De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut spiritus sanctus et adfuerit baptizato ut peccata recederent et perseuerantiam fictionis fugerit ut redirent, ut et illud uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis et illud: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras — oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux nisi perfundere transeuntem —, si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod ubicumque fuerit sanctum est per se ipsum et ideo non est eorum qui se separant sed eius unde se separant, ualet tamen et aput eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis quae [*](16 Gal. 3, 27 17 Sap. 1, 5 ) [*]( 4 inimicos L **heresi N 5 quod {3 P1\', sacrilegio L 6 et om. L 7 ipsa] add. ei v 8 eis N 11 dixerit Lm1 12 peccata esse Lm1 13 perfcctionem JNm1 ipsius] eius Mv 14 pecca L 15 finctionis JKLmlG 16 quotquod JmlNVml 17 spiritus enim sanctus v 19 et] ut J 22 eum om. Ppf. v si] Qui Mps 23 intellegat L 26 pr. se om. Kml 27 et om. β Eug. actenus codd. praeter JKm2 ) [*](11* )

164
baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam redeunte obscuritate quam lux in transitu excusserat.

Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo, quem cum inuenisset debitorem decem milium talentorum deprecanti omnia dimisit, ille autem conseruum suum qui ei debebat centum denarios cum miseratus non fuisset, iussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. tempus ergo quo accipitur indulgentia per baptismum tamquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae inuenta fuerint dimittantur. non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere non eius misertus est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse rationem domino suo reddens tanti numeri debito solueretur, nec dimiserat conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, ut ei dominus dimitteret. hoc indicant uerba conserui dicentis: patientiam habe in me et reddam tibi. alioquin diceret: (iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?\' hoc et ipsius domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressusus autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis qui debebat ei centum denarios. non dixit: ccui debitum iam centum denariorum dimiserat\'; si enim dimiserat, non ei debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod non dimiserat. et melius quidem fuerat adque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem et expectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret quod ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud quod nondum conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus in [*]( 4 cf. Matth. 18, 23-34 17 Matth. 18, 26 19 Matth. 18, 28 ) [*]( 2 redeunde te Nml 4 in euangelio om. v 8 ei quae Kml 16 dimitteret dominus Km2N$v dicentes Nml 17 et omnia (s. l.) red- dam N 18 et] est del. J 19 egressus est J 21 iam debitum v 22 si enim dimiserat om. Kml 26 ipse om. V 27 misericordiam Nml 29 seruo Nm1 dominum Mv )

165
illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae debebat. sed quid profuit, quandoquidem in caput eius propter odiorum perseuerantiam rursus omnia continuo replicata sunt? sic non impeditur baptismi gratia quominus omnia peccata dimittat, etiamsi odium fraternum in eius cui dimittuntur animo perseuerat. soluitur enim hesternus dies et quidquid supra est soluitur, etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum dierum horarum momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt. et saepe ista contingunt in ecclesia.

Nam plerumque fit ut homo habeat inimicum quem iniquissime oderit, quamquam etiam iniquos inimicos diligere iubeamur et orare pro eis. subito autem periculo mortis incipit perturbari et poscit baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum uerborum uix periculi tempus admittat, quanto minus sermonem longissimum, ut illud odium corde pellatur, etiamsi baptizanti sit cognitum. certe ista non solum aput nos sed etiam aput illos euenire non cessant. quid ergo dicimus? dimittuntur peccata huic homini an non dimittuntur? prorsus quod uolunt eligant. si enim dimittuntur, continuo redeunt; euangelium loquitur, ueritas clamat. siue ergo dimittantur siue non dimittantur, necessaria est postea medicina. nec tamen si uixerit adque id corrigendum esse didicerit adque correxerit, denuo baptizatur siue aput illos siue aput nos. sic et illa, quae schismatici uel haeretici non aliter habent nec aliter agunt quam uera ecclesia, cum ad nos ueniunt non emendamus, sed potius [*]( 13 cf. Luc. 6, 27 ) [*]( 1 quae] quia L 2 capud Lmh; 6 aesternus N 8 reus esse continuo v 10 momentarum J demissa J 11 haec saepe v ista om. $pr. contingunt ista N 13 quemquam Nm1 iniquos] inicos V (del. m2), om. Eug. 17 amittat Nm1 18 etiam ipsi si v baptizant Nm1 20 euenere Nml 26 siue apud nos siue apud illos L 27 hae j tici N )

166
adprobamus. in quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disiunguntur a nobis. sed tamen quia nibil eis prosunt, quamdiu schismatici uel haeretici sunt, propter alia in quibus a ueritate dissentiunt et propter ipsum separationis inmanissimum scelus, siue permanserint in eis peccata siue continuo dimissa redierint, ut ad salutem pacis adque caritatis ueniant adhortamur, non solum ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.

