De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nimis longum est omnia, quae in libris tuis uel potius in te ipso uolo emendari, pertractare atque discutere et saltem breuem [*]( 2 Vine. Victor; cf. pag. 367, 5-9 10 Vine. Victor; ef. pag. 357, 9-11 ) [*](1 perloquutus 4 2 ipsi BEITbd ea] et | B aprobare B probare CDlb 3 propria sententia A 4 si EH cordis H (s s. I.) iudicio damnato ld 5 agis H 6 ut de] unde E 9 uerba bona E 10 peccatoris A 11 transducere BCI transcendere T 12 ita ut BC inproprio A iudici A 13 esto-inflecti in rng.E 15 tramite C 16 ista solum modo T 17 correptionis T 18 noli D 20 execrandus BH qui-facit] qui bonum quam facit BC bonum om. DEH hoc om.IT,b in textu 21 qui] qua BC uidetur BCIT seueritati A tanta seueritate B 23 eloquii tui] quę loquutus A elocutus BCI eloqui tui D elocutis T fructibus om.A 25 aetatis lubrice E, in mg. al. 1 lubrica etate b ętis A auertas DIT 26 libris in tuis E tuis libris BClTd 27 emen- dare D pertractari EH salti EHT breue D )

377
tibi de singulis corrigendis reddere rationem. nec ideo tamen te contemnas et arbitreris ingenium et eloquium tuum parui esse pendendum. nec sanctarum scripturarum memoriam in te paruam esse cognoui; sed eruditio minor est, quam tantae indoli laborique congruebat. itaque te nec amplius quam oportet tibi tribuendo uanescere uolo nec rursus te abiciendo ac desperando frigescere. utinam tua scripta tecum legere possem et conloquendo potius quam scribendo quae sint emendanda monstrarem! facilius hoc negotium perageretur nostra inter nos sermocinatione quam litteris; quae si scribenda esset, multis uoluminibus indigeret. uerum ista capitalia, quae certo etiam numero conprehendere uolui, instanter ammoneo, ne corrigere differas et ea prorsus a fide et praedicatione tua facias aliena, ut quanta tibi facultas est disputandi munere dei utaris utiliter ad aedificationem, non ad destructionem sanae salubrisque doctrinae.

Sunt autem ista, de quibus, ut potui, iam disserui; sed breuiter ea repetendo percurram. unum est, quod \'animam non ex nihilo, sed de se ipso deum fecisse\' dixisti; alterum \'per infinitum tempus atque ita semper deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat\'; tertium \'animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem\'; quartum \'animam per carnem reparare habitudinem priscam et per eandem carnem renasci, per quam meruerat inquinari\'; quintum, \'quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peceatum\'; sextum \'infantes antequam baptizentur morte praeuentos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum\'; septimum \'quos dominus praedestinauit ad baptismum praedestinationi eius eripi posse et ante defungi, quam in eis fuerit quod omnipotens praedestinauit [*]( 17—378, 11 Vine. Victor ) [*]( 1 corrigendus .1 idio C tamon te] totamente B te om. A 2 init. et] ut lld 5 te om. C. 6 disporando C frigiscoro Hml 7 tecum] cu BC posset A 8 monstrare 11 10 si om. A essent II indigerent H uerum] add. tomen Abd 11 capitula CEH, b in mg. 13 disputanti C 14 putaris .1 <;dificatione A adestrustionem II (s. e adsc. ml d et s. s add. c) 16 iam ut potui E 17 eas rependendo A H in mg. nuwi. I. II etc. add. anima BC 19 deum semper E est om. E 21 quae H 23 renascitf 21 meruit DEH 25 antequam infantes E morteC 26 originarium C 27 praedistinauitC passim praedestinationeII praedistinationiC 2sdefugiC )

378
inpletum\'; octauum \'de infantibus, qui priusquam renascantur in Christo praeueniuntur occiduo, scriptum esse: raptus est, n e malit ia mutar et illius intellectum, et cetera quae in eam sententiam in Sapientiae libro leguntur\'; nonum \'aliquas mansiones esse extra regnum dei earum quas esse dominus dixit in domo patris sui\'; decimum est \'sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum\'; undecimum \'aliquos eorum qui sine baptismo Christi ex hac uita emigrauerint interim non ire in regnum, sed in paradisum, postea uero in resurrectione mortuorum etiam ad regni caelorum beatitudinem peruenire\'.