De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Saepe nos praesumimus aliquid memoria retenturos et eum id putamus, non scribimus nec nobis postea cum uolumus uenit in mentem nosque paenitet credidisse uenturum nec litteris inligasse, ne fugeret; et subito rursus, cum id non quaeramus, occurrit: numquid nos non eramus, quando id cogitabamus ? nec tamen hoc sumus quod fuimus, quando id cogitare non possumus. quid est ergo, quod nescio quomodo subtrahimur negamurque nobis itemque nescio [*](1 no] liec II utru.l sciremJS suni II 2 nossc] non posse II 3 alt. modo om.BDEIITb nos] non A 4 intellere A 5 nostrae om. A coghituresC 7 esrimus A ab olisccntia C simplius E 9 uirgilius HETbd supra H (ra s.l.) 11 credimus ABITb 12 retrorsum EHIbd uirgilium DCETbd uoJumus A 13 feei A prosam ITb de prosa IId ratione E ciceroni A 14 mariae C uolumus B 15 sequitus A sequntus E ammiremur E admiraremur II (d s. J.) 16 dcum om.A dominum E hoc nescisse se E nescississe A 17 pertinent A attinet Cbd animus cius E ei B 18 discere I bd temtando A et mn. T possental 19 temtnret A nestibat A 20 non C recenturos A 21 uobis B 22 nosque] neque A penitent A nec] uel BCEITbd non ligasse T nonilligasso bd inligansse A 23 fugctretA ante numquid exp. nos C 24noueramus E quando s exp. cum 1 id om. EH adcogitamus (om. id) A 26 ncscimus BCEIb non sumusT subtraimur I itaqueb )

390
quomodo proferimur ad nos reddimurque nobis, quasi alii simus et alibi simus, quando quaerimus nec inuenimus quod in memoria nostra posuimus, neque nos ipsi ad nos ipsos ueluti alibi positos peruenire possimus et tunc perueniamus quando inuenimus? ubi enim quaerimus nisi apud nos? et quid quaerimus nisi nos, quasi non simus in nobis et aliquo recesserimus a nobis? nonne adtendis et exhorrescis tantam profunditatem ? et quid est hoc aliud quam nostra natura nec qualis fuit, sed qualis nunc est? et ecce magis quaeritur quam conprehenditur. saepe mihi propositam quaestionem putaui me intellecturum, si inde cogitarem; cogitaui nec potui, saepe non putaui et tamen potui. uires itaque intellegentiae meae non sunt mihi utique cognitae et credo quia nec tibi.