De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et quisquis fuerit conatus haec discere, non frustra ei dicitur: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris. neque enim altiora sunt quam potest nostra statura contingere, sed quam potest nostra coniectura conprehendere et fortiora quam potest uis humani ingenii penetrare; et tamen non est caelum caeli, non dimensio siderum, non modus maris atque terrarum, non infernus inferior, nos sumus, qui nos conprehendere non ualemus, nos modulum scientiae nostrae altiores fortioresque superamus, nos non possumus capere nos et certe non sumus extra nos. nec ideo comparandi pecoribus, quia id quod sumus non penitus inuenimus; et comparandos nos pecoribus putas, si quod fuimus obliti sumus, si tamen id aliquando noueramus? neque enim nunc anima mea trahitur ex parentibus aut insufflatur a deo: utrumlibet horum fecerit, tunc fecit quando me creauit, non etiam nunc de me uel in me facit; actum illud atque transactum est nec praesens mihi [*]( 2 cf. Marc. 12, 30 15 Eccli. 3, 22 ) [*]( 1 alio] illo E 2 ut cm.E 4 costis nostris H ui] in b quaeC fiunt] sunt C 5 appellatu A ho C 6 sepulsus B repulsos H (u s. 0) 8 insinuet E et pr. om. b sensus H 9 menbra I passim 10 autem] enim C interiorem C 12 impericos C empericosE docmaticos C metodicos ABCI T 14 conatus fuerit E _17 que A continere E 19 penitrare T 20 motus H 21 qui nostra cophendere H 23 sumus] possumus codd. praet. T 25 conparandus C oblita C 26 neque] naque II nunc om.Il 28 nuc A 29 actum] atque tum E illuc BI atque om.E )