De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed forte dicas omnia quidem pertinere ad dei regnum, quia regnat in caelis, regnat in terris, in abyssis, in paradiso, in inferno – ubi enim non regnat, cuius ubique summa potestas est? —, sed aliud esse regnum caelorum, quo fas non est accedere nisi lauacro regenerationis ablutos propter dominicam ueram fixamque sententiam, aliud esse autem regnum terrarum uel aliarum creaturae partium, ubi possunt esse aliquae mansiones domus dei quamuis pertinentes ad regnum dei, non tamen ad regnum caelorum, ubi excellentius et beatius est regnum dei; ita fieri, ut nec aliquae domus dei partes atque mansiones a regno dei nefarie separentur et tamen non omnes in regno caelorum mansoribus praeparentur atque in his quae in regno caelorum non sunt possint feliciter habitare, quibus eas etiam non baptizatis deus dare uoluerit, ut in regno dei sint, quamuis in regno caelorum, quia baptizati non sunt, esse non possint.