Aut si forte ante huius doctrinam, quam modo te inuenisse laetaris, animae naturam dei putabas esse portionem, hoc plane cum horrendo periculo falsum esse nesciebas. et si ab isto didicisti, quod anima portio dei non sit, age deo gratias, quantas potes, quod non, antequam hoc didicisti, de corpore existi; exisses enim magnus hereticus et blasphemator horrendus. nullo modo tamen etiam id de te existimauerim, quod homo catholicus neque contemptibilis presbyter animae naturam portionem dei sentiebas esse. unde, fateor dilectioni tuae, timeo, ne forte hoc te iste docuerit, quod potius sit contrarium ei fidei quam tenebas.
Sicut enim non arbitror te umquam in catholica animam credidisse dei esse portionem uel ullo modo animae et dei eandem esse naturam, ita metuo, ne forte consenseris huic homini, \'quod animam deus non de nihilo fecerit, sed ita ex ipso sit, ut ab ipso emanauerit\'; hoc enim etiam uerbum iste posuit inter cetera, quibus in hac quaestione ad immane praecipitium exorbitauit. at uero hoc si te docuit, nolo me doceas; immo etiam uolo ut quod didiceras ipse dediscas. parum est enim non credere neque dicere quod pars dei sit anima — neque enim et filium uel spiritum sanctum partem dei esse dicimus, et tamen dicimus patrem et filium et spiritum sanctum unius eiusdemque esse naturae —, parum est ergo, ut non dicamus animam esse partem dei; sed hoc etiam opus est ut dicamus non eam et deum unius eiusdemque esse naturae. unde ille recte quidem ait \'genus dei esse animas munere, non natura\' ac per hoc non omnium, sed fidelium; sed rursus ad id quod declinauerat deuolutus est et deum atque animam eiusdem dixit esse naturae, non quidem his uerbis, sed aperta manifestaque sententia. cum [*](16 Vinc. Victor 27 Vinc. Victor; cf. pag. 333, 4. 5 ) [*](1 baccasFml 3 Aut] At bd 7 didicisti hoc BG hoc om.D didicitisA exisse C 9 exestimauerim ACFml 10 contentibilis A contemtibilis B egse scntiebus DE 11 frateor A 13 non om.b nunquam b in om.G catholicji BG post cathol. s. I. add. m2 fide F 14 anima D 15 esse eandem BG consentieris E 18 ad in immane E praecipiu A 19 at] aut A a DE ad G 20 didiscas C 23 unus G 27 naturae CG 29 est om.A )
339
enim \'animam ita esse\' dicit \'ex deo, ut eam nec ex alia natura nec ex nihilo, sed ex semet ipso creauerit\', quid persuadere conatur nisi id quod aliis uerbis negat, animam scilicet eiusdem cuius deus est esse naturae? omnis quippe natura uel deus est, qui nullum habet auctorem, uel ex deo est, quia ipsum habet auctorem. sed quae habet auctorem deum, ex quo est, aliqua facta non est, aliqua facta est. porro quae facta non est et tamen ex ipso est, aut genita est ab illo aut procedit ex illo — quae genita est, filius est unicus, quae procedit, spiritus sanctus — et haec trinitas unius est eiusdemque naturae; nam haec tria unum sunt et singulum quidque deus et simul omnia unus deus inmutabilis, sempiternus, sine temporis ullo initio siue termino. at uero illa natura, quae facta est, creatura nuncupatur, creator autem deus, illa scilicet trinitas. creatura ergo ita esse dicitur ex deo, ut non ex eius natura facta sit; ex illo enim propterea dicitur. quia ipsum auctorem habet ut sit, non ita, ut ab illo nata sit uel processerit, sed ah illo creata, condita, facta sit, partim ex nulla alia, id est omnino ex nihilo, sicut caelum et terra uel potius uniuersae mundanae molis uniuersa cum mundo concreata materia, partim uero ex alia iam creat\'a atque exsistente natura, sicut uir ex limo, mulier ex uiro, ex parentibus homo, creatura tamen omnis ex deo, sed creante uel ex nihilo uel ex aliquo, non autem gignente uel producente de se ipso.
