De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Post mortem uero quam uim cognitionis corruptibilibus exoneratae corporibus animae accipiant etiam non bonae, ut uel pariter malas uel etiam bonas ualeant interioribus sensibus intueri et agnoscere siue in ipsis non corporibus, sed similitudinibus corporum siue in bonis aut malis affectionibus mentis, in quibus nulla sunt quasi liniamenta membrorum, quis ualeat indagare? unde est et illud, quod patrem Abraham diues ille, cum in tormentis esset, agnouit, cui figura corporis eius non erat nota, cuius corporis similitudinem quamuis incorpoream potuit anima retinere. quis autem recte dicat se aliquem hominem cognouisse, nisi in quantum potuit eius uitam uoluntatemque cognoscere, quae utique moles non habet uel colores? sic enim et nos ipsos certius quam ceteros nouimus, quia nobis conscientia nostra nota est et uoluntas. quam [*]( 4 Vinc. Victor; cf. pag. 341, 25 5 cf. Luc. 16, 24 Vinc. Victor cf. I Regn. 28, 14 21 cf. Luc. 16, 23. 24 ) [*]( 1 siue] sicut 11 2 dilectatio C in fin. om.H 3 duxisti H uereque dixisti om.E 4 corpore necassaria C 5 aqua | ē illā A sā uel A samuel CEHT 6 ipso A indumento] uestimento b 7 uestus C aparuit AB nunquid A sianimacC shumoris HCEHlT deficere BI 9 cruciebatur CE 10 in anima b sicut potuit appamitfe 13 et Qm.A porriit A 14 formetur (tn mg. al. t informetur) J 1G exonore C exhoneratae BOIT accipiam B 17 bonas] malas.4 interiopus A 18 cognoscero b 19 siue bis pCln. C in malis Ib 21 et om. BD habraham C diuies B 22 non erit bis pon. C 23 incnrporea BCITbd corpoream 11 25 uoluntatcm A molets A 26 uel] nec C coleres Dml et] ut A certius quam om. Iml 27 nolimus A scientia A contientia C )

410
plane uidemus et in ea tamen aliquam corporis similitudinem non uidemus, hanc in alio quamuis praesente non cernimus, etiam cuius absentis faciem nouimus, recolimus, cogitamus. nostram uero faeiem eo modo nosse, recolere, cogitare non possumus et tamen nos ipsos nobis magis quam illum cognitum uerissime dicimus. ita clarum est, ubi sit potior hominis ueriorque notitia.

Cum ergo aliud sit in anima, quo corpora uera sentimus — quod facimus quinque sensibus corporis —, aliud, quo praeter ipsos similia corporibus non corpora cernimus — ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus contuemur —, aliud, quo nec corpora nec similitudines corporum, sicut fidem, spem, caritatem, sine ullis coloribus et tumoribus eorumque similibus certius sane firmiusque conspicimus, ubi magis esse et quodammodo familiarius habitare debemus, ubi renouari in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit nos? nonne in hoc quod tertio loco posui? ibi enim certe neque ullum sexum neque ullam sexus similitudinem gerimus.

Xam illa masculinae uel femininae animae forma membris uirilibus muliebribusquc distincta, si non corporis similitudo, sed corpus est, uelis nolis est masculus, uelis nolis est femina, quaecumque aut masculus apparet aut femina. sed tamen si secundum tuam opinionem et corpus est anima et uiuum corpus est et habet mammas protumidas et propendulas et non habet barbam et habet uuluam et genitalia, quae habent feminae corporis membra, et non est femina, egone non dicam uera constantius: \'et habet oculum et habet linguam et habet digitum et habet cetera similia corporis membra et haec tota est corporis similitudo, non corpus\', cum hoc [*]( 14 cf. Col. 3, 10 ) [*](1 plene A plenaC similitudinem corporisII 3nouimus—uero in mg.m21 cogimus A 4 faciet A, deest in l fol reciso 5 illud b 7 in om.A qua corpora H 8 sentibus A quod EH quę T 10 non aliter] manaliter A 11 similitudinem II 12 similitudinibus bd 14 renouamur II ac I nitione A agnitionem ETd 15 tertio ibi loco H loqo A 1G enin A nim Ilml ulla A similitune A 18 ille Dml uel s. eras. et Hm2 fcmineę T (eę in ras.) 19 uiribus B mulieribusqua ABCIIml distiecta A 21 si om. BCITb 22 suam ABCI anime H uiuunt H 23 ante mammas eras. mam A propenduras A fin. et] sed E habet C (et s. exp. is) 24 feminae om.D 25 ergono BCb non om.E et post habet pan. E 26 et fin. om. E similia cm.E membra corporis C 27 atile similitndo exp. in membra II similitudinS (om. non) A )

