De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Item quod scriptum est ex uno sanguine deum fecisse omne genus hominum uel quod ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, quia neque ibi dictum est \'ex una anima\' neque hic \'anima de anima mea\', putat negari animas filiorum ex parentibus uel illius mulieris ex uiro; quasi uero, si non \'ex uno sanguine\', sed \'ex una anima\' diceretur. aliud quam totus homo intellegeretur nec corporis propagatio negaretur. sic etiam si dictum esset: \'anima de anima mea,\' non [*](14 cf. pag. 317, 11.-325 15 cf. E<ai. 42,5. 57, 16. Zach. 12, 1 23 cf. Act. 17, 26; cf. pag. 320, 12 sqq. 24 Gen. 2, 23 ) [*](1 seque] deque A sequae C 2 prouidentia E 4 ante E cohiberem A 5 anti cipite ABCFG 9 animas] amicisG 12 ipse] ut E 14 exestimo AC 15 athibuit Fm] 16 dat F facitF fingit Fm2 18 illain sicut E 19 dm E 21 fariet ACm1 propaginis semine codd. 22 ambiget E 24 adam ait Ab 26 est dictum E putatE 29 aliud m2 s. exp. illud C 30 ne negaretur C )

355
utique negaretur caro, quam de illo exemtam fuisse constabat; a parte enim totum sicut etiam a toto partem plerumque scriptura significat. nam certe si non \'ex uno sanguine\' sed ex uno homine\' illo loco scriptum esset institutum esse genus humanum, unde iste adhibuit testimonium, non praeiudicaret istis qui neg-ant animarum propaginem, quamuis non sola anima nec sola caro, sed utrumque sit homo. responderent enim a toto partem, id est ab homine solam hominis carnem, scripturam significare potuisse. sic ergo et hi qui defendunt animarum propaginem illud quod dictum est\' ex uno sanguine\' per sanguinem scilicet hominem, id est a parte totum, significatum esse contendunt. sicut enim uidetur illos iuuare quod dictum est \'ex uno sanguine\' nec dictum est \'ex uno homine\', sic uidetur et istos iuuare quod dictum est: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerun t, nec dictum est \'in quo omnium caro peccauit\'. itemque sicut illos uidetur iuuare quod dictum est: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne m e a, quia pars est dicta, non totum, sic iterum istos, quodibi continuo sequitur: haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo sumta est. debuit enim dici aiunt \'quoniam de uiro suo caro eius sumta est\', si non tota mulier, id est cum anima. sed sola caro sumeretur ex uiro. porro autem utrisque auditis qui sine studio partium iudieat. uidet profecto nec contra istos qui propaginem animarum defendunt proferenda illa testimonia ubi pars nominatur, quia potuit scriptura significare illic a parte totum — sicut uerbum caro factum est cum legimus, non utique carnem solam, sed hominem totum intellegimus —, nec contra illos qui propaginem animarum destruunt ista proferenda, ubi non pars hominis, sed totum commemoratur, quia potuit ibi scriptura a toto partem significare, sicut sepultum confitemur Christum, cum caro [*](14 Rom. 5, 12 19 Gen. 2, 23 21 Gen. 2, 24 29 Ioh. 1, 14) [*](1 negatur E exemtaC exPtam D exeptamG aperte C 2 ad partem E scribturo A 7 ad partem E 9 hii C hii E ii d 11 uidet C 18 item F 20 quiA 22 sumpta codd. praet.A aiunt om. E 28 illi caperte t 32 cõmerat ****C 33 cum bis pon. C eius caro bd) [*](23*)
356
eius sola sepulta sit. ac per hoc propaginem animarum nec temere astruendam nec temere destruendam dicimus, sed ammonemus alia testimonia esse quaerenda, quae non inueniantur ambigua.

