De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Haec interim undecim multum aperteque peruersa et fidei catholicae aduersa nunc iam nihil cuncteris extirpare atque abicere ab animo, a uerbo, ab stilo tuo, si uis, ut te non solum ad altaria transisse catholica, sed uere catholicum esse gaudeamus. nam haec si pertinaciter singula defendantur, tot hereses facere possunt, quot opiniones esse numerantur. quocirca considera, quam sit horrendum ut omnes sint in uno homine, quae damnabiles essent in singulis singulae. sed si tu pro eis nulla contentione pugnaueris, immo uero eas fidelibus uerbis et litteris expugnaueris, laudabilior eris censor in te ipsum, quam si quemlibet alium recta ratione reprehenderes, et mirabilior eorum emendator, quam si numquam illa sensisses. adsit dominus tuae menti et tantam spiritui tuo spiritu suo facilitatem humilitatis, lucem ueritatis, dulcedinem caritatis, pacem pietatis infundat, ut uictor tui animi esse malis in ueris quam cuiuslibet contradicentis in falsis. absit autem ut te arbitreris haec opinando [*]( 2 Sap. 4, 11 ) [*]( 1 renascunturff 2 xpo] add. psentis uitę T raptum C 3 malitia eius E intellectum ilIius Id illius om. Eb 4 ea sententia D (exeā sententiā corr. m1), H nouum E 5 dominus esse BCITbd 6 est om. T 7 undecimum est T 8 uitij migrauerint A 9 ire om. Al 12 undecimu E 13 p?ruersi BC nunc iim] nondam 11 conteris T et stirpare E exstirpare Hld 14 a om.C a stilo T 15 uere (in mg. al t aperte) b audeamus E 16 defendentur AT defenduntur C hereses A quod ACDE 17 hoc horrendum b 18 danobiles C 19 si om. H imno C 20 et om. H litterisqueH censeor C 21quasC coprehenderes E reprehenderis b 23 assit ADE pr. spirituo B suo] sancto A,T (in mg. suo) felicitatem E 24 lucem ueritatis] et mirabilior ucritatis A 25 in om. T cuilibet BCI 26 opinanda fide B )