De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicis etiam \'cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma, et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum\', hinc uolens probare Abrahae animam fuisse corpoream, quia dici potuit: pater Abraham. iam diximus etiam ubi corpus nullum est esse formam. si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora, numera ista nomina, quaeso te: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, p a x, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, uel sic agnoscas, ut aliqua liniamenta corporum uideas. ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem colorem caritas habeat, quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi uideri non potest. cuius auxilium inploratum est, inquis, corporeus utique uisus est atque formatus. audiant te homines et dei nemo inploret auxilium, quia nemo eum potest uidere corporeum.

Denique, inquis, membra illic animae describuntur, ut uere sit corpus, et uis \'per oculum totum caput intellegi\', quia dictus est leuasse oculos suos, \'per linguam fauces, per digitum [*]( 2 cf. PhiL 2, G 3 Vinc. Victor 7 Vinc. Victor 10 Luc. 16, 24 13 Gal. 5, 22. 23 20 Vine. Victor 20-25 cf. Luc. 16, 24. 23 23 Vinc. Victor ) [*](1 ergo—doctrinae om.H es] est H 2 Iesu om.AH homine CEll 3 dici C incorpore A 4 qua B estC 5 ita] ista cum H forma ora.A 7 caesare C distinguntur C 8 illic otn. 11 appellationum C est om. A 9 uoles C habrahe C inter animam et fnisse eras. uerba: fuisse anima .1 10 habraham C habraa T 14 caritas bonitas (om. post. bon.) E pax patientia longanimitas f loganimitas A bouitas bonignitasi 16 quarum—agnoscas om.H 17uel]ut C 18 quain] con A mebraque (om. quem)C 19 colerē AH innanis A est E 20 imploratus H corporeius A 21 usus C Audiante (om. te) A 22 eum om.A 23 inquis] dicisfe discribuntllr C 25 es C lanas se CEm1 linguas II fauces C per om. A )

403
manum\', quia dictum est: mitteLazarum, utintinguat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. tamen, ne per membrorum nomina de deo tibi corporeo praescribatur, dicis \'per haec incorporeas intellegendas esse uirtutes\', quia deum rectissime defendis non esse corporeum. quid igitur causae est, cur nomina ista membrorum in deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? an uero quando de creatura haec dicuntur, proprie accipienda sunt, quando autem de creatore, tropice\' atque translate? pinnas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non creator, sed creatura, id est homo dicit: si assumsero pinnas meas sicut columba? porro autem, si propterea linguam habebat diues ille corpoream, quoniam dixit: refrigeret linguam mea, in nobis quoque adhuc in carne uiuentibus manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum est: mors et uita in manibus linguae. puto etiam non tibi uideri uel esse in creaturam uel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? an non audis in psalmo: non est pax ossibus meis a faeie peccatorum meorum ?