De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Item aliquanto post ait: anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit. rogo te, frater, putasne ista saltem postea legisti et considerasti et quid in recitante laudaueris uel unde post recitationem gratias egeris cogitasti? quid est, obsecro te: anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit? quid est \'meruit\' et \'non potuit\', cum mereri hoc non posset, nisi peccatrix fuisset, non autem fuisset, nisi esse potuisset, ut ante omne malum meritum peccans inde sibi meritum faceret, unde ad alia peccata deserente domino perueuiret? an ideo dixit: quae peccatrix esse non potuit, quia, nisi in carnem ueniret, peccatrix esse non posset ? quid ergo meruit, ut eo mitteretur, ubi peccatrix esse posset, quo nisi uenisset alibi peccatrix esse non posset? dicat, quid meruit. si enim meruit esse peccatrix, aliquid iam peccauerat, unde mereretur iterum esse peccatrix; si autem nihil peccauerat, unde meruit esse peccatrix? sed haec fortassis obscura uideantur aut obscura esse iactentur, cum sint apertissima. neque enim dicere debuit, quod anima meruerit peccatrix esse per carnem, cuius nec bonum nec malum meritum repperire poterit ante carnem.
Sed ad manifestiora ueniamus. cum enim magnis coartaretur angustiis, quomodo animae originalis peccati uinculo teneantur obstrictae, si non ex illa trahunt originem, quae prima peccauit, sed eas puras ab omni contagione et propagatione peccati peccatrici carni creator insufflat, ne dicatur illi, quod sic insufflando eas deus efficit reas, primo de praescientia dei hanc opinionem munire temptauit, \'quod eis praeparauerit [*]( 3 Vine. Victor; cf. lib. I 8, 8. III 8, 11 9.14. 30 Vine. Victor ) [*]( 1 nullo] illo 4 naque C 5 potuit Fm2 6 potuit] debuitF ista om.F salti bis pos. semel eras. F, E 10 potuisset BCFQbd 14 carne EFG uenerit B 15 possit E eo om. F eo mitteretur] omitteretur BCG 16 potuit E 19 si autem—peccatrix om. ABCFGbd 20 pr. obscura] add. esse BCFGbd 22 meruit esse peccatrix E per] post E 24 manifesta.tiora CGFml 25 origenalis E uinclo E 27 puras] curas BC propagineG 28 illi om.C 29 deus eas E presentia G 30 redemptionem codd. praeter A )
Sed adtende quid adhuc audeat, cui displicet in tanta huius profunditate quaestionis cautior quam scientior nostra cunctatio: ausim dicere, inquit, istos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, non tamen ut caeleste inducantur in regnum, sicuti latroni confesso quidem sed non baptizato dominus non caelorum regnum tribuit, sed paradisum, cum utique iam maneret: qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, praecipue quia multas esse mansiones apud patrem suum dominus profitetur, in quibus designantur merita multa et diuersa mansorum, ut hic non baptizatus perducatur ad ueniam, baptizatus ad palmam, quae est parata per gratiam. cernis hominem paradisum atque mansiones, quae sunt apud patrem, a regno separare caelorum, ut etiam non baptizatis abundent loca sempiternae felicitatis. nec uidet. cum ista dicit, ita se nolle baptizati cuiuspiam paruuli mansionem a caelorum regno separare, ut ipsam dci patris domum uel aliquas partes eius inde separare non timeat; neque enim dominus Iesus in uniuersitate creaturae uel in qualibet uniuersitatis parte, sed: indomo patris mei, dixit, multae mansiones sunt. quomodo ergo erit in dei patris domo non baptizatus, cum deum patrem habere non [*]( 3.11 Vinc. Victor 13 cf. Luc. 23,43 15 Ioh.3, 5 17 cf. Ioh. 14, 2 27 Ioh. 14, 2 ) [*]( 3 praedistina.tos C 4 renascunturF nascantur E 5 aeu] siuc d alt. seu G 6 implere *** praedestinauit (in mg. quod) E ipse om. C 7 illi] ei b etpr. om. BCFb 11 uoce ausim inc. c. X b 13 sicuti A sicut in D sicut cet. quidem confesso G confessio B 15 minareturG fuerit (s. I.) renatus D 17 qua C muItos A 18 designatur 19 hinc D 20 qua. e. A carnes (e in i mut.) C paradisum om. BCGFmlb 21 atque] aque b 24 a om. BCGFml ipsa A 26 dns is ABC dns IIS (m. 2 IHS) F dns hisG Iesus om. b uniuersitate] uniuerse (?) BG 28 multa mansiones AD mans. multae cet. )