De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quapropter, cum his testimoniis, quod ad hanc rem pertinet, utique ambiguis non soluatur haec quaestio, illud tamen scio sic argumentari homines, qui ex hoc putant animam [*]( 23. 27 Gen. 2, 23 ) [*](1 in om. E 3 certauerit A 5audeaudeantM commoneantG S filiocorumj iiliorum E alionim F 9 relegeretur E 10 filii-tacitum est om. A 13 est om. E 14 ducumtis -1/ (cu s.l.) 16 eum F 18 questione—sufflante in mg. M 19 sufflāte in ras. E 20 cade A 21 amā de animā M 22 apcrte E 23 *os(! ex] do E hossibus U 24 carne M (ne s. eras. o) 25 est om. M 27 suo om. M 29 que- pcrtinent b 30 pertinent E ambiguiis A ab ambiguis M hec quostio m mg. E )

332
mulieris non esse de anima uiri, quia non est dictum: \'anima de anima mea\', sed: caro carne mea, quemadmodum argumentantur Apollinaristae uel quicumque sunt alii aduersus animam domini, quam propterea negant, quia scriptum legunt: uerbum caro factum est. \'si enim et anima\', inquiunt, \'ibi esset, debuit dici: uerbum homo factum est\'. sed istis propterea dicitur carnis nomine solere scripturam totum hominem nuncupare — sieuti est: et uidebit omnis caro salut a r e d e i; non enim caro sine anima uidere aliquid potest —, quia plurimis aliis sanctarum scripturarum locis non solam carnem, uerum etiam animam humanam, id est rationalem, inesse homini Christo sine ulla ambiguitate monstratur. unde et isti, a (quibus animarum propago defenditur, possent accipere a parte totum esse dictum: os de ossibus us mis et caro de carne mea, ut illic intellegeretur et anima, quemadmodum uerbum carnem factum non sine anima accipimus, si, quemadmodum alia testimonia docent habere humanam animam Christum, ita et isti aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem astruerent animarum. pari uice igitur ammonemus etiam hos, qui animarum propaginem destruunt, ut nonas a deo sufflari animas certis documentis asserant et tunc illud, quod dictum est: os ex ossibus meis et caro de carne mea, non tropice a parte totum. ut simul intellegatur et anima, sed proprie de sola carne dictum esse defendant.

Quae cum ita sint, uideo librum istum iam esse claudendum. omnia quippe, quae mihi maxime necessaria uidebantur, continet, quibus hi qui legerint sciant cauere se debere, ne huic homini, cuius duos libros mihi misisti, in hoc consentiant, ut credant \'animas sic ex dei flatu esse, ut non sint ex nihilo\'. hoc enim qui credit, etsi uerbis neget, re ipsa clamat animas [*]( 3 cf. August. De haeresibus c. 55 (XLII 40 M) 5 Ioh. 1,14 8 Esai. 40, 5. Luc. 3, 6 14. 22 Gen. 2, 23 29 Vinc. Yictor ) [*]( 3 apollinariste M alii E (pr. i ex 1) 5 si-factum est om. G 7 scriptura M 8 nunccuparc A significare E est] ibi d 9 aliquid uidere Ed 10 plurimas alii scripturarum scarum M solum ABCEFUbd 13possunt Eb 15 inteliigatur Eb 17 umana manima nā xpm A 19 astruere E pari uice] parant E igitur om. b 20 insufflari E 22 hossibus G 25 iam] tā M 27 legunt M se cauere d 28 ncc DM 29 flatu dei d non] lios A 30 credidit b res M )

333
dei habere substantiam et ipsius genus esse non munere, sed natura. nam de quo quisque naturae suae originem ducit, de illo naturae suae genus ducere negari sobrie nullo pacto potest. iste autem ita sibi est ipse contrarius, ut genus dei esse animas dicat non natura, sed munere et tamen non factas ex nihilo, sed ex illo dicat originem ducere; ac sic eas, quod prius negauerat, ad dei naturam reuocare non dubitat.