De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Item alio loco, cum eandem, qua se ipse inplicuerat, uelut explicandam proponeret quaestionem, tamquam ex persona aduersariorum ait: cur, inquiunt, deus animam tam iniusta animaduersione multauit, ut in corpus eam peccati relegare uoluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit? in huius quaestionis tamquam scopuloso gurgite debuit utique cauere naufragium nec eo se committere, unde se non erueret transeundo, sed forte redeundo, id est paenitendo. nam de praescientia dei se nititur liberare, sed frustra. praescientia quippe dei eos quos sanaturus est peccatores praenoscit, non facit. nam si eas animas liberat a peccato, quas innocentes et mundas inplicuit ipse peccato, uulnus sanat quod intulit nobis, non quod inuenit in nobis. auertat autem deus et omnino absit, ut dicamus, quando lauacro regenerationis deus mundat animas paruulorum, tunc eum mala sua corrigere, quae illis ipse fecit, cum eas nullum habentes peccatum peccatrici carni, cuius originali peccato contaminarentur, ammiscuit. quas tamen iste accusans dicit inquinari meruisse per carnem nec potest dicere, unde tantum mali meruerint ante carnem.