De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed hoc omitto, nc de nominibus inter nos sit potius controuersia quam de rebus. quisnam sit homo interior uideamus, utrum anima an spiritus an utrumque. sed, sicut te scripsisse uideo, interiorem hominem animam dicis. de hac enim loquebaris, cum diceres: et gelante substantia, quae conprehendi non poterat, efficeret corpus aliud intra corpus naturae suae ui et spiramine conglobatum exindeque inciperet homo interior apparere, quem uelut in formam uaginae corporalis inclusum ad similitudinem sui deliniauit exterioris hominis habitudo. deinde infers: flatus ergo dei animam fecit, immo flatus ex deo anima factus est, effigiata substantialis et [*]( 7 I Tliess. 5, 23 22. 26 Vinc. Victor ) [*](1 quid est quod II 2 et anima om.A 3 eadem BC 4 autem om.ll duc que dā sententias nā A dο̄ quaedam sententias unam C Genim om. B possunt aliter E 8 uester] uero T 9 pr. corpore E 10 diuersa nature T diuersae naturae d 14 anima et] animaeO 15 duares; uniuseiusdemque substantie id est anima et sps; sed impare diuersae que substantiij .1 16 imparis et diuersę T habeat II 17 corporibus A 18 mitto C potius sit E 10 nideanus4 21 hominem om.B 22 substantiae II quae] qua AH quā BCEIT quod b cophendere T poterant A 23 et efficeret E ui otn.BCTb et om.T 24 inperet V ueluti d 25 forma BCEITbd declinanit E delaniauit T delineauit d 26 iners A animum Ad 27 effigiat asubstantialisC et—corporea om.Im1 )

400
secundum naturam suam corporea et sui corporis similis imaginique conformis. post haec incipiens loqui de spiritu: haec, inquis, anima, quae ex flatu dei haberet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. sicut ergo uideo, interiorem hominem uis esse animam, intimum spiritum, tamquam et ipse interior sit animae sicut illa corpori. ita fit, ut quemadmodum corpus per interiora cana sua recipit aliud corpus, quod est anima, sicut putas, sic et anima credenda sit habere interiora inania, qua corpus tertium receperit spiritum, atque ita totus homo constet ex tribus: exteriore, interiore, intimo. itane nondum respicis, quanta te absurdissima consequantur, cum animam conaris asseuerare corpoream ? deinde dic. mihi: quis eorum renouabitur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum? interior an intimus? apostolus quidem praeter interiorem et exteriorem non uideo quod sciat alium interioris interiorem, id est totius hominis intimum. sed elige quem uolueris. qui renouetur secundum imaginem dei, quomodo hanc recipiet, qui iam sumsit exterioris imaginem? si enim per membra exterioris cucurrit interior et gelauit — hoc enim etiam uerbo usus es, tamquam figmentum fusile fieret ex forma lutea, quae de puluere facta est —, quomodo eadem manente forma, quae inpressa illi est uel expressa de corpore, potest reformari ad imaginem dei? an duas habebit imagines, a summo quidem dei, ab imo autem corporis, sicut in nummo dicitur \'caput et nauia\'? an forte dicis, quod anima ceperit imaginem corporis et spiritus capiat imaginem dei, tamquam illa contigua corpori et ille sit deo, ac sic ad imaginem dei homo ille intimus, non iste interior reformetur? sed frustra hoc dicis. nam si et ille [*]( 2 Vinc. Victor 12 cf. Col. 3, 10 14 cf. Rom. 7, 22. Eph. 3, 1(3 24 cf. Macrobii Saturnal. I7, 22 ) [*](1 corpoream HT corpori similiH 2 anime AB animae C 3 habere CEH intellectum A 5 hominem mn.C 6 ut mn.D 7 intera A concaua b caua sua] casa sua B cauare H • recepit Ab cepit s. I. mlH 8 inania] inanima Cb quia A quę E quo T 9 ceperit D reciperet E (ere s. I.) constet- intimo om.H 10 respices H (i s. alt. e) 11 quan∗∗tate H canaris C 13 agnitionem ETbd eum] illum bd exterior an interior sqq. T 14 an intimus] animus ABCI praeter] prius B praeterit C et om.C 15 quē E hoc est H 16 elie A uis H 17 recipiatH 18 interiore (om. et)A interius I (or s. us ml) 19 gerauit Dml usus ||| es II 21 quąe II 22 absmumo C 24 nabia II naiua b coeperit ABCHmlb 25 et] add. si H capiet T tam II 26 a deo E 27 interiore] formetur A et si homo ille intimusi )
401
intimus ita est per animae omnia membra diffusus ut illa per corporis, iam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis, sicut illa eum forma formauit. ac per hoc non habet ubi capiat imaginem dei manente in se ista imagine corporis, nisi quemadmodum nummus, ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. ad ista te absurda quando de anima cogitas carnalis cogitatio corporum uelis nolisue conpellit. sed deus, ut etiam ipse rectissime confiteris, non est corpus; quomodo igitur capiat eius imaginem corpus? obsecro te, frater, ut non conformeris huic saeculo, sed reformeris in nouitate mentis tuae nec sapias secundum carnem, quoniam mors est.