Si haec cum catholico loquor magis commonens quam docens — neque enim esse tibi arbitror noua uel audita quidem et antea, non tamen credita, sed, ut existimo, sic legis epistulam meam, ut hic agnoscas etiam fidem tuam, quae nobis in catholica ecclesia domino donante communis est —, si ergo haec, ut dicere coeperam, cum catholico loquor, unde, obsecro, credis esse animam, non uniuscuiusque nostrum dico, sed primam primo illi homini datam? si ex nihilo et factam tamen insufflatamque a deo, id [*]( 1 Vine. Victor ) [*](1 dicit esse E 5 uel deus non est (tn mg. al. 1 ex do 6) b 6 est om.0 10 est om.E II et om.D quodque Em2d 12 siue) sine Eb 13 atque AF aque BC nuncupantur C 15 illo] nihiloF 20 pr. creata D existente BCEG 23 alio F 24 Si] Sed b 26 exestimo A istexistimo C 27 hinc E 29 coeperant A 30 uniuscus iusque A nram E ) [*]( 22* )
340
credis quod ego; si autem ex aliqua alia creatura, quae unde anima fieret tamquam materies subiacebat artifici deo, sicut puluis, unde fieret Adam, uel costa eius, unde Eua, uel sicut aquae, unde pisces et uolucres, uel sicut terra, unde animalia quaeque terrestria, non est catholicum, non est uerum. quodsi neque ex nihilo neque ex alia quacumque creatura, sed ex semet ipso deum, hoc est ex natura sua fecisse uel facere animas — quod absit! — existimas, hoc quidem ab isto didicisti, sed non tibi gratulor neque blandior; longe cum illo a fide catholica exorbitasti. tolerabilius enim — quod quidem falsum est, tamen, ut dixi, tolerabilius — ex aliqua alia creatura, quam quidem iam fecerat deus, quam ex dei natura animam conditam crederes, ut, quod est mutabilis, quod peccat, quod fit impia, quod etiam, si impia perdurauerit in fine, sine fine damnabitur, non ad dei naturam cum horrenda blasphemia referretur. abice, frater, abice, obsecro, istam non plane fidem, sed exsecrandae impietatis errorem, ne homo grauis seductus a iuuene et a laieo presbyter, cum istam catholicam fidem esse arbitraris, de numero fidelium — quod a te auertat dominus eximaris. non enim sic tecum agendum est ut cum illo aut ea uenia tuus iste tam horrendus qua iuuenis illius, licet ab illo ad te transierit, error est dignus. ille ouili catholico sanandus nuper accessit, tu in catholicis pastoribus deputaris. nolumus ita curetur quae uenit ab errore ad dominicum gregem, ut prius pestifera contagione disperdat ouis ulcerosa pastorem.
Quodsi dicis: \'hoc me ille non docuit nec huic errori eius ullo modo quamlibet diserti et ornati sermonis inlectus suauitate consensi\', ago ingentes deo gratias. sed quaero, unde illi caput exosculatus, ut dicitur, gratias egeris te didicisse quod usque ad auditam disputationem illius ignorabas aut, si falsum est hoc te fecisse atque dixisse, hoc ipsum peto nobis intimare digneris, ut inanis rumor [*](3 cf. Gen. 2, 7. 22 ) [*](1 quid E ago E anima unde ficret b unda Gml 4 aqua D uocres A 8 exestimas A 15 referetur Ab referitur ex referreturF 16 exe- crande C 18 arbitiarisG a te] ante C 19 exestimaris AC Nexistimeris F (N s.l.m2, alt. e s. aml) excludaris E tecum sic b 20 qua om. A qua Eb 21 iste indignus E . ouiloG\' 22 ueni A 24 oues A 25 ullomo A 26 disserti BG 2S te om.C 29 ignorabo q D (in mg. ba) atque-digneris (in mg. tn. rec. omissio) om.F autq D 30 didicisse A ut] uelim F )
341
tuis litteris refellatur. si autem uerum est illa humilitate homini egisse te gratias, gaudeo quidem, si te illud non docuit, quod superius
[*](f.) ) quam sit detestandum eauendumque monstraui, et non reprehendo, quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si aliquid aliud disputante illo uerum atque utile didicisti; sed hoc quid sit inquiro. an forte animam non spiritum esse, sed corpus ? non quidem magnum doctrinae christianae arbitror esse detrimentum ista nescire et, si de corporum generibus subtiliter disputetur, hoc maiore difficultate quam utilitate perdiscitur. si autem dominus uoluerit, ut ad illum ipsum iuuenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse dilectio tua etiam hoc quam non te docuerit, si tamen id te ab illo didicisse laetaris. sed ne quid forte aliud sit, quod constat esse utile et ad fidem necessariam pertinere, peto rescribere non graueris.
