De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Non itaque displiceat praesumptioni tuae iuuenali meus senilis timor, fili. ego enim, si hoc quod de animarum origine quaerimus nec deo nec aliquo spiritali homine docente scire potuero, paratior sum defendere quam recte etiam hoc deus sicut alia multa nos scire noluerit quam temere dicere, quod aut ita sit obscurum. ut hoc non solum ad aliorum intellegentiam perducere nequeam, sed nec ipse intellegam, aut certe etiam hereticos adiuuet, qui propterea persuadere conantur ab omni noxa puras esse animas paruulorum, ne scilicet eadem noxa in auctorem deum recurrat et redeat, quod insontes animas, quibus nec lauacrum regenerationis subuenturum esse praesciuit, dando carni peccatrici esse conpulerit peccatrices nulla baptismatis gratia subuentura, qua liberentur a damnatione perpetua, quando quidem innumerabiles animae infantum, antequam baptizentur, de corporibus exeunt. absit enim. ut hoc nolens diluere dicam quae ipse dixisti, \'quod anima per carnem meruerit inquinari et esse peccatrix nullum habens ante peccatum, quo recte id meruisse dicatur\', et \'quod etiam sine baptismo originalia peccata soluantur\' et \'quod regnum quoque caelorum non baptizatis in fine tribuatur\'. haec atque huiusmodi [*]( 2 Ps. 48, 13 7 cf. Rom. 8, 13 18 cf. pag. 356, 11 20 cf. Tit. 3, 5 25 Vinc. Victor ) [*](1 intelligat E 2 palmo C 3 mmentis (s. I.1 pecoribus) I iusrntatis .1 4 eis] illis BCITd 6 de his] deis B quiaC solam uitani EH 9 tutins] tocius A totiusC potius BIllTbd hanc infirmitatem snam b 10 conndant E 11 itaque] enim I praesentioni A iuuenili BITld 12 de hoc B 15 noluerunt C lOnecC 20 insonantes H (exp.m1) lauachmmC 21 praestiuit A carnis A 22 peccatores B libenterC 2.5 infantium EI 25 delucre B 27 quod BCb dicamurA 2ssoluenturJ 29 finem BCI )
Nunc iam, quantum dominus donare dignatur, etiam ad illud debeo respondere, ubi de anima loquens meum nomen iterasti atque dixisti: non enim, sicut Augustinus peritissimus episcopus profitetur, incorpoream et eandem spiritum esse permittimus . prius itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an corporea, sicut tu, existimanda sit disputemus; deinde utrum etiam ipsa secundum scripturas nostras dicatur spiritus, quamuis etiam proprie spiritus nuncupetur non uniuersa, sed aliquid eius. ac primum scire uellem corpus quid esse definias. si enim non est corpus nisi quod membris carnalibus constat, nec terra erit corpus nec caelum nec lapis nec aqua nec sidera nec si quid huiusmodi est; si autem corpus est quicquid maioribus et minoribus suis partibus maiora et minora spatia locorum obtinentibus constat, corpora suntetiam ista quae commemoraui: corpus est aer, corpus est lux ista uisibilis et omnia, sicut dicit apostolus, corpora caelestia et corpora terrestria. [*]( 4 cf. Rom. 5, 18 5 cf. Ioh. 3, 3 15 Vinc. Victor 27 I Cor. 15, 40 ) [*]( 1 timerem dicere b diffinire E 4 dixisse E 5 condem∗nationem H 6 sicuti ABCTbd institui BCI in corpore i 8 pracdistinauit CH mortem] uitam B 9 nolentes BCI 10 alt. adicent A (e in i mut. et a s. n add.) propter] pręter b 11 hac] illa d diffinitio Eb 13 dignabitur 1 14 nomen meum b 15 iterasci agustinus AC 17 an corporea] incorporea C 18 sicut tu om. B exestimanda AC disputamus A etiam utrum T u«rum H (t s. •) 19 quamuis—spiritus orn.C 20 uniuersas C 21 uelim E diffinias b 23 aque A si om.A huiuscemodi E 24 quidquidST et minoribus om.Dml 25 ma et minora A (mi s. I. ml) optimtibus A 26 istam A auer A est alt. om.ABCHIT 27 inuisibilis C dixit 1 )
Sed utrum aliquid tale sit anima, scrupulosissime ac subtilissime quaeritur. uemm tamen tu, unde tibi maxime gratulor, deum corpus non esse confirmas; sed me rursus sollicitum facis. ubi dicis: si anima caret corpore, ut sit, sicut quibusdam placet, cassae inanitatis aeria futilisque substantia. his enim tuis uerbis uideris credere omne quod caret corpore inanis esse substantiae. quod si ita est, quomodo deum audes dicere carere corpore nec times, ne sequatur inanis eum esse substantiae ? porro si et corpore caret deus, quod iam confessus es, et cum inanis esse substantiae absit ut dicas, non ergo inanis substantiae est quicquid corpore caret. et ideo qui incorpoream dicit esse animam, non est consequens, ut eam uelit uideri inanis futilisque substantiae, quia et deum, qui non est inane aliquid, simul incorporeum confitetur. uide autem quantum intersit inter id quod dico et quod tu me existimas dicere. ego enim nec aeriae substantiae animam dico: alioquin corpus esse confiteor. aer quippe corpus est secundum omnes, qui de corporibus cum loquuntur quid loquantur sciunt. tu autem propter id quod incorpoream dixi animam, non solum cassae inanitatis, sed ob hoc aeriam me putasti eam dixisse substantiam, cum et corpus eam non esse dixerim, quod est aer, et quod aere inpletur inane esse non possit. quod nec utres tui te ammonere potuerunt. quid enim aliud in eos nisi aer, quando inflantur, artatur? qui usque adeo inanes non sunt, ut eadem plenitudine etiam pondera sufferant. quodsi forte aliud tibi uidetur esse flatus, aliud aer, cum aer motus ipse sit flatus, quod et flabello agitato doceri potest, certe uasa quaelibet concaua, quae putas [*]( 4 Vinc. Victor ) [*](1 tale aliquid BCElTb scrupolosissime B 2 tu om.B 3 rursum T sollititum E 4 nt sit om.E 5 aerias BC aeriae ld futtilisque AH utilisque BC inutilisque D fictilisque E substantiae Dd; c/. I. 19 6 inanis—corpore om.Iml 7 quod—substantiae om.A 9 et] sed E et ex csDm2 10 absi t absit-substantiae lin. 15 om.C substantiae Substantiae est B quidquid DETbd 11 caret corpore T 12 uiderinanis A futtilisque All inutilisque D fictilisquoE 14 uidetur EI 15 exestimas A aereae b aeri ut substantiae AB 16 quippe] enim b 17 corporeę colloquuntur E qui E 20 non eam H eH in mg. add. E 21 substantiam exp. anfe quod E aere] est aere A ut I r∗∗A. te om./l 22 in eos aliudE illud C 23 inflatur E Cuiusque ABC 24 tibi om.B 25 aliud aer commotus ipso sit flatus in mg. H 21; a∗gitato H certa A concaua post inania pos. tigno transp. add. E )