De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Quantum pro nobis hoc est pro pace catholica faciant ea quae tamquam ex auctoritate beati Cypriani aduersus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint aduersus eos a quibus proferuntur, adiuuante domino demonstrare proposui. si qua ergo me respondendi necessitas ea quae iam in aliis libris posui rursus commemorare coegerit, quamquam id modice faciam, his qui iam illa legerunt et tenent onerosum esse non debet, quia et ea quae instructioni sunt necessaria saepius oportet insinuare tardioribus, et cum eadem multipliciter uarieque uersantur adque tractantur, ipsos quoque capaciore intellegentia praeditos adiuuant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. noui etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi eius solutionem requirat, quem forte non habet. quapropter quaecumque in aliis libris iam diximus si necessitas praesentium quaestionum breuiter iterare conpulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes. satius est enim offerre habenti quam differre non habentem.
Quid ergo isti dicunt cum ueritatis uiribus praefocantur, cui consentire nolunt? \'Cyprianus\', inquiunt, \'cuius tantum meritum nouimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus in concilio statuit haereticos uel schismaticos, id est omnes qui extra unius ecclesiae communionem sunt, baptismum non habere, et ideo quisquis ab eis baptizatus ad ecclesiam uenerit esse in ecclesia baptizandum.\' non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. magnum quidem meritum nouimus Cypriani episcopi et martyris, sed numquid maius quam Petri apostoli et martyris? de quo idem Cyprianus in epistula ad Quintum [*](11 quoque] quo L capaciori M 12 adiuuent Jm1 13 contristari L 15 nudum Nm1 19 offerri Nml 20 habenti M 22 sentire IIpr. 28 non me] nonne L )
Cum in unum Karthaginem corl/łМ!llłlisвмd kalendis Septembribus episcopi plurimi ex prouincia Africa Numidia Mauretania cum presbyteris et diaconis, praesente ctiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Iubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Iubaianum rescriptae de haereticis baptizandis quidque postmodum Cypriano Iubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et profano haereticorum baptismo quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiam litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare. sed expectemus[*]( 1 Cypr. sentent. episc. praef. (I 435, 5 H.) )[*]( 1 unam L carthaginem LN$Carthagiae v ki AlfJ»łl 2 septembris 0 pr. v africana J nummidia Nml 3 manritania KLMNmS Vm2v Cypr. diaconibus Nm2Vm2v Cypr. praesentibus Cypr. etiam praesente v 4 lactae Jml inbantiani Jml 5 hericis L 7 rescripsit L rescripserat M addistis Jml colligae Nml dilectissimi] dauid j3 (dd = dilectissimi et dauid) 8 iubianus J scripsit ppr. 9 heticorum N 10 ego] ergo L 12 baptizare L 13 iubaniani JmlVml 14 reli*»*giosa (pr. i ex e) N 15 et] etiam Cypr. esse] esse confessus Cypr. 16 quid singuli v 17 communionis JKm2LNm2$v 18 diuersum (um in ras. m2) L 19 esse om. Cypr. 20 colliga Nml 21 habet codd., cf. III 3, 5. VI 6, 9 omnes JmlKml 22 tamque] tamquam LmlNmlVml 23 potest] possit Cypr. exspectemus Lp. )[*]( LI. Angust. o. Don. I. )[*]( VI )
Nunc se, si audent, superbae et tumidae ceruices haereticorum aduersus sanctam humilitatem huius sermonis extollant. insani Donatistae, quos ad pacem adque unitatem sanctae ecclesiae remeare adque in ea sanari cupimus et optamus, quid ad haec dicitis? uos certe nobis obicere soletis Cypriani litteras, Cypriani sententiam, Cypriani concilium; cur auctoritatem Cypriani pro uestro schismate adsumitis et eius exemplum pro ecclesiae pace respuitis? quis autem nesciat sanctam scripturam canonicam tam ueteris quam noui testamenti certis suis terminis contineri eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum uerum uel utrum rectum sit quidquid in ea scriptum esse constiterit, episcoporum autem litteras, quae post confirmatum canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris et per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque prudentiam et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a ueritate deuiatum est, et ipsa concilia, quae per singulas regiones uel prouincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati, quae fiunt ex uniuerso orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere ipsaque plenaria saepe priora a posterioribus emendari, cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat et cognoscitur quod latebat, sine ullo tyfo sacrilegae superbiae, sine ulla inflata ceruice [*](1 uniuersae Nml est] et Vm2v Cypr. 2 habet v Cypr. sua Nml 3 acto L 4 si audent se L 9 litteris Jm1 11 autem] enim L 12 *noui N 14 praeponi. N 16 episcorum Jm1 19 repertioris J et (ex reperitionis) K repertiores L 20 doctoremque Nml doctorumque P liceret Mmlpml 21 reprendi Nml quid] quis pjpr. 23 planariorum L auctoritate KmlL 24 ullas Jml illis Nm1 25 a om. KmlNw 26 causura N erant Lml 27 typo JV tyfho (f m2, h 8. I.) N typho v )