De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non omnis similitudo corporis corpus est. dormi, et uidebis; sed cum euigilaueris, uigilanter discerne quod uideris. in somnis enim tibi uelut corporeus apparebis; neque id corpus tuum, sed anima tua, nec uerum corpus sed similitudo corporis erit. iacebit enim corpus tuum, ambulabit ipsa; silebit lingua corporis tui, loquetur illa; clausi erunt oculi tui, uidebit illa; et utique uiuentia iacebunt tui corporis membra, non mortua. ac per hoc nondum extracta est uelut de uagina sua gelata illa forma, sicut putas, animae tuae et in ea tamen tota atque integra cernitur similitudo carnis tuae. ex hoc genere similitudinum corporalium, quae non corpora sicut corpora apparent, sunt omnia quae sanctos libros legens in propheticis etiam uisionibus non intellegis, quibus significantur ea quae geruntur in temporibus, uel praesenti uel praeterito ucl futuro. falleris autem in eis, non quia sunt ipsa fallacia, sed quia non ea sicut accipienda sunt accipis. ubi enim uisae sunt animae [*]( 4 Vinc. Vietor 27 cf. Apoc. 6, 9 ) [*]( 1 negaui BC nega I uite unichu A quicquod E quid cst quod II 2 ani- mae**E enucoruiuC 4 tuam opinionem E opioneA 5 carnis pars B execari T 6 unde I quando-sumpta est om.T 8 inter eius A ut ex in C salua seruetur] saluetur A salua rcseruetur I salua saluetur E 9 masculus nou sitE 10 afferrens C auferens b quę E ilIe E 12 in om.E animas C 15 enim om.A 16 corj corpus A 17 ∗∗ipsa. ambulabit (et eras) I sil∗uit E ante lingua exp. ipsa C 19 iacebmt H corporis tui E 21 tota tamen E 22 similitudine C 23 corpora sunt sed I sicut H 24 prophetisC 25 eaque A tempobus A prasenti A )

413
martyrum, in eadem reuelatione uisus est et agnus quasi occisus habens cornua septem; ibi equi aliaque animalia, sicut oportuit, figurata; ibi postremo et stellae ceciderunt et caelum plicitum est ut liber; nec tamen tunc concidit mundus. ista itaque omnia si sapienter accipimus, quamuis dicamus uisa ueracia, non tamen uera dicimus corpora.

Prolixioris autem sermonis est de isto genere similitudinum corporalium diligentissima disputatio, utrum et angeli, seu boni seu mali, sic appareant, quando specie hominum uel quorumlibet corporum apparent, an habeant aliqua uera corpora et in ipsorum potius ueritate uideantur, an uero in somnis uel in extasi in istis cernantur non corporibus, sed similitudinibus corporum, uigilantibus autem uera cernenda et, si opus est, etiam tangenda ingerant corpora. sed ista in hoc libro requirenda et pertractanda esse non arbitror. nunc de anima incorporea satis dictum sit. quam si corpoream mauis credere, prius tibi definiendum est quid sit corpus, ne forte, cum de re ipsa inter nos constet, incassum de nomine laboremus. quanta te tamen absurda secuta sint tale corpus in anima cogitantem, qualia sunt quae ab omnibus eruditis corpora nuncupantur, id est quae per distantiam longitudinis, latitudinis, altitudinis locorum occupant spatia, minora minoribus suis partibus et maiora maioribus, puto quod iam prudenter aduertas.

Restat ostendere quemadmodum, quamuis et proprie dicatur spiritus non uniuersa anima, sed aliquid ipsius — sicut apostolus dicit: et integer spiritus uester et anima et cor pus, uel illud multo expressius in libro Iob: absoluisti animam meam ab spiritu meo —, tamen et uniuersa anima appelletur hoc nomine, quamuis multo magis haec quaestio nominum uideatur esse, 11011 rerum. cum enim [*]( 1 cf. Apoc. 5, 6 2 cf. Apoc. c. 6. 9 23 cf. Eug. Exc. 185 (CSEL IX 625, 7-629, 19) 25 I Thess. 5, 23 27 Iob 7, 15 ) [*]( 1 ut C 2 habes C 3 plicatum Bl TC (m2 ex placitu), b plcctfl E 4 cccidit T G dimus A 7 est s. I. ante autem II 8 ut C 10 in om.E 11 exstasi A 12 cernatur E 13 cernanda C 14 quęrenda E 15 sit] est £ e sitC 16 magis uis H diffiniendu E 17 conste et l 18 sequuta A 19 nuncupatur A noncupantur C 20 quae om.Iml 21 sapiencia mora A minoris E 24 non om.Cml 25 dicit s. expo ait T 27 soluisti Eugippii MV a spiritu b 28 appellatur Etuj. qu3 ee uis BCI 29 hoc BI uidetur II )

414
constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, iam de rebus ipsis nulla contentio est, praesertim quia illud etiam ego dico proprie uocari spiritum quod et tu dicis, id est quo ratiocinamur et intellegimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum apostolus ait: etinteger spiritus uester et anima et corpus. hunc autem spiritum etiam mentem uidetur appellare, cum dicit: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. nam ipsa sententia est: et caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, ut quod ibi dixit mentem, hoc intellegatur hic spiritum dicere, non, sicut tu existimas, \'uniuersam mentem uocari, quae constat ex anima et spiritu\', quod ubi legeris nescio. mentem quippe nostram nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus. ac per hoc quod ait idem apostolus: renouam i n i spiritu mentis uestrae, quid aliud dixit quam \'renouamini mente uestra\'? sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro. nam et hoc scriptum est: in expoliatione corporis carnis, ubi carnem corpus carnis appellat. dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: si enim orauero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa. est. uerum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus – habet iste suam eandemque difficilem quaestionem; multis enim modis atque in diuersis significationibus scripturae diuinae spiritum nominant —, sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intellegimus, sapimus, constat inter nos sic cum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit uniuersa [*]( 6 I Thess. 5, 23 8 Kom. 7, 25 9 Gal. 5, 17 12 Vinc Victor 15 Eph. 4, 23 19 Col, 2, 11 21 I Cor. 14, 14 ) [*]( 1 aliquid esse D in anima aliquid E spiritus om. Eug. MV spiritusexcepto om.lml n nominetur E nominatur Eug. MV 2 scepto A nominetur T 4 quo] qui C 5 distigte A distinctae B ait] dicit E 8 carne autem lege BCm2DH 10 spiritus autem] et spiritus BCJTd 11 dicitATbd mente Eug. 12 tu om. BCITb exestimas A exaestimas C 15 idem] quidem Eug. rcnouaniini autem BCITbd spmD 16 dicitbd quam] nisi BCIbd 20 carnis om. Eug. 23 ost] erit E non om.CIb 27 constanterC 28 nuneupari s. exp. nominari Iml )
415
anima, sed aliquid eius. tamen animam etiam spiritum esse si propterea negas, quia eius intellegentia distincte dicitur spiritus, poteris negare uniuersum semen lacob appellari Israhel, quoniam excepto Iuda etiam distincte appellatus est Israhel in tribubus decem, quae in Samaria tunc fuerunt. sed quid opus est hic diutius inmorari ?