Sed, inquis, si anima caret corpore, quid est quod apud inferos diues ille cognoscit ? certe, inquis, nouerat iam Lazarum, non nouerat Abraham. unde illi tanto ante tempore defuncti Abrahae prouenit agnitio ? haec dicens si agnitionem hominis prouenire non putas sine corporis forma, ut noueris te ipsum, credo quod assidue speculum adtendis, ne, si fueris oblitus faciem tuam. non te possis agnoscere. rogo te, quem magis hominem nouit homo quam se ipsum et cuius minus potest faeiem uidere quam suam ? quis autem potest cognoscere deum, quem tu quoque incorporeum esse non dubitas, si praeter corporis formam, sicut putas, non potest cognitio prouenire, id est si corpora possunt sola cognosci? quis autem Christianus de tam magnis difficillimisque rebus disputans animum in uerba diuina tam neglegenter intendat, ut dicat: (si incorporea est anima, necesse est careat forma\'? oblitus es te formam legisse [*]( 9 cf. liom. 12, 2 10 cf. Rom. 8, 6 12 Vinc. Victor 13 cf. Lllc. 16, 19-31 25 cf. Rom. 6,17 ) [*]( 2animaeC coepit B coepit H 3 eius E cum H 4 dei]det A imaginemC numū T 5 alt. alter C ? noli | suae C nolis E conipellis B 8 capit AH 9 corpus om.C ut r non (sic) C conformaris T liuic-reformeris in mg. m2H lOsapiesC carnem (in mg. al. 1 hominem) b 12 aput C 13 inquit C iam om.ABCHITb cleazarum ADm1 non orn.E 14 habraham I habraā T ille C ante om.E habrahe/ 15peruenitB nominis H non putas prouenire CITb peruenire B 16 putes B 17 attendas E oblitus bis pon. A possi A possit B poscLs H (s s. c) 18 quaC liominuni BITd 19 cuius facicm potest nidere minus b potest minus Ell faciem potest BCIT potes A. uire C 21 corpus C 22 peruenire C sola possint E quis] quāuis C 23 magis Hml difficilimisqui A 24neglegentC 25es] estll te om. H legis se H ) [*]( LX; August. VIII pars I. Vrba et Zycba. ) [*]( 26 )

402
doctrinae? ergo corporea est forma doctrinae. oblitus es scriptum esse de Christo Iesu, antequam hominem fuisset indutus, quod in forma dei erat? quomodo ergo dicis: si incorporea est anima, necesse est careat forma, cum audias formam dei, quem non esse corporeum confiteris et ita loqueris, tamquam forma nisi in corporibus esse non possit?

Dicis etiam \'cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma, et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum\', hinc uolens probare Abrahae animam fuisse corpoream, quia dici potuit: pater Abraham. iam diximus etiam ubi corpus nullum est esse formam. si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora, numera ista nomina, quaeso te: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, p a x, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, uel sic agnoscas, ut aliqua liniamenta corporum uideas. ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem colorem caritas habeat, quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi uideri non potest. cuius auxilium inploratum est, inquis, corporeus utique uisus est atque formatus. audiant te homines et dei nemo inploret auxilium, quia nemo eum potest uidere corporeum.