Nam illud, quod rectissime et ualde salubriter credit iudicari animas, cum de corporibus exierint, antequam ueniant ad illud iudicium, quo eas oportet iam redditis corporibus iudicari atque in ipsa, in qua hic uixerunt, carne torqueri siue gloriari, hoc itane tandem ipse nesciebas ? quis aduersus euangelium tanta obstinatione mentis obsurduit, ut in illo paupere, qui post mortem ablatus est in sinum Abrahae, et in illo diuite, cuius infernus cruciatus exponitur, ista non audiat uel audita non credat ? sed numquid to docuit, quomodo anima sine corpore de digito pauperis aquae stillam desiderare potuerit, cum ipse confessus sit alimenta corporea non nisi propter fulciendas ruinas corruptibilis corporis sui animam quaerere? uerba eius ista sunt: numquid quia anima, inquit, aut cibum quaerit aut potum, ad ipsam transire credimus pastum? et paulo post: unde intellegitur, inquit, et probatur non ad animam pertinere ciborum sustentacula, sed ad corpus, cui etiam praeter cibum procuratur simili ratione uestitus, ut illi necessarius uideatur pasturae suggestus, cui [*]( 19 cf. Luc. 16,19—24 25 Vine. Victor ) [*]( 1 uera C 2 illū BG 4 illa tantaC alioC 6 es A 10 desiderio C 11 quod etiam (om. sequ. quam) b ho A non] siC 13 nccessariu b ne E 14 aliud BG 15 exierit A exierO 16 iam] etiam DE corporibus redditis E 17 iniqua C dixer C tqueri E itasi (ne s. si m1) B itasi G 19 ut om.E ablatus (d 8.11) D ablatus est om.C 20 inferni E in inferno d 22 pauperis a*quQ add. m2 in spat. uac. F atque E 23 potuit Fd 24 na uerba E 25 ita D qui Fml animaC cybum (semper y) A 26 crediraus transire D 29 ille C )
342
conpetit et ipsos habere uestitus. hanc ille sententiam suam satis euidenter expositam nonnulla etiam similitudine inlustrans adiecit atque ait: quid autem putamus inquilinum quemquam suae habitationi prospicere? nonne, si eam senserit aut tecto tremere aut nutare pariete aut labare fundamine, destinas quaerit, strues congerit, quibus inminentem possit ruinam sedulo diligenterque fulcire, ne sub periculo mansionis discrimen uideatur pendere mansoris ? ita ergo et animam recognosce, inquit, carni suae desiderare cibum, ex qua ipsum concipit sine dubio desiderium. haec nempe ille iuuenis sua sensa uerbis luculentissimis et sufficientissimis explicauit asserens non animae requiri alimenta, sed corpori, cura quidem illius, sed tamquam habitantis in domo et moribundae carnis inminentes ruinas prouida refectione fulcientis. et illud ergo explicet tibi, quid anima illa diuitis ruiturum destinare cupiebat, quae mortale corpus iam utique non habebat et tamen sitiebat et aquae stillam de digito pauperis requirebat. habet ubi se exerceat iste doctor senum; quaerat et inueniat, si potuerit, cui rei anima illa apud inferos humidum alimentum uel tam exiguum mendicaret, cum ruinoso habitaculo iam careret.
Incorporeum sane deum esse quod credit, gratulor eum hinc saltem a Tertulliani deliramentis esse discretum; ille quippe sicut animam ita etiam deum corporeum esse contendit. a quo iste in hoc dissentiens mirabiliora persuadere molitur deum incorporeum non de nihilo facere, sed de se ipso flatum exhalare corporeum.s o doctrinam, cui omnis aetas aures subrigat, quae homines annosos, quae denique presbyteros mereatur habere discipulos legat, legat [*](3 Vine. Victor 13 cf. Luc. 16, 24 20 cf. Tertulliani De anima (CSEL XX 309). August. De haeresibus c. 86 (XLII 46 M). Epist. 190(CSEL LVII137) ) [*](1 uestitos G sitis C 4 non nisi E cu C aucO tecta ABGFml tacta C premere A nutare (n ex m) C 5 parieteG lauarc D fundamina G 7 mansorio ABG mansuro C mansori bd 8 carnis C desirare A ipsaG concupit ABFb concepit E concypitC 10 explicabit A 11 illis A illius ex ipsius G habitans BCG habitantis (ti s.l.ml) V 12 refcctine A 13 quit A quiC 15 sciebat C de om.F requirebatur E a uoce habet init. sumit noui cupit. b 16 inueatA 17 Umidum A exiguu A 18 rumoso G 20 salti EFml tertuliani C tertusliani Fml 21 deum om.A csse-incorporeum om.C atque (e mut. ml in i, Benedictini add. a quo) F 22 hoc om.BG 23 semetipso BCFGd ipso ED efflare E 6 A 24 doctrina EG hominis Cb annos BCFGb ammiros E 25 quae-quod om.BCFGb )