Frustra ergo nobis dicunt: \'si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de uestra communione consulendum putetis?\' respondemus enim: non baptismum uestrum acceptamus, quia non est baptismus ille schismaticorum uel haereticorum sed dei et ecclesiae, ubicumque fuerit inuentum et quocumque translatum. uestrum autem non est nisi quod praue sentitis et sacrilege agitis et impie separamini. nam si. cetera omnia uera uel habeatis uel sentiatis et in eadem tamen separatione duretis aduersus uinculum fraternae pacis, aduersus unitatem omnium fratrum qui toto terrarum orbe sicut promissi sunt ita exhibiti, quorum omnium causas . et corda nullo modo umquam nosse ac discutere potuistis ut merito damnaretis, qui non possunt propterea rei esse, quia iudicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt, hoc solum minus habetis, quod minus habet qui caritatem non habet. iam quid opus est ut nos retexamus? uos ipsi in apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. quid autem interest, qui caritatem non habet utrum foras auolet aliquo uento temptationis ablatus an intus de messe dominica non [*]( 23 cf. I Cor. 13, 2 ) [*]( 3 quam! chismatici Nml 6 salutem] sanitatem v 7 adortamur N 8 sed-habebant mg. K illud om. J incipiunt quod non habebant Nml 10 ut] quod Eug. codd. VM 13 inuentus et translatus v, cf. index \'baptisma\' 16 etera L uera 8. l. L uel sentiatis uel habeatis v 17 pacis fraternae Eug. codd. YM 18 quo Lml orbe terrarum Mv 19 ita] add. et Lm2 20 ac] aut w 22 eccleasticis L 23 qui] quia Lml. 27 uentu L temtationis K ablutus Jml oblatus Kml )

167
recedat in ultima uentilatione separandus? et tamen etiam tales si iam semel per baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.

Ecclesia quippe omnes per baptismum parit siue aput se id est ex utero suo, siue extra se de semine uiri sui. sed et Esau de uxore natus propter fraternam discordiam sepa. ratus est a populo dei, et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. unde et Ismaheli ut separaretur a populo dei non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia et non profuit potestas uxoris cuius magis filius erat, quia per ipsius iura coniugalia et in ancilla seminatus erat et ex ancilla susceptus, sicut aput istos ecclesiae iure quod est in baptismo nascuntur quicumque nascuntur, sed si concordent cum fratribus, per unitatem pacis ad terram uenient promissionis, non de materno utero rursus eiciendi sed in paterno semine cognoscendi, si autem in discordia perseuerent, ad Ismahelis funiculum pertinebunt. prior autem fuit Ismahel et postea Isaac, et prior Esau, posterior autem Iacob, non quia prior peperit haeresis quam ecclesia aut ipsa ecclesia prius carnales uel animales et postea spiritales, sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae ex quo de Adam nascimur non est prius quod spiritale sed quod animale, postea spiritale. ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt spiritus dei, omnes dissensiones et schismata generantur. in quo sensu perseuerantes apostolus dioit ad uetus testamentum pertinere id est ad terrenorum promissorum [*]( 6 cf. Gen. 25, 23 7 cf. Gen. 30, 13 9 cf. Gen. 16, 11. 17, 20 22 I Cor. 15, 46 24 I Cor. 2, 14 26 cf. Gal. 4, 24 ) [*]( 5 semini Nm1 post sui add. v: siue de se siue de ancilla 9 repromissionis J et (ex promissionem) N hismaheli V separetur Nm1 12 in 8. Z. J, om. Eug. cod. V 14 concordant p 15 ueniunt fivEug. promisaionibua Jml repro Nml (missionis add. m2 in mg.) 16 agnoscendi v 17 in om. $pr. hismahelis F? 18 pertinebant L hiemahel Fg et om. v 19 autem om. Nml quia 8. Z. L 20 ecclesia ipsa v )

168
cupiditatem, in quibus quidem spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei.

Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac uita, ut iam diuinis pro saeculorum distributione sacramentis inbuti adhuc tamen carnaliter sapiant et carnalia de deo siue in hac uita siue post hanc uitam sperent adque desiderent, animales sunt. ecclesia uero quod est populus dei etiam in istius uitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritalem. ad animales pertinet uetus testamentum, ad spiritales nouum. sed primis temporibus utrumque occultum fuit ab Adam usque ad Moysen. a Moyse autem manifestatum est uetus et in eo ipso occultabatur nouum, quia occulte significabatur. postea uero quam in carne dominus uenit reuelatum est nouum. ueteris autem sacramenta cessarunt, sed concupiscentiae tales non cessauerunt. in illis enim sunt quos apostolus iam per sacramentum noui testamenti natos adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt spiritus dei. sicut enim in sacramentis ueteris testamenti uiuebant quidam spiritales ad nouum scilicet testamentum quod tunc occultabatur occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti quod iam reuelatum est plerique uiuunt animales. qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt spiritus dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt. si autem proficiunt, et antequam capiant ipso profectu et accessu ad nouum pertinent. et si priusquam spiritales fiant ex hac uita rapiuntur, custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium conputantur, ubi est spes nostra et portio dominus. nec inuenio quid uerius intellegatur in eo quod scriptum est: inperfectum meum uiderunt oculi tui, quandoquidemsequitur:et in libro tuo omnes scribentur. [*](1 I Cor. 2, 14 14 cf. I Ioh. 4, 2 16 cf. I Cor. 2, 14 27 cf. Ps. 141, 6 29 Ps. 138, 16 ) [*]( 4 ut om. P sacramenti J 12 manifestum LmlMNVml 15 concupiscentia $pr. 16 apostulus N 17 natus NVmlq, om. J 19 uidebant Vml\\Mlq 22 uolunt M 24 profecto N 25 si om. N 26 hanc Lml rapiantur v 27 spes est Lml 28 intellegas Nml )

169

Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit et Moysen et prophetas tempore posteriores ante domini aduentum, et quae istos, ipsa et apostolos et martyres nostros et omnes bonos christianos. omnes enim diuersis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt et quidam eorum nunc experiuntur et usque in finem ceteri experientur. item quae peperit Cain et Cham et Ismahelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes, et quae istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum et Simonem magum et ceteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, siue in unitate permixti sint siue aperta praecisione dissentiant. sed cum tales ab spiritalibus euangelizantur et sacramentis inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit sicut Esau; cum autem per illos qui non caste adnuntiant euangelium tales in dei populo generantur, Sarra quidem sed per Agar. item boni spiritales quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos sed per ancillarem uterum parit; cum uero per spiritales in euangelio generantur boni fideles, qui uel euadunt in spiritalis aetatis adfectum uel eo tendere non desistunt uel ideo non faciunt quia non possunt, sicut ex utero Sarrae Isaac uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et nouum testamentum nascuntur.

Itaque siue intus uersari uideantur siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue in area in sua [*]( 17 cf. Phil. 1, 17 ) [*]( 2 pr. et om. pv 3 aduentum domini v ipsa (a in ras.) J 4 nostros et ad Mmlpq 5 diuersos Lml quidam Vp.ç 8 experiantur Dimlp.s experiuntur Vm2 9 hismahelem Vz 11 speudoapostolum L 12 speudochristianos L psaudochristianos Nml 13 obdoratos Nml 14 a v 18 sara Lm2MVv 20 ancillarum LNv Eug. 22 fidelis Nml spiritales Nml 24 sarae LMv iacop Lml 26 aperto 27 sunt Nml area (rea in ras. m2) L in alt. om. β sterelitate LmlN )

170
sterilitate perseueret siue occasione temptationis tamquam uento extra tollatur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae quae sine macula et ruga est unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. de nullo tamen desperandum est siue qui intus talis apparet siue qui foras manifestius aduersatur. spiritales autem siue ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia et cum aliqua uel peruersitate uel necessitate hominum uidentur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum aduersus ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo caritatis robore radicantur. ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: aues autem non diuisit.

De baptismi ergo quaestione iam quantum arbitror satis disserui. et quia hoc manifestissimum schisma est quod Donatistarum nomine nuncupatur, restat ut hoc de baptismo pie credamus quod uniuersa ecclesia a sacrilegio schismatis remota custodit. in qua tamen si aliud alii et aliud alii adhuc de ista quaestione salua pace sentirent, donec uniuersali concilio unum aliquid eliquatum sincerumque placuisset, humanae infirmitatis errorem cooperiret caritas unitatis, sicut scriptum est: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum. qua enim absente cetera inaniter habentur, eadem praesente quaedam uenialiter non habentur.