De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed forte dicas omnia quidem pertinere ad dei regnum, quia regnat in caelis, regnat in terris, in abyssis, in paradiso, in inferno – ubi enim non regnat, cuius ubique summa potestas est? —, sed aliud esse regnum caelorum, quo fas non est accedere nisi lauacro regenerationis ablutos propter dominicam ueram fixamque sententiam, aliud esse autem regnum terrarum uel aliarum creaturae partium, ubi possunt esse aliquae mansiones domus dei quamuis pertinentes ad regnum dei, non tamen ad regnum caelorum, ubi excellentius et beatius est regnum dei; ita fieri, ut nec aliquae domus dei partes atque mansiones a regno dei nefarie separentur et tamen non omnes in regno caelorum mansoribus praeparentur atque in his quae in regno caelorum non sunt possint feliciter habitare, quibus eas etiam non baptizatis deus dare uoluerit, ut in regno dei sint, quamuis in regno caelorum, quia baptizati non sunt, esse non possint.
Hoc qui dicunt uidentur quidem sibi aliquid dicere, quia scripturas neglegenter adtendunt et quomodo regnum dei dicatur, unde oramus dicentes: adueniat regnum tuum, non intellegunt. regnum dei dicitur, ubi cum illo fidelis familia eius beate et sempiterne tota regnabit; nam secundum potestatem quae illi super omnia est etiam nunc utique regnat. quid ergo est quod oramus, ut ueniat, nisi ut cum illo regnare mereamur? sub eius autem potestate etiam illi erunt, qui poena aeterni ignis ardebunt. numquidnam ob hoc etiam ipsos in regno dei futuros dicturi sumus ? [*](3 cf. Act. 14,14 5 cf. Ps. 134,6 8 cf. Tit. 3,5. I Cor. 6, 11. Marc. 16, 16 21 Matth. 6,10 ) [*](3 inueniantur regnare E 4 dom\' C 5 qui D 6 regnat in terris] et in terra A 8 c £ esse (s. l. est) I fas est non est B 9sentiaC 10 est autem B autem esseETbd 11 queuisC 13 beatus CHml domos C 14 suparentur A 15 mansionibus BCl mansiones Td iis d in om.E 16 regnum E possut E quiC 17 dei regno dei A dei regno DH 18 qui C possunt E1 19 dicere tibi aliquid BCI dicere aliquid d 20 dei cm.C 21 ueniat d 22 ante regnum add. quia Ebd dei om.D 23 et] ac DE illis C 24 alt. est om.C 25 alt. ut om. EH 26 poenis T 27 numquinnam .4 numquinam Hml futuros om. E )
Xoli credere nec dicere nec docere \'sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum\', si uis esse catholicus, quia nec illud quod de Machabeorum libris commemorasti sacrificium Iudaeorum pro eis qui non circumcisi de corpore exierant ostendis oblatum. in qua tua sententia tam noua et contra ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata uerbo etiam insolentissimo usus es dicens: pro his sane oblationes assiduas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum, ut te homo laicus sacerdotibus dei nec discendo subderes nec saltem simul quaerendo misceres, sed censendo praeponeres. aufer tibi ista, fili; non sic in uia, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur; nullus cum hoc tumore per angustam portam eius ingreditur.