De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quisquis fuerit conatus haec discere, non frustra ei dicitur: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris. neque enim altiora sunt quam potest nostra statura contingere, sed quam potest nostra coniectura conprehendere et fortiora quam potest uis humani ingenii penetrare; et tamen non est caelum caeli, non dimensio siderum, non modus maris atque terrarum, non infernus inferior, nos sumus, qui nos conprehendere non ualemus, nos modulum scientiae nostrae altiores fortioresque superamus, nos non possumus capere nos et certe non sumus extra nos. nec ideo comparandi pecoribus, quia id quod sumus non penitus inuenimus; et comparandos nos pecoribus putas, si quod fuimus obliti sumus, si tamen id aliquando noueramus? neque enim nunc anima mea trahitur ex parentibus aut insufflatur a deo: utrumlibet horum fecerit, tunc fecit quando me creauit, non etiam nunc de me uel in me facit; actum illud atque transactum est nec praesens mihi [*]( 2 cf. Marc. 12, 30 15 Eccli. 3, 22 ) [*]( 1 alio] illo E 2 ut cm.E 4 costis nostris H ui] in b quaeC fiunt] sunt C 5 appellatu A ho C 6 sepulsus B repulsos H (u s. 0) 8 insinuet E et pr. om. b sensus H 9 menbra I passim 10 autem] enim C interiorem C 12 impericos C empericosE docmaticos C metodicos ABCI T 14 conatus fuerit E _17 que A continere E 19 penitrare T 20 motus H 21 qui nostra cophendere H 23 sumus] possumus codd. praet. T 25 conparandus C oblita C 26 neque] naque II nunc om.Il 28 nuc A 29 actum] atque tum E illuc BI atque om.E )

389
est nec recens. ne id quidem scio, utrum id scierim oblitusque sim, an uero nec tunc quando factum est id sentire ac nosse potuerim.

Ecce modo, modo dum sumus, dum uiuimus, dum nos uiuere scimus. dum meminisse nos et intellegere et uelle certissimi sumus, qui nos naturae nostrae magnos cognitores esse iactamus quid ualeat memoria nostra uel intellegentia uel uoluntas omnino nescimus. amicus quidam meus iam inde ab adulescentia, Simplicius nomine, homo excellentis mirabilisque memoriae, cum interrogatus esset a nobis, quos uersus Vergilius in omnibus libris supra ultimos dixerit, continuo celeriter memoriterque respondit. quaesiuimus etiam superiores ut diceret: dixit. et credidimus eum posse retrorsus recitare Vergilium; de quocumque loco uoluimus, petiuimus ut faceret: fecit. prosa etiam de quacumque oratione Ciceronis, quam memoriae commendauerat, id eum facere uoluimus: quantum uoluimus sursum uersus secutus est. cum ammiraremur, testatus est deum nescisse se hoc posse ante illud experimentum. ita, quantum ad memoriam pertinet, tunc se eius animus didicit et, quandocumque disceret, nisi temptando et experiendo non posset; et utique antequam temptaret, idem ipse erat: cur se igitur nesciebat ?

Saepe nos praesumimus aliquid memoria retenturos et eum id putamus, non scribimus nec nobis postea cum uolumus uenit in mentem nosque paenitet credidisse uenturum nec litteris inligasse, ne fugeret; et subito rursus, cum id non quaeramus, occurrit: numquid nos non eramus, quando id cogitabamus ? nec tamen hoc sumus quod fuimus, quando id cogitare non possumus. quid est ergo, quod nescio quomodo subtrahimur negamurque nobis itemque nescio [*](1 no] liec II utru.l sciremJS suni II 2 nossc] non posse II 3 alt. modo om.BDEIITb nos] non A 4 intellere A 5 nostrae om. A coghituresC 7 esrimus A ab olisccntia C simplius E 9 uirgilius HETbd supra H (ra s.l.) 11 credimus ABITb 12 retrorsum EHIbd uirgilium DCETbd uoJumus A 13 feei A prosam ITb de prosa IId ratione E ciceroni A 14 mariae C uolumus B 15 sequitus A sequntus E ammiremur E admiraremur II (d s. J.) 16 dcum om.A dominum E hoc nescisse se E nescississe A 17 pertinent A attinet Cbd animus cius E ei B 18 discere I bd temtando A et mn. T possental 19 temtnret A nestibat A 20 non C recenturos A 21 uobis B 22 nosque] neque A penitent A nec] uel BCEITbd non ligasse T nonilligasso bd inligansse A 23 fugctretA ante numquid exp. nos C 24noueramus E quando s exp. cum 1 id om. EH adcogitamus (om. id) A 26 ncscimus BCEIb non sumusT subtraimur I itaqueb )

390
quomodo proferimur ad nos reddimurque nobis, quasi alii simus et alibi simus, quando quaerimus nec inuenimus quod in memoria nostra posuimus, neque nos ipsi ad nos ipsos ueluti alibi positos peruenire possimus et tunc perueniamus quando inuenimus? ubi enim quaerimus nisi apud nos? et quid quaerimus nisi nos, quasi non simus in nobis et aliquo recesserimus a nobis? nonne adtendis et exhorrescis tantam profunditatem ? et quid est hoc aliud quam nostra natura nec qualis fuit, sed qualis nunc est? et ecce magis quaeritur quam conprehenditur. saepe mihi propositam quaestionem putaui me intellecturum, si inde cogitarem; cogitaui nec potui, saepe non putaui et tamen potui. uires itaque intellegentiae meae non sunt mihi utique cognitae et credo quia nec tibi.