De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sunt autem ista, de quibus, ut potui, iam disserui; sed breuiter ea repetendo percurram. unum est, quod \'animam non ex nihilo, sed de se ipso deum fecisse\' dixisti; alterum \'per infinitum tempus atque ita semper deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat\'; tertium \'animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem\'; quartum \'animam per carnem reparare habitudinem priscam et per eandem carnem renasci, per quam meruerat inquinari\'; quintum, \'quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peceatum\'; sextum \'infantes antequam baptizentur morte praeuentos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum\'; septimum \'quos dominus praedestinauit ad baptismum praedestinationi eius eripi posse et ante defungi, quam in eis fuerit quod omnipotens praedestinauit [*]( 17—378, 11 Vine. Victor ) [*]( 1 corrigendus .1 idio C tamon te] totamente B te om. A 2 init. et] ut lld 5 te om. C. 6 disporando C frigiscoro Hml 7 tecum] cu BC posset A 8 monstrare 11 10 si om. A essent II indigerent H uerum] add. tomen Abd 11 capitula CEH, b in mg. 13 disputanti C 14 putaris .1 <;dificatione A adestrustionem II (s. e adsc. ml d et s. s add. c) 16 iam ut potui E 17 eas rependendo A H in mg. nuwi. I. II etc. add. anima BC 19 deum semper E est om. E 21 quae H 23 renascitf 21 meruit DEH 25 antequam infantes E morteC 26 originarium C 27 praedistinauitC passim praedestinationeII praedistinationiC 2sdefugiC )

378
inpletum\'; octauum \'de infantibus, qui priusquam renascantur in Christo praeueniuntur occiduo, scriptum esse: raptus est, n e malit ia mutar et illius intellectum, et cetera quae in eam sententiam in Sapientiae libro leguntur\'; nonum \'aliquas mansiones esse extra regnum dei earum quas esse dominus dixit in domo patris sui\'; decimum est \'sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum\'; undecimum \'aliquos eorum qui sine baptismo Christi ex hac uita emigrauerint interim non ire in regnum, sed in paradisum, postea uero in resurrectione mortuorum etiam ad regni caelorum beatitudinem peruenire\'.

Haec interim undecim multum aperteque peruersa et fidei catholicae aduersa nunc iam nihil cuncteris extirpare atque abicere ab animo, a uerbo, ab stilo tuo, si uis, ut te non solum ad altaria transisse catholica, sed uere catholicum esse gaudeamus. nam haec si pertinaciter singula defendantur, tot hereses facere possunt, quot opiniones esse numerantur. quocirca considera, quam sit horrendum ut omnes sint in uno homine, quae damnabiles essent in singulis singulae. sed si tu pro eis nulla contentione pugnaueris, immo uero eas fidelibus uerbis et litteris expugnaueris, laudabilior eris censor in te ipsum, quam si quemlibet alium recta ratione reprehenderes, et mirabilior eorum emendator, quam si numquam illa sensisses. adsit dominus tuae menti et tantam spiritui tuo spiritu suo facilitatem humilitatis, lucem ueritatis, dulcedinem caritatis, pacem pietatis infundat, ut uictor tui animi esse malis in ueris quam cuiuslibet contradicentis in falsis. absit autem ut te arbitreris haec opinando [*]( 2 Sap. 4, 11 ) [*]( 1 renascunturff 2 xpo] add. psentis uitę T raptum C 3 malitia eius E intellectum ilIius Id illius om. Eb 4 ea sententia D (exeā sententiā corr. m1), H nouum E 5 dominus esse BCITbd 6 est om. T 7 undecimum est T 8 uitij migrauerint A 9 ire om. Al 12 undecimu E 13 p?ruersi BC nunc iim] nondam 11 conteris T et stirpare E exstirpare Hld 14 a om.C a stilo T 15 uere (in mg. al t aperte) b audeamus E 16 defendentur AT defenduntur C hereses A quod ACDE 17 hoc horrendum b 18 danobiles C 19 si om. H imno C 20 et om. H litterisqueH censeor C 21quasC coprehenderes E reprehenderis b 23 assit ADE pr. spirituo B suo] sancto A,T (in mg. suo) felicitatem E 24 lucem ueritatis] et mirabilior ucritatis A 25 in om. T cuilibet BCI 26 opinanda fide B )