343
in contione quod scripsit, notos atque ignotos, doctos atque indoctos recitaturus inuitet. seniores cum iunioribus conuenite, quod nesciebatis discite, quod numquam audieratis audite. ecce isto docente non aliunde quod aliquo modo est nec ex eo quod omnino non est deus flatum creat, sed ex eo quod ipse est, cum sit incorporeus, corpus sufflat. naturam ergo suam, antequam mutetur in peccati corpore, ipse mutat in corpus. an dicit, quod ex natura sua non mutat aliquid, cum flatum facit? non ergo cum de se ipso facit; non enim aliud est ipse, aliud natura eius. quis hoc insanissimus opinetur? quodsi dicit ita deum de sua natura facere flatum, ut ipse integer maneat, non inde quaestio est, sed utrum quod non aliunde nec de nihilo, sed de illo est, non hoc sit quod ille, id est eiusdem naturae et essentiae. nam et filio genito integer manet; sed quia cum genuit de sc ipso, non aliud genuit quam id quod est ipse. excepto enim quod hominem assumpsit et uerbum caro factum est, alius est quidem uerbum dei filius, sed non est aliud; hoc est alia persona est, sed non diuersa natura. et unde hoc, nisi quia non creatus ex alio uel ex nihilo, sed natus ex ipso est, non ut melior quam erat esset, sed omnino ut esset et quod est ille, unde natus est, esset, hoc est unius eiusdemque naturae, aequalis, coaeternus, omni modo similis, pariter inmutabilis, pariter inuisibilis, pariter incorporeus, pariter deus, hoc omnino quod pater, nisi quod filius est ipse, non pater? si autem manet quidem ipse integer deus nec tamen de nullo uel de alio, sed de se ipso diuersum aliquid in deterius creat et de incorporeo deo corpus emanat, absit, ut hoc catholicus animus bibat! non enim est fluentum fontis diuini, sed figmentum cordis humani.
lam uero quam inepte laboret animam, quam putat esse corpoream, uindicare a passionibus corporis disputans \'de animae [*]( 15 cf. Ioh. 1, 14 29 Vinc. Victor ) [*]( 2 intet A conuenit CG 3 numquam om.G hęc testor doccntC E 6 impeccati A 7 anticit A sua natura d 8 ipso om.E 9 pr. est aliud E 11 utra in mg. E 13 essentire C 14 genuit eum E ipse est ABCFGbd 15 adsumsit D 16 est alt. om. BCFGb hoc-est bis pon. C 17 talia A hoc est E 18 est om. E 20 cst pr. om. G 22 in corpore eius A 23 pr. ipse] in se C 24 se om. C de deterius C 25 hęc E 2G bibit C fiuentum est E fortis C frigmentum .1 28 putata e E 29 uindicaret A uedicare b in mg. passionis A )
344
infantia, de paralyticis et oppressis animae sensibus, de amputatis membris corporis absque animae sectione\', non tecum, sed cum illo potius agere debeo; illi quippe insudandum est, ut rationem reddat dictorum suorum, ne de opere iuuenis uelle fatigare uideamur grauitatem senis. quod autem similitudines morum, qui repperiuntur in filiis, non ex animae semine uenire disputat, consequens est quidem, ut hoc sentiant quicumque animae propaginem destruunt, sed nec illi qui hanc astruunt ibi constituunt pondus assertionis suae; uident enim et filios parentum dissimiles moribus, quod ideo fieri putant, quia et ipse unus homo plerumque suis moribus alios mores dissimiles habet non utique anima altera accepta, sed uita in melius uel in deterius commutata. ita dicunt non esse inpossibile, ut anima non habeat eos mores, quos habet illa ex qua propagata est, quando quidem ipsa una nunc alios, alias alios habere mores potest. quare si hoc te credis ab isto didicisse, quod anima non sit ex traduce, utinam id uere didicisses! me tibi docendum libentissime traderem; sed aliud est discere, aliud uideri sibi didicisse. si ergo te didicisse arbitraris quod adhuc nescis, non plane didicisti, sed temere credidisti quod libenter audisti et subrepsit tibi falsiloquium per suauiloquium. quod non ideo dico, quia falsum esse iam certus sum animas potius insufflari nouas quam de origine parentum trahi — hoc enim adhuc ab eis qui docere id possunt existimo requirendum —, sed quia iste de hac re ita disseruit, ut non solum eam, quae adhuc discutienda est, non solueret quaestionem, uerum etiam talia diceret, quae falsitatis non habeant dubitationem; cum enim uellet probare dubia, ausus est dicere sine dubio reprobanda.