De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicis etiam \'cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma, et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum\', hinc uolens probare Abrahae animam fuisse corpoream, quia dici potuit: pater Abraham. iam diximus etiam ubi corpus nullum est esse formam. si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora, numera ista nomina, quaeso te: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, p a x, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, uel sic agnoscas, ut aliqua liniamenta corporum uideas. ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem colorem caritas habeat, quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi uideri non potest. cuius auxilium inploratum est, inquis, corporeus utique uisus est atque formatus. audiant te homines et dei nemo inploret auxilium, quia nemo eum potest uidere corporeum.

Denique, inquis, membra illic animae describuntur, ut uere sit corpus, et uis \'per oculum totum caput intellegi\', quia dictus est leuasse oculos suos, \'per linguam fauces, per digitum [*]( 2 cf. PhiL 2, G 3 Vinc. Victor 7 Vinc. Victor 10 Luc. 16, 24 13 Gal. 5, 22. 23 20 Vine. Victor 20-25 cf. Luc. 16, 24. 23 23 Vinc. Victor ) [*](1 ergo—doctrinae om.H es] est H 2 Iesu om.AH homine CEll 3 dici C incorpore A 4 qua B estC 5 ita] ista cum H forma ora.A 7 caesare C distinguntur C 8 illic otn. 11 appellationum C est om. A 9 uoles C habrahe C inter animam et fnisse eras. uerba: fuisse anima .1 10 habraham C habraa T 14 caritas bonitas (om. post. bon.) E pax patientia longanimitas f loganimitas A bouitas bonignitasi 16 quarum—agnoscas om.H 17uel]ut C 18 quain] con A mebraque (om. quem)C 19 colerē AH innanis A est E 20 imploratus H corporeius A 21 usus C Audiante (om. te) A 22 eum om.A 23 inquis] dicisfe discribuntllr C 25 es C lanas se CEm1 linguas II fauces C per om. A )

403
manum\', quia dictum est: mitteLazarum, utintinguat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. tamen, ne per membrorum nomina de deo tibi corporeo praescribatur, dicis \'per haec incorporeas intellegendas esse uirtutes\', quia deum rectissime defendis non esse corporeum. quid igitur causae est, cur nomina ista membrorum in deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? an uero quando de creatura haec dicuntur, proprie accipienda sunt, quando autem de creatore, tropice\' atque translate? pinnas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non creator, sed creatura, id est homo dicit: si assumsero pinnas meas sicut columba? porro autem, si propterea linguam habebat diues ille corpoream, quoniam dixit: refrigeret linguam mea, in nobis quoque adhuc in carne uiuentibus manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum est: mors et uita in manibus linguae. puto etiam non tibi uideri uel esse in creaturam uel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? an non audis in psalmo: non est pax ossibus meis a faeie peccatorum meorum ?

Quod uero \'illum Abrahae sinum\' existimas -esse corporeum et per ipsum\' asseris totum corpus eius agnosci\', uereor, ue in re tanta ioculariter atque inridenter, non serio grauiterque agere credaris. neque cnim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, immo, ut secundum te loquar, \'ferre tot corpora bene meritorum, quos illuc angeli sicut Lazarum perferunt\'. nisi opinaris fortasse illam unam animam solam ad [*]( 1.13 cf. Luc. 1G, 24 10 locus cx Ps. 54, 7 et Ps. 138, 9 contractus nidetur; cf. infra lcct. cod. Treccnsis 15 Prnu. 18, 21 17 Ps. 37, 4 19 Vinc. Victor 24 cf. Luc. 16, 22 ) [*]( 1 dictura] digitumC inittaC ut om. T 2 aqua AEHITb ut] et II d n\'frigiret A 3 mea A 4 corporeas intellegendas b 6 menbrorum A 7 cretura I 9 tropiceque (om. atque) B pennas UDm2EHlTbd dat. es nob. corporeas E datur B est AHCIIl 10 quoniam] add. est A 11 assumpsero BCHITbd sumpsero E pennas meas diluculo et rurs quis dabit mihi pcnnas sicut columbe T 12 autem om.b habeat BCT 13 refrige∗∗ret H hoc adhucC 14 quia scriptum est oin.E 16 esse om.A in creaturam Engelbrecht (c/. Ps. 30, 3 esto mihi in deum protectorem) in creatura D cientore B in crea- tore ACEHIT creatura b creatunmd 17 faciam E 19 illam sinum om.E 20 per om.E asscritC 21 serigio C 22 dcsiparas C desperes E arbitre∗∗ris A arbitrerisET 23 sinum unius horninis Tb sinum om.B fere E animusA 24 fere E quotrf angelis B 25 opineris T ) [*]( 26* )

404
eundem sinum peruenire meruisse. si non iocaris et errare pueriliter non uis, sinum Abrahae intellege remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. et ideo Abrahae dictum, non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus, sicut deum Abrahajn et deum Isaac et deum Iacob se deus uocari uoluit, cum sit innumerabilium deus.