De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Hanc ergo quaestionem frustra se putans de praescientia dei posse dissoluere adhuc sese inuoluit et dicit: anima si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit. quid est quod dicit \'peccatrix esse non potuit\' uel \'in peccato esse non potuit\' nisi, credo, si non ueniret in carnem? neque enim potuit originali peccato esse peccatrix aut quoquo modo in originali peccato esse nisi per carnem, si de parente non trahitur. uidemus ergo [*]( 3 Vine. Victor 14 cf. Eph. 5, 26. Tit. 3, 5 21 Vinc. Victor ) [*]( 1 eadem M implicueritF 3 ait] aut A BCFG quur (saeptus) ABCM 4 eam om. E peccatis M religare codd. prael. D 5 incepit D 6 scopoloso AFml scopolosaC 7 fin. szom.D 8 eruet ABCFGb 9 praesentiaJI se nititur] sentitur BCDEFmlGM 10 quipe A 11 quasi ignocentes M 12 ipse] esse E peccati A (i rad. litt. o), i in ras. F 15 corrigere post illis pon.G 16 habente M peccatu F (u ex oru ral) carnis C carni*G 17 peccatu Mml amiscuit C adm. E 1sipseC 19 malum b meruerit M meruerunt F 20 questione M 21 se ABCEFGbd 23 praefiguratamC peccatiG 24 init. non om.M potueritF 26 carne M potuii] add.s.l.m2 alifer F 27 quomodo ACFM )
Sed quid dicit, cui hoc quod praelocutus est contigit? namque, ut istam quaestionem sibi proponeret, ait: alia substruuntur obprobria querulis murmurationibus oblatrantum et excussi quasi quodam turbine identidem inter immania saxa conlidimur — hoc si ego de illo dicerem forsitan succenseret; uerba sunt eius—: quibus praemissis proposuit quaestionem, in qua ipsa saxa, quibus conlisus naufragauit, ostenderet. ad hoc enim perductus est et tam horrendis cautibus inlatus, inpulsus, infixus, ut eruere sc nisi emendando quod dixit omnino non possit non ualens ostendere, quo merito anima sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum meruisse fieri peccatricem. quis tam immane supplicium meretur sine peccato, ut in aliena iniquitate conceptus, antequam exeat de uisceribus matris, iam non sit sine peccato? de hac autem poena paruulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum praecedentibus meritis gratuita liberat gratia; alioquin gratia iam non est gratia. proinde iste homo ualde intellegens, cui displicet in tanta profunditate etsi non docta, tamen cauta nostra cunetatio. dicat, si potest, in hanc poenam quo peruenerit anima merito, de qua poena liberat gratia sine merito; dicat, ut quod dixit [*]( 9 Vinc. Victor 23 Rom. 11,6 ) [*]( 1 sed-pcccato in ras. m2M 2 meruit (\' 5 libcrauerit d 8 quid] qui U quod om.F 9 namque—alia om.F sibi quaestionem E sibi om. G praeponeret BEM et ait E subtrauntur A subtrahuntur (in mg. struutur C, EFm1b 10 quaerulis AB oblatraatium DFGMbd 11 idemtidem ABC deutidem D ide idē G 12 dicere.1I succenseret C (s s. c ml) suscenseretD censeret.l/ 13 promissis E 15 orrendis D lSfiereC 19 peccatū alieno A 20 inquitate C iam—animas om.O 21 ae AM 22 quę E regeneratur G 23 gratiam G alioquin-est gratia E in mj. ml 24 nihil ualde E 23 ta incauta E 26 p̄uonerit M 27 dixit] dicit b )
De illis autem paruulis qui morte praeueniuntur, priusquam baptizentur in Christo, cum respondere uoluissct, ausus est \'cis promittere non solum paradisum, uerum etiam regnum caelorum\' non inueniens, qua exiret, ne deum animas innocentes dicere cogeretur aeterna morte damnare, quas nullo merito praecedente peccati carni inserit peccatrici. sed utcumque sentiens quid mali dixerit sine ulla Christi gratia redimi animas paruulorum in aeternam uitam regnumque caelorum et in eis posse solui originale peccatum sine Christi baptismo, in quo fit remissio peccatorum, uidens ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis iecerit: sane, inquit, pro eis oblationes assi- [*]( 6 cf. Rom. 4, 4 7 cf. Rom. 11,6 9 cf. II Par. 19, 7. Rom. 9, 14 21Vinc. Victor 24 cf. Rom. 8,3 27 cf. Marc. 1, 4 2!) Vinc. Victor ) [*]( 1 uolvierit Eb exigeremus Eb 2 meruit EGJI 3 an EG qued D 4 inde A 6 gratis] gratuita gratia b liberet C 8 uenit bis pon. G quo] quod M 10 impeiora.M 11 moliretur CEGb dicit b meruit ABCEFGbd 12 et] quod b 13 inde uenit M dicere M 14 praedistinatLs C (e s. pr. i ml) 15 alienos M inhaere A 16 quod om. A 18 dixisset M 19 prae I untur M 24 praecedentis C (e s. i ml) carnis ABCG 25 qud (d s. exp. i) F maledixerit F animas redimi BG 21 originali A baptismo Christirf qua A BCG 28 se om. E 29 naufrago si C )