De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certauerint, ego inter cos sic iudieo, ut, ne incognitis fidant et temere audeant affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. si enim scriptum esset : \'insufflauit flatum uitae in faciem mulieris et facta est in animam uiuam\', nec sic esset iam consequens, ut non propagaretur ex parentibus anima, nisi etiam de filio eorum hoc scriptum similiter legeretur. fieri enim potuit, ut membrum non animatum de corpore extractum indigeret animari, filii uero anima ex patre per matrem propaginis transfusione traheretur. cum uero tacitum est, occultatum est, non negatum, sed neque affirmatum. ac per hoc sicubi forte non tacitum est, clarioribus documentis est astruendum. unde nec illi, qui defendunt animarum propaginem, ex co, quod non sufflauit deus in faciem mulieris, aliquid adiuuantur nec illi, qui eam negant, ideo quia non dixit Adam: \'anima de anima mea\', debent sibi persuadere quod nesciunt. sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione potuit tacere scriptura, quod mulier deo sufflante sicut uir eius acceperit animam, sic eadem non soluta, sed manente quaestione potuit tacere scriptura, ut Adam non diceret: \'anima de anima mea\'. ac per hoc, si primae mulieris anima ex uiro est, a parte totum significatum est, ubi legitur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, cum tota ex uiro, non caro sola sit sumpta. si autem non est ex uiro, sed eam deus insufflauit sicut uiro, a toto pars significata est, ubi legitur: de uiro suo sumpta est, eum caro eius, non tota sit sumpta.