De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quid si tale aliquid apud inferos geritur et in eis se non corporibus, sed corporum similitudinibus animae agnoscunt? cum enim tristia patimur quamuis in somnis, etsi membrorum corporeorum sit illa similitudo, non membra corporea, non est tamen poenae similitudo, sed poena; sic etiam ubi laeta sentiuntur. sed quoniam sancta Perpetua nondum erat mortua, non uis hinc tibi fortasse praescribi, cum ualde ad rem pertineat, cuius esse naturae existimes illas similitudines corporum quas habemus in somnis. et tota ista causa finita sit, si eas et similes corporibus et non esse corpora confiteris. uerum tamen Dinocratcs frater eius mortuus erat; hunc uidit cum illo uulnere quod uiuus habuit et unde est perductus ad mortem. ubi est quod tantis conatibus laborasti, cum ageres de praecisione membrorum, ne simul concidi anima putarctur? ccce uulnus erat in anima Dinocratis, quod eam ui sua, quando erat in eius corpore, exclusit e corpore. quomodo ergo secundum tuam opinionem, \'quando membra corporis praeciduntur, [*](28 Yinc. Victor ) [*](1 reppererat BIT reperereratC reppererant E ista E sese]esse BCI se E 2 tuom.A 4 uinentibus E 5 de qua ET 6 illos sieut bis pon. BC 8 uirilae 1m1 9 et] ea BC 10 labora ut A 11 posset E 12 quaedam similitudo E ne A ipse C 13 non corporibus sed corporibus sed corporum simitudinibus A 14 agnoscant C 15 tristitia (alt. tcxa m1) C, B tristitiam Hb corporeū B 17 sed om.e etia A 19 perscribi C eB 20 exestimes AC existimas A 21 causa ista BCITb 22 dnocrates C 23 ante quod er. uid. quod uiuus II uiuus] uulnus C perductns est T esset E 24 conatibus om.C 25 praecisionē A prccisione B (pr. i ex e) pretione C praeci*sione H anima concidi E 26 donocratis C quod—sua] quando ea uisu. aut C 27 e om.A a T )