Isto igitur cum ille suos libros et initio praemuniuerit et termino communiuerit atque tuis humeris inposuerit onus religiosum correctionis et emendationis suae, hoc apud te inueniat quod petiuit, ut emendes eum iustus in misericordia et arguas cum ; oleum autem peccatoris, quo inpinguetur caput eius, absit a manibus atque [*]( 4.5 Vine. Victor 13 Vinc. Victor 24 cf. Ps. 140, 5 ) [*](1 alt. absit om.E 2 didicisse] aid. te AE 3 libri sui E 4 desiderem E 5 praesumptoris D incurro Ftn2d 6 credulus gim E 7 tueris (om. si) A 8 iudicio damnato BCFGd sunt Eb 9 sicut E ute tn2 s. exp. aut C llattramited infecti A 12 ut om. G sensit E animiiF 13 item-secundi om. BCG 14 cum] qua ABCG quod F (od s. a), bd 15 ac] at b optutns AF inter om.E lGinlicitas ABCF licitasG illatasE 17 contextan A pollicere uero BCG pollice uero seuere E pollicereuo F (t s. re) discerper E discerpereG ne (s. I.) meque F neque G huiusmodi E 18 experti! Bb exparte F (es. a m2) puniat BCEFmlG atramento b indignę loquia D significauerunt BCFG occasioneC 20 maeç F 21 Isto igitur modo h praemllnierit C 22 comminuerit G tni summeris.4 religionis BGb 24 emendet A 25 inpingetur CFml )
358
. osculis tuis, id est assentatio indecens adulantis deceptoria lenitudo blandientis. quodsi emendare neglegis cum uideas emendandum, aduersus earitatem facis; si autem tibi emendandus propterea non uidetur, quia putas eum recte ista sensisse, aduersus ueritatem sapis. et ideo ille melior, qui emendari est paratior, si non defuerit emendator, quam tu, si uel sciens inridenter contemnis errantem uel nesciens pariter sectaris errorem. omnia itaque in eisdem libris ad te scriptis et tibi traditis sobrie uigilanterque considera, et plura quam ego inuenies fortasse culpanda. et quaecumque ibi sunt adprobanda atque laudanda, si quid in eis reuera forsitan ignorabas atque isto disserente didieisti, euidenter profitere quid illud sit, ut de hoc te gratias egisse, non de his quae illic inprobanda tam multa sunt, omnes nouerint, qui uel recitante illo tecum simul audierunt uel eosdem postea libros legerunt, ne in eius ornato eloquio tamquam in pretioso poculo te inuitante etsi non bibente uenenum bibant, si tu quid inde biberis et quid non biberis nesciunt et propter laudem tuam omnia illic bibenda salubriter arbitrantur. quamuis et audire et legere et quae dicta sunt haurire memoria quid est nisi bibere? sed praedixit dominus de fidelibus suis, quod etsi mortiferum quid biberint, non eis nocebit. ac per hoc qui eum iudicio legunt et secundum regulam fidei adprobanda adprobant et inprobant inprobanda, etiamsi commendant memoriae quae inprobanda dicuntur, nulla uenenata sententiarum prauitate laeduntur. haec me grauitatem et religionem tuam siue mutua siue praeuia caritate monuisse uel commonuisse minime paenitebit domino miserante, quomodolibet accipias, quod tibi praerogandum putaui. agam uero uberes ei gratias, de cuius misericordia saluberrimum est fidere, si ab his prauitatibus et erroribus, quos ex libris huius
[*]( 19 Marc. 16, 18 ) [*](1 oculis BCEFGbd indicensF dcnitudo A 2 plandientis C 3 facis] pads ABC emendandus tibi BG 4 iste C 5emedareC paratior] patior A 6 si om.F 7 atte A 9 ab probanda A 10 siquitG 11 ut] et CE 12 his] ilhsE 13 sunt Fml nouerunt BCGb uel ] uult C 14ornatu ABCGFml 16 pr. liberes A ct fin.] ut E 17 arbitrentur G 19 dominus om. G 20 eius A eos E quibuscum A quicuque (om. cmn) E 21 abprobanda A 22 commcndent E 23 nulla] add. licet D 24 Iegionem C 27 ei uberes DE saluberrime A 28 ab is A prauitibus A ) 359
hominis ostendere his litteris potui, alienam atque integram fidem tuam uel inuenerit epistula ista uel fecerit.