379
a fide catholica recessisse, quamuis ea fidei sint aduersa catholicae, si coram dco, cuius in nullius corde oculus fallitur, ueraciter te dixisse resipiscis \'non te tibi ipsi esse credulum probari ea quae dixeris posse ac studere te semper etiam propriam sententiam non tueri, si inprobabilis detegatur, co quoJ sit tibi cordi proprio damnato iudicio meliora magis et quae sint ueriora sectari\'. iste quippe animus etiam in dictis per ignorantiam non catholicis ipsa est correctionis praemeditatione ac praeparatione catholicus. sed iste sit modus huius uoluminis, ubi requiescat paululum lector, ut ad ea quae sequuntur eius intentio ab alio renouetur exordio.

LIBER QVARTVS. AD VINCENTIVM VICTOREM.

Accipe nunc iam etiam de me ipso quae tibi dicere cupio. si possim, hoc est, si ille donauerit, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri. reprehendisti enim me bis numero exprimens etiam meum nomen et cum te in principio libri tui inperitiae tuae ammodum conseium et doctrinae amminiculo destitutum, me uero ubi nominasti doctissimum ac peiitissimum dixeris, tamen quibus in rebus tibi uisus os nosse quod ego uel nescire me fateor uel, quamuis nesciam, scire praesumo, libertate qua oportebat non tantum senem inuenis et episcopum laicus, uerum etiam hominem tuo iudicio doctissimum et peritissimum non dubitasti reprehendere. ego autem et me doctissimum ac peritissimum nescio, immo uero me non esse certissime scio et fieri posse non ambigo, ut aliquid [*]( 3 cf. pag. 357, 5—9. 376, 2—5 ) [*](1 sitnt C 3 respicis ITd ipsi oni.D ea] eD 4 aestudere (mn. ac) C 5 corde E cordis H 6 magis] agi H et] atC animas C 7 correptionLs T 9 secuntur BCE 10 Expl lib prim\' de natura et origine animae ad uincentium uictore. Inc lib sed ADCIT; a cod. D abest subser. Expl lib prim\' de natura et origine animQ ad uincuncentiO uictore sci agus epi. Incipit liber secundus einsdem sci rgus ad supra memoratum uincentium nictorcm de eadem re II Explicit liber primus sci augustini de natura et origine animtj ad uincentium uictorem. Incip eiusdem scds lib ad eundem de eadem re E 12 cupio dicere// 14 explimens A exprimis E (s s.l.) 15 admodum B 16 doctrina et ammini- culo ABClb adminiculo// (d s.l.),T 1snesciat.l 191ibertateD quā A non oportebat T non] naC 20doctissimum] dissertissimum E di*sertissimumH 21 perit.] perfectissimum II 22 et me doctissimum om. A doctissimum] deuotissimum C 23 et] add. si C ambiguo C )

380
inperito et indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus et peritus ignorat, et in hoc te plane laudo, quod ueritatem, etsi non quam percepisti, certe quam putasti, homini praetulisti; ideo quidem temere, quia existimasti te scire quod nescis, sed ideo libere, quia personam non reueritus elegisti aperire quod sentis. unde te intellegere oportet, quanto esse nobis debeat cura maior dominicas oues reuocare ab erroribus, si et ouibus turpe est uitia pastorum, si qua cognouerint, eisdem occultare pastoribus. o si illa reprehenderes mea, quae iusta reprehensione sunt digna! neque enim negare debeo sieut in ipsis moribus ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possint recto iudieio et nulla temeritate culpari. ex quibus si aliqua ipse reprehenderes, illic tibi fortassis ostenderem, qualem te esse in quibus non perperam reprehenderis uellem meque tibi iuniori maior et praepositus subdito correctionis exemplum quanto humilius tanto salubrius exhiberem. sed ea in me reprehendisti, quae non corrigere humilitas, et partim fateri, partim defendere ueritas cogit.