De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Istum autem librum, quem ad te potius, qui curam et fidei nostrae et existimationis meae ut uerus catholicus et bonus amicus fideliter benigneque gessisti, quam ad alium quemquam scribendum putaui, tu legendum dabis uel describendum quibus [*]( 17 cf. De gestis Pelagii 14, 30 (CSEL XLII 84, 5) ) [*]( 2 alienu M 3 uita A 7 non om. E praescia M 8 ea] eam CM 12 nouetante M 17 paelagianam F heresem ABCFM 18 enim om. 0 hominis ACFmlG 19 neresi A uel-huius] audet qui nescit alicuins M 20 defensare audet D audent b suntaliaF alicuius (om. huius) D 22 a om.A traniitate B exorbitant E 23 dominus] deus E 24ubiC foraitant A 27 exestimacionis AC exestimationis F 28 gesisti C iussisti E quem FG quanquaF 29 tu] arld. ibi D hunc M scribendum E )

335
potueris uel quibus dandum esse iudicaucris. in quo istius iuuenis praesumptionem ita reprimendam et redarguendam putaui, ut tamen eum diligam nec damnari, sed emendari uelim atque ita proficere in domo magna. quae est catholica ecclesia, quo eum misericordia diuina perduxit. ut sit in illa uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum semper paratum et bene uiuendo et sana dicendo. porro autem si ipsum oportet ut diligam, sicut facio, quanto magis te, frater, cuius erga me beniuolentiam et cuius catholicam fidem cautam et sobriam optime noni! unde factum est, ut eos libros, qui tibi displicuerunt et in quibus nomen meum aliter quam uelles positum comperisti, describendos mihique mittendos uere fraterna planeque sincera dilectione curares. tantum ergo abest, ut hinc tuae caritati succenseam, quia fecisti, ut potius, nisi fecisses, integro iure amicitiae succensere deberem. ago itaque uberes gratias. quemadmodum autem acceperim factum tuum, hinc manifestius indicaui, quod hunc ad te librum, mox ut illos legi, sine aliqua dilatione conscripsi. [*]( 4-6 cf. II Tim. 2, 20. 21 ) [*]( 1 indicaberis AEM 2 reprinēdā A 3 uelimus C 4 ccclesia catholica d 5 hore.4 honoreA\' 6 ut ille M 7 docendn b (in (erlu), d 8 digam A 11 alter C 12 uera b pleneque.l/ 13 caritatis DM 14 suscensoam D 15 successere.4 suscensere D succendere II (s s. d) succendere G 1G hie A 17 librum ad te B librum om.G illum M dilectione M 18 Expl. lib. ad renatum de natura et origine animas (animae-ę-BG) Inc epistola (ep. om.BG) ad petru presbiteru de eadem re ABCFG Explic epla sci aug. Inc. lib. primus sci augustini ad nincentiu uictore de natura et origine animQ. Expl lib sci aug ad uincentiu uictore de natura et origine animę. Inc eptaeiusde ad petru prbm de eadem re E Explc lib ad renatu de origine animae. Inc eiusde ang ad hyerouimu M, a cod. D subscr. abest )
336

LIBER SECVNDVS. AD PETRVM PRESBVTERVM.

Domino dilectissimo fratri et eompresbytero Petro Augustinus episcopus in domino salutem.

Peruenerunt ad me duo libri Vincentii Victoris, quos ad tuam sanctitatem scripsit, mittente mihi eos fratre nostro Renato, homine quidem laico, sed pro sua fide et eorum quos diligit prudenter religioseque sollicito. quibus lectis uidi hominem in sermone quidem non solum usque ad sufficientiam, uerum etiam usque ad redundantiam profluentem, sed in rebus, de quibus loqui uoluit, nondum sicut oportet instructum; quod si ei fuerit domino donante conlatum, poterit esse utilis pluribus. habet enim non minimum facultatis, qua possit explicare atque ornare quae sentit, si prius det operam recta sentire. ualde quippe sunt noxia praua diserta, quia hominibus minus eruditis eo quod diserta sunt uidentur et uera. quomodo autem eosdem libros ipse acceperis nescio; uerum tamen, si uerum est quod audiui, diceris eis recitatis ita exiluisse laetitia, ut caput iuuenis illius senex et laici presbyter osculatus didicisse te quod ignorabas gratias egeris. ubi quidem non inprobo humilitatem tuam, immo uero etiam laudo, quod honorasti doctorem tuum nec hominem, sed ipsam quae tibi per illum loqui dignata est ueritatem, si tamen potueris demonstrare, quid per illum ueritatis acceperis. uellem itaque rescriptis tuis quid te docuerit me doceres. absit enim, ut erubescam a presbytero discere, si a laico tu non erubuisti praedicanda et imitanda humilitate, si uera didicisti.

Proinde. frater dilectissime, quid ab eo didiceris nosse cupio, ut, si iam id sciebam, gratuler pro te, si autem nesciebam, discam per te. itane tu ignorabas duo quaedam esse animam et [*](2comprbo ABCEG compbro D agustinus A 3 eps A, om.DE 5 sanctitatem tuam d 7 relioseque A sollicite C dilectis C 8 ad sufficientiam usque BG 10 ei om. A fierit Cm7 13 recte E 14 et praua G minus om. A 15 sint b 16 est om. G 17 exsiluisse A,Fa.e. 18 quo A etgratiasG 19 uere C 20 honorastis C decorem B a. c. G _21 dignatus BCFmlG 24 a presbitero erubescam E tu] ut A 25 uera tn E (tn in fine u. add.) f 26 Prouide A 27 id om. A ne*sciebamG J )

337
spiritum — secundum id quod scriptum est: absoluistiab spiritu meo animam meam - et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus, sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari — quale est illud : et factus est homo in animam uiuam; ibi quippe et spiritus intellegitur — itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici — sicuti est: et inclinato capite tradidit spiritum, ubi et anima necesse est intellegatur — et utrumque unius esse substantiae? puto quod ista iam sciebas; si autem nesciebas, non te aliquid, quod magno periculo nescitur, didicisse scias. et si quid hinc subtilius disputandum est, melius cum ipso agitur, cuius iam nouimus et eloquium: utrum, cum dicitur anima, ita ut simul intellegatur et spiritus, utrumque anima sit, spiritus autem aliquid animae sit, an, sicut ei uisum est, a parte totum appelletur hoc nomine, siue etiam utrumque spiritus sit, pars uero eius sit, quae proprie dicitur anima, an et hoc a parte totum uocetur, quando ita dicitur spiritus, ut simul intellegatur et anima; sic enim huic placet. uerum ista, ut dixi, et subtiliter disseruntur et sine ullo uel certe sine magno periculo nesciuntur.