Denique, inquis, membra illic animae describuntur, ut uere sit corpus, et uis \'per oculum totum caput intellegi\', quia dictus est leuasse oculos suos, \'per linguam fauces, per digitum [*]( 2 cf. PhiL 2, G 3 Vinc. Victor 7 Vinc. Victor 10 Luc. 16, 24 13 Gal. 5, 22. 23 20 Vine. Victor 20-25 cf. Luc. 16, 24. 23 23 Vinc. Victor ) [*](1 ergo—doctrinae om.H es] est H 2 Iesu om.AH homine CEll 3 dici C incorpore A 4 qua B estC 5 ita] ista cum H forma ora.A 7 caesare C distinguntur C 8 illic otn. 11 appellationum C est om. A 9 uoles C habrahe C inter animam et fnisse eras. uerba: fuisse anima .1 10 habraham C habraa T 14 caritas bonitas (om. post. bon.) E pax patientia longanimitas f loganimitas A bouitas bonignitasi 16 quarum—agnoscas om.H 17uel]ut C 18 quain] con A mebraque (om. quem)C 19 colerē AH innanis A est E 20 imploratus H corporeius A 21 usus C Audiante (om. te) A 22 eum om.A 23 inquis] dicisfe discribuntllr C 25 es C lanas se CEm1 linguas II fauces C per om. A )

403
manum\', quia dictum est: mitteLazarum, utintinguat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. tamen, ne per membrorum nomina de deo tibi corporeo praescribatur, dicis \'per haec incorporeas intellegendas esse uirtutes\', quia deum rectissime defendis non esse corporeum. quid igitur causae est, cur nomina ista membrorum in deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? an uero quando de creatura haec dicuntur, proprie accipienda sunt, quando autem de creatore, tropice\' atque translate? pinnas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non creator, sed creatura, id est homo dicit: si assumsero pinnas meas sicut columba? porro autem, si propterea linguam habebat diues ille corpoream, quoniam dixit: refrigeret linguam mea, in nobis quoque adhuc in carne uiuentibus manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum est: mors et uita in manibus linguae. puto etiam non tibi uideri uel esse in creaturam uel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? an non audis in psalmo: non est pax ossibus meis a faeie peccatorum meorum ?

Quod uero \'illum Abrahae sinum\' existimas -esse corporeum et per ipsum\' asseris totum corpus eius agnosci\', uereor, ue in re tanta ioculariter atque inridenter, non serio grauiterque agere credaris. neque cnim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, immo, ut secundum te loquar, \'ferre tot corpora bene meritorum, quos illuc angeli sicut Lazarum perferunt\'. nisi opinaris fortasse illam unam animam solam ad [*]( 1.13 cf. Luc. 1G, 24 10 locus cx Ps. 54, 7 et Ps. 138, 9 contractus nidetur; cf. infra lcct. cod. Treccnsis 15 Prnu. 18, 21 17 Ps. 37, 4 19 Vinc. Victor 24 cf. Luc. 16, 22 ) [*]( 1 dictura] digitumC inittaC ut om. T 2 aqua AEHITb ut] et II d n\'frigiret A 3 mea A 4 corporeas intellegendas b 6 menbrorum A 7 cretura I 9 tropiceque (om. atque) B pennas UDm2EHlTbd dat. es nob. corporeas E datur B est AHCIIl 10 quoniam] add. est A 11 assumpsero BCHITbd sumpsero E pennas meas diluculo et rurs quis dabit mihi pcnnas sicut columbe T 12 autem om.b habeat BCT 13 refrige∗∗ret H hoc adhucC 14 quia scriptum est oin.E 16 esse om.A in creaturam Engelbrecht (c/. Ps. 30, 3 esto mihi in deum protectorem) in creatura D cientore B in crea- tore ACEHIT creatura b creatunmd 17 faciam E 19 illam sinum om.E 20 per om.E asscritC 21 serigio C 22 dcsiparas C desperes E arbitre∗∗ris A arbitrerisET 23 sinum unius horninis Tb sinum om.B fere E animusA 24 fere E quotrf angelis B 25 opineris T ) [*]( 26* )

404
eundem sinum peruenire meruisse. si non iocaris et errare pueriliter non uis, sinum Abrahae intellege remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. et ideo Abrahae dictum, non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus, sicut deum Abrahajn et deum Isaac et deum Iacob se deus uocari uoluit, cum sit innumerabilium deus.