Quamobrem quid te iste docuerit et unde gratias egeris, nondum scio. manet quippe illa quaestio, sicut erat, in qua quaeritur de animarum origine, utrum illas deus ex propagine illius unius, quam primo insufflauit homini, an ex flatu suo, sicut primo homini, det, faciat, fingat hominibus, quas eum dare, facere, fingere fides christiana non dubitat. quam quaestionem iste cum soluere conaretur nec uires suas intueretur, destruens animarum propaginem et asserens \'eas puras ab omni contagione peccati\' non de nihilo, sed \'de se ipso insufflare creatorem\' et naturam dei mutabilitatis obprobrio, quod necesse non fuerat, infamauit et, dum uult reddere rationem, ne deus credatur iniustus, si puras ab omni peccato animas, etiam illas, quas christiana regeneratione non redimit, uinculo peccati originalis innectit, ea dixit quae te nolo docuerit. tantum enim salutis et felicitatis non baptizatis paruulis tribuit, quantum nec Pelagiana heresis potuit. et tamen de tot milibus paruulorum, qui nascuntur ex impiis et inter impios moriuntur, non quibus homines per baptismum, cum uelint, subuenire non possunt, sed de quibus baptizandis nemo potuit uel poterit cogitare nec quisquam pro eis obtulit uel oblaturus est sacrificium, quod iste etiam pro non baptizandis censuit offerendum, quid diceret non inuenit. de quibus si fuerit interrogatus, eorum animae quid meruerint, ut illas deus nec abluendas baptismo nec expiandas Christi corporis et sanguinis sacrificio et in aeternum damnandas carni inseruerit peccatrici, aut omnino haerebit et ei nostra cunetatio uel sero placebit aut simul pro omnibus paruulis, qui toto orbe terrarum sine christiano baptismate moriuntur, etiam eorum nominibus tacitis, quoniam nesciuntur in ecclesia Christi, non incorporatis corpori Christi offerendum corpus Christi esse censebit. [*]( 11 Vine. Victor 22 cf. pag. 310, 19-311, 1 ) [*]( 3 esse testimoniaE inueniuntur A 7 posi unius ras., in qua qua primus cogn. A ** suffla*** A 8 primu A fa cere bis B 12 se om.A 13opproprio 14 ratione A iniustasG 15 redemit BCFGb 16 docueris A 17 felicitatis et salutis E baptismatis A tribuit paruulis BG 18 hereses BGFml heresis C (is s. l.) 19 inter impiis E 20 uelit A possint E 23 pro nobis baptizatis à 25 expiendas A 26 inserit eodd. nottri inseruerit aliquot codd. deteriores a nobis collati inserat bd 28 xpi E 29 tatitis A 30 haec clesia A incorporatas Fml )

357

Absit a to, îratrr, ut haec tibi placeant, absit, ut ista . uel didieisse gaudeas uel docere praesumas; alioquin longe melior inuenietur ipse quam tu, quia in exordio primi sui libri modeste atque humiliter praelocutus est dicens: cum tibi parere desidero, notam praesumtionis incurri; et paulo post: quando quidem, inquit, nec mihi ipse sim credulus ea quae dixero posse probari studeamque semper etiam propriam sententiam non tueri, si inprobabilis delegatur, et sit mihi cordi proprio damnato iudicio meliora magis et quae sint ueriora sectari. nam ut est optimi propositi laudandique consilii facile ad veriora transduci, ita inprobi obstinatique iudicii est nolle citius ad tramitem rationis inflecti. haec quippe ille si ueraciter dixit atque ut locutus est sentit, magnae profecto spei animum gerit. item in fine libri secundi: nec putes, inquit, ad inuidiam tuam forsitan reuocandum, cum in tua dictorum meorum constituam potestate indicium. ac ne forte cuiusquam curiosi lectoris obtutus inter inlitas fibras elementorum uestigia remanentia sollicitent et offendant, contextam paginae seriem pollice seuero discerpe meque huius censionis experte puni atramenta quae indigna eloquia signauerunt, ne hac occasione et tuum erga me iudicium, quo mihi uehementer indulges, et meae quae latebant ineptiae rideantur.