Quid quod nonnulla in operibus dei quam deus ipse, in quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur ? nam didicimus deum esse trinitatem; quot autem animalium genera creauerit, saltem terrestrium, quae in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc usque nescimus, nisi hoc tu iam forte didicisti. in libro etiam Sapientiae scriptum est: si enim tantum potuerunt ualere ut possent aestimare saeculum, quomodo eius dominum non facilius inuenerunt? an quia hoc intra nos est, ideo non altius nobis est? interior enim est animae nostrae natura quam corpus. quasi uero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima extrinsecus per oculos ipsius corporis quam intrinsecus per se ipsam. quid enim est in intestinis corporis, ubi non est ipsa? et tamen etiam quaeque interna atque uitalia oculis [*]( 12 cf. Eccli. 3, 22 21 Sap. 13, 9 ) [*]( -1 nisi om.C docentem H cognoscerit A 2 uinere om.H coeperit m2 in cceperit H ad illiu. illu eo adhnc C 3 illuc H quod b 4 nc itane C ita ne∗ H 5 animenter A 7 morientur C 10 que admodumC saltl EHT 11 . S.ē.aut altioribus A 12 scrutari qu∗e II 13 ne∗II ignoramus A 16 Quid om.H nulla D nnullaC in om.C ipse deus Bb 18 quod ADEH animarū A 19 salam C saltim EIIT area AH archam E 20 forte hoc tu iam DCEITb tu iam om. II etiam] autem C 22 ut om.A estimare Hml 24 hoc om.H 25 naturA C 26 uero non I animo H 28 ipsum II ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 25 )
386
corporis inquisiuit et quicquid ex eis discere potuit per oculos corporis didicit. et certe ibi erat, etiam quando illa nesciebat. et cum uiscera intrinsecus nostra non possint sine anima uiuere, facilius ea potuit anima uiuificare quam nosse. an forte ad eius cognitionem altius illa est corpus eius quam ipsa et ideo si uelit inquirere atque disserere, quando semen hominis conuertatur in sanguinem quando in solidam carnem, quando ossa durari quando incipiant medullari, quot sint genera uenarum atque neruorum, quibus discursibus et anfractibus uniuersum corpus illae inrigent illi alligent, utrum in neruis deputanda sit cutis utrum in ossibus dentes — distant enim, quod medulla carent — et quid ab utrisque differant ungues, quoniam his duritia similes sunt, praecidi autem et crescere commune illis est cum capillis, quisnam sit usus uenarum non sanguinis, sed aeris, quas arterias uocant: haec atque huiusmodi de natura corporis sui si anima nosse desideret, tuncine dicendum est homini: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris, si autem de sua origine quod nescit inquirat, non est altius neque fortius quam ut id possit adprehendere ? et absurdum existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrum noua diuinitus insufflata sit an de parentibus tracta, cum hoc iam praeteritum non meminerit et inter illa deputet, quae inreuocabiliter sicut infantiam et cetera recentis ab utero aetatis oblita est, si tamen cum sensu eius aliquo factum est quando factum est, nec putas absurdum atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat et quod non est de praeteritis eius, sed de praesentibus prorsus ignoret, utrum uenas moueat ut uiuat in corpore, neruos autem
[*]( 16 Eccli. 3, 22 ) [*]( 1 quidquid E ■ discerpere C 2 erat-cum om.A 3 possent H 5 illa om.d 6 sanguine BC 7 incipiat ABCI 8 qucd ACD uenerum C 9 et uniuersum II pr. ille (a s. e) II alt. illafl 11 meidulla Cm2 quo non (inter 0 et non ras.) H 12 duritias C prardici A crescere (cere del. assignatur) A 13 est illis E illis—usus om.H sede|ris A 14 aeris] ariesH artirias (e s. i) II haec autem E uiusmcdi A 15 tunc me A tunc ine DI tccine T tunc*ne E tunc certe b tunc inedicendum BC tunc inaedicendum H 16 quaeseeris C et om.H ne te E 18 est om.H altus C ne C ut om.B 19 exestinias A utrumnauadi uinitus A utrumnam rdiuinitus B atruna Ediuinus C utrum diuinitus lioua D utrum nam diuinitusITbd 20 praeteritum iam E 21 qu5 reuocabiliter C 23 alico A ne AC 24 absordum C ) 387
utres membris corporis operetur, et si ita est, cur neruos non moueat, nisi uelit, pulsus autem uenarum, etiam si nolit, sine intermissione agat, de qua parte corporis ceteris dominetur quod ἡγεμονιϰόν uocant, utrum de corde an de cerebro an dispertite de corde motibus, de cerebro sensibus an de cerebro et sensibus et uoluntariis motibus, de corde autem non uoluntariis uenarum pulsibus, et si de cerebro illa duo facit, cur sentiat etsi nolit, membra uero non moucat nisi uelit? cum igitur haec in corpore nisi ipsa non faciat, cur nescit quod facit uel unde facit ? nec ei turpe est ista quod nescit et turpe esse existimas, si nesciat unde uel quomodo facta sit. cum se ipsa non fecerit? an quia nonnulli sciunt, quomodo haec et unde agat in corpore, ideo ad illa altiora atque fortiora id pertinere non putas ?