411
quod ego dico probet apud se quisque, cum corpora imaginatur absentium — probet certe, cum figuras et suam et alias suorum recolit somniorum —, a te autem huius monstri, ubi et uerum est et uiuum est et femineum est corpus et femineus non est sexus, nullum in natura rerum proferatur exemplum ?

Quod enim de phoenice loqueris, ad rem de qua agitur omnino non pertinet. resurrectionem quippe illa significat corporum, non sexum destruit animarum, si tamen, ut creditur, de sua morte renascitur. sed arbitror, quod tuum sermonem parum putaueris fore plausibilem, si non multa de phocnice more adulescentium declamares. numquid enim sunt in eius corpore genitalia masculina, et non est masculus, uel feminina, et non est femina? tu autem adtende, quid dicas, quid adstruere, quid persuadere coneris. \'animam\' dicis \'per cuncta membra diffusam gelando riguisse et a uertice usque ad ima uestigia, a medullis intimis usque ad superficiem cutis totam totius accepisse corporis formam; ac per hoc accepit in feminae corpore quicquid habent femineorum uiscerum feminae et uerum est hoc corpus et haec uera sunt membra et tamen non est femina. cur, obsecro te, in uero et uiuo corpore omnia sunt membra feminea, et non est femina, in uero et uiuo corpore membra sunt omnia masculina, et non est masculus ? quis ista credere, dicere, docere praesumat? an quia non generant animae? ergo nec muli et mulae sunt masculi et feminae. an quia nec concumbere poterunt sine carneis corporibus amimae? sed hoc aufertur et his qui castrantur et tamen, cum eis adimatur et motus et opus, non adimitur sexus figura quantulacumque masculinorum manente membrorum. [*]( 14 Vine. Victor ) [*]( 1 quod] enim T prebet B 2 prebct U fignram et suas Halia A 3 ubi] ut H 4 nium C alt. est om.E corpus est b femineū ABC fi excmplo r 6 plioenice B foenice CH fenice DE qua de agitur.l de orn.C 7 nou pertinct omuino E resurrectione ABC ille E 8 ditur A 9 putarcs in tny.tn21 10 forte BCEHI (in mg. m2), otn. T si C (i s. c) phoenicē A phoenicQ BI foeniche C (f ex p) fenice D foenice EH ore A adolescentium HI 11 enimJ ergo E masculine (om. et) A 12 femina B (ne s. n) feminina—est om.E et—femina in mg. ml H, om. b 14 riguisset (otn. et) 15 uortigia A meldullis I superfaciem A 17 faemine A fetmneo Ebd feminaeo C quidquid AE 19 et cx ut C in uiuo E omnia—corpore in mg.T 20 in uero om. T in uiuo E 21 omnia om.HCITb 23 qui A comeubercC poterant UC 23 et opus et motus bd adimatur BCI )

412
nemo umquam masculum negauit eunuchum: quid quod apud te animae etiam eunuchorum testes integros habent et, si cuiquam genitalia prorsus tota tollantur, tota in eius anima secundum opinionem tuam et omnino integra permanebunt ? nouit enim se subtrahere, sicut dicis, cum ea pars carnis coeperit exsecari, ut ea forma, quae inde sumpta est, quando illud unde sumpta est amputatur, non pereat, sed quamuis infusa gelauerit, motu tamen celerrimo rapiatur et interius recondatur, ut salua seruetur, et tamen non sit masculus apud inferos masculinorum genitalium secum afferens totum, qui cum illa in corpore non haberet, masculus fuit propter eorum solum locum. falsa sunt haec, fili; si non uis ut sit in anima sexus, non sit et corpus.