De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Neque. haec ita me disserere existimes, tamquam negem fieri posse, ut anima mortui sicut dormientis in similitudine corporis sui sentiat seu bona seu mala. nam et in somnis quando aliqua dura et molesta perpetimur, nos utique sumus et, nisi euigilantibus nobis illa praetereant, poenas grauissimas pendimus; sed corpora esse credere, quibus hac atque illae quasi ferimur et uolitamus in somnis, hominis est, qui parum uigilanter de rebus talibus cogitauit. de his quippe uisorum imaginibus maxime anima probatur non esse corporea, nisi uelis et illa corpora dicere, quae praeter nos ipsos tam multa uidemus in somnis: caelum, terram, mare, solem, lunam, stellas, fluuios, montes, arbores, animalia. haec qui corpora esse credit, incredibiliter desipit; sunt tamen corporibus omnino simillima. ex hoc genere sunt etiam, quae aliqua significantia diuinitus demonstrantur siue in somno siue in extasi. quae unde fiant, id est quaenam sit uelut materies eorum, quis indagare. possit aut dicere? procul dubio tamen spiritalis est, non corporalis. namque huiusmodi species uelut corporum, non tamen corpora et uigilantium cogitatione formantur et profunditate memoriae continentur et ex eius abditissimis sinibus nescio quo mirabili et ineffabili modo cum recordamur prodeunt et quasi ante [*](2 cf. Luc. 16, 22 4 cf. Gen. 17, 4. 5 6 cft Ex. 3, 6 10 if. II Cor. 5,10 ) [*]( 2 sinon A habrahe C intellegere motam BH _3 habrahae C 5 est om.T mitandum A imitandam H principatū b ppositus T 6 et om.E ysaac E et om.E se] sed C, om.H uoluit uocf.ri 1 8 neque enim T me haec ita d hoc T exestimas A 9 animam H dormientes H dorm.] add. uelut AEH similitudinem EH 11 pr. et] uel E 12 euigilantibus I illamB poenis C 13 corporea T hiic atque illuc C ferimus D 14 uolutamus C 18 stcllaE et stellas IT 19 esse om.E 20 omni | nosu millima A genera B aliqua] alia Blbd 21 demonstratur B somnio EHI somniis bd ectasi d 22 fiunt C 23 ind«gare II (a s. «) potest BCITbd spiritualis Id 24 neque AE uiusmodi A 25 pr. et om.H 26 nescio quod quo B 27 ineffabilis C recordantur T )

405
oculos prolata uersantur. tam multas igitur et tam magnas corporum imagines, si anima corpus esset, capere cogitando uel memoria continendo non posset. secundum tuam quippe definitionem corporea substantia sua corpus hoc exterius non excedit. qua igitur magnitudine, quae nulla illi est, imagines tam magnorum corporum et spatiorum atque regionum capit? quid ergo mirum, si et ipsa sibi in sui corporis similitudine apparet et quando sine corpore apparet? neque enim cum suo corpore sibi apparet in somnis et tamen in ea ipsa similitudine corporis sui quasi per loca ignota et nota discurrit et laeta sentit multa uel tristia. sed puto, quod nec tu audeas dicere figuram illam corporis atque membrorum, quam sibi habere uidetur in somnis, uerum corpus esse. nam isto modo erit uerus mons, quem sibi uidetur ascendere, et corporea domus, quam sibi uidetur intrare, et arbor uera lignumque uerum corpus habens, sub qua sibi uidetur iacere, et aqua uera, quam sibi uidetur haurire, et omnia in quibus quasi corporibus uersatur corpora erunt, si et ipsa corpus est, quae simili imagine inter cuncta illa uersatur.