De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Saepe nos praesumimus aliquid memoria retenturos et eum id putamus, non scribimus nec nobis postea cum uolumus uenit in mentem nosque paenitet credidisse uenturum nec litteris inligasse, ne fugeret; et subito rursus, cum id non quaeramus, occurrit: numquid nos non eramus, quando id cogitabamus ? nec tamen hoc sumus quod fuimus, quando id cogitare non possumus. quid est ergo, quod nescio quomodo subtrahimur negamurque nobis itemque nescio [*](1 no] liec II utru.l sciremJS suni II 2 nossc] non posse II 3 alt. modo om.BDEIITb nos] non A 4 intellere A 5 nostrae om. A coghituresC 7 esrimus A ab olisccntia C simplius E 9 uirgilius HETbd supra H (ra s.l.) 11 credimus ABITb 12 retrorsum EHIbd uirgilium DCETbd uoJumus A 13 feei A prosam ITb de prosa IId ratione E ciceroni A 14 mariae C uolumus B 15 sequitus A sequntus E ammiremur E admiraremur II (d s. J.) 16 dcum om.A dominum E hoc nescisse se E nescississe A 17 pertinent A attinet Cbd animus cius E ei B 18 discere I bd temtando A et mn. T possental 19 temtnret A nestibat A 20 non C recenturos A 21 uobis B 22 nosque] neque A penitent A nec] uel BCEITbd non ligasse T nonilligasso bd inligansse A 23 fugctretA ante numquid exp. nos C 24noueramus E quando s exp. cum 1 id om. EH adcogitamus (om. id) A 26 ncscimus BCEIb non sumusT subtraimur I itaqueb )

390
quomodo proferimur ad nos reddimurque nobis, quasi alii simus et alibi simus, quando quaerimus nec inuenimus quod in memoria nostra posuimus, neque nos ipsi ad nos ipsos ueluti alibi positos peruenire possimus et tunc perueniamus quando inuenimus? ubi enim quaerimus nisi apud nos? et quid quaerimus nisi nos, quasi non simus in nobis et aliquo recesserimus a nobis? nonne adtendis et exhorrescis tantam profunditatem ? et quid est hoc aliud quam nostra natura nec qualis fuit, sed qualis nunc est? et ecce magis quaeritur quam conprehenditur. saepe mihi propositam quaestionem putaui me intellecturum, si inde cogitarem; cogitaui nec potui, saepe non putaui et tamen potui. uires itaque intellegentiae meae non sunt mihi utique cognitae et credo quia nec tibi.

Sed me contemnis forsitan confitentem et propter hoc quoque pecoribus comparabis. ego autem monere uel, si non dignaris, certe ammonere non desino, ut agnoscas potius communem infirmitatem, in qua uirtus perficitur, ne pro cognitis incognita praesumendo ad ueritatem peruenire non possis. puto enim esse aliquid, quod et tu intellegere quaeris nec potes nec tamen quaereres, nisi te posse sperares. ac per hoc et tu uires intellegentiae tuae nescis, qui naturae tuae scientiam profiteris nec mecum ignorantiam confiteris. quid dicam de uoluntate, ubi certe liberum a nobis praedicatur arbitrium ? nempe beatissimus apostolus Petrus uolebat pro domino animam ponere, plane uolebat; neque enim deum id pollicendo fallebat, sed quantas uires haberet uoluntas ipsa nesciebat: proinde uir tantus, qui Iesum filium dei esse cognouerat, sc latebat. scimus nos itaque aliquid uelle seu nolle; sed uoluntas nostra, etiam cum bona est, quantum ualeat, quantas uires habeat, quibus temptationibus cedat quibusue non cedat, si nos non fallimus, fili dilecte, nescimus. [*]( 15 cf. II Cor. 12, 9 22 cf. Ioh. 13, 37 25 cf. Matth. 16, 16 ) [*](6 sumns DHa. c. aliquo modo b 1(1 inde cogitaram B uec] n hoc T 12 cognita AC ncc ex nunc E 13 contemnes T confidentem A 14 monere] ammonere E 15 amonere E admonere ex ammore Hm1 desinam b cogna- scas E 16 presunendo A 17 quo det4 18 quaeres Hml querisI pr. non (ec s. on) H posse] potest A 19 sperare ABC spera res 11 (es s. i m1) 20 ignorantię A 21 a om.BT 23 id deum B 24 quantes A 25 uir tantus] uirtus A qui filium hominis filium dei T Iesum] in ABC, om.lbd se∗H simus C 26 itf.que nos E nosistras A 27 temtationibus A 28 quibus BClTb; quibus—cedat rep. C )

391

Vide igitur quam multa non praeterita, sed praesentia de natura nostra nec tantum quod ad corpus, uerum etiam quod ad interiorem hominem pertinet ignoremus nec tamen pecoribus comparemur; et tu, quia praeteritam originem animae meae non omnino nescio, sed non plene scio — nam scio mihi esse datam a deo nec tamen esse de deo —, tanto me conuicio dignum putasti I et quando possum de natura spiritus et animae nostrae commemorare omnia quae nescimus? ubi potius exclamare debemus ad deum, quod ille exclamauit in psalmo: mirificata est scientia tua ex in e; inualuit, non potero ad illam. cur enim adiecit \'ex me\' nisi quia ex seipso quam inconprehensibilis esset dei scientia coniciebat, quando quidem se ipsum conprehendere non ualebat? rapiebatur apostolus in tertium caelum et audiebat ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, et utrum in corpore hoc illi accidisset an extra corpus nescire se dicit nec a te comparari pecoribus pertimescit. sciebat se spiritus eius esse in tertio caelo, esse in paradiso et utrum esset in corpore nesciebat. et utique tertium caelum et paradisus non erat ipse apostolus Paulus; corpus uero eius et anima atque spiritus eius ipse erat. ecce sciebat magna, alta atque diuina, quae ipse non erat; et hoc nesciebat, quod ad naturam ipsius pertinebat. quis in tanta occultarum rerum scientia tantam sui ipsius ignorantiam non miretur? quis postremo crederet, nisi qui non fallit hoc diceret: quid oremus, sicut oportet, nescimus? ubi esse nostra maxime debet intentio, ut nos in ea quae ante sunt extendamus; et me, si in eis quae retro sunt aliquid de mea origine oblitus sum, pecoribus comparas, cum audias eundem apostolum dicentem: quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum i [*](9 Ps. 138, 6 13 cf. II Cor. 12, 2—4 23 Rom. 8, 26 28 Phil. 3, 13. 14 ) [*](2 uerunt A 3 pretinet A 4 comparamur E praeterita. in A õ datam esse Ebd 6 metunitio dignum A 7 nostrae om.E 8 ad deum in mg. I 9 scientua ex me A 10 ad eam E 11 nisi om. D se omll inphensibilis x1 csset] s set A scientia dei E 12 conieiebat in textu ras. inmg. add. I rο̄cineb t E quando quidem—ualebat om.H 14 quue A 15 nescisse E 16 pertimiscit Hml in—esse om.B 18 ipsa A Paulus om.EH 19 ecce] Eae A 20 ipsa B nouerat C 21 ltoc cultarū A 22 Tantū Hminetur A 25 maxinta II maximae I intentiii A sunto om.E 27 cο̄mparas H )

392
intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu!