De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed dicendo, inquit, apostolus: et ipse det omnibus uitam et spiritum, deinde addendo: fecitque ex uno sanguine omne genus hominum, animam et spiritum originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem. immo uero qui non uult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat utrum ita an non ita sit, habet quod in istis uerbis apostoli intellegat \'ex uno\' cum \'sanguine\' dixisse \'ex uno homine\' a parte totum significante locutionis modo. si enim ipsi licet intellegere a parte totum quod scriptum est: et f actus est homo in animam uiuam, ut illic intellegatur et spiritus, de quo scriptura ibi tacuit, cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est: ex uno sanguine, ut illic et anima et spiritus possit intellegi, quoniam homo significatus nomine sanguinis non solo constat ex corpore, uerum etiam ex anima et spiritu? sicut enim qui propaginem defendit animarum non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum est: in quo omnes peccauerunt — non enim dictum est: \'in quo omnium caro peccauit\', sed \'omnes\' dictum est, id est omnes homines, cum homo non sola sit caro —. [*](12 Vinc. Victor Act. 17. 25 13 Act. 17, 26 20 Gen. 2, 7 2SRoni, 5,12 ) [*](1 loquatur uerum BG 2 pr. sine A 3 horum-sit in mg. E 4 quia C 6 liascitu A 1 a deo autem omria E alt. est om. E 8 enim om. G 9 tractata E 12 dat M 13 ardendo M 14 omne om. C 15 rettulitM 17 loquido A 18 dixisisse A 19 homine cx anime C aporte ACG loquuti- onis ABF 20 ipsis ABCFGb aperte CG 21 uiuentem F 22 non aliis F 23 ct om. M 25 solun C solum EFd 27 non oin. C detbet C 30 solum b sit caro sola E )

329
sicut ergo hinc iste non debet opprimi, quia forte ita dictum est \'omnes homines\', ut secundum solam carnem intellegerentur, sic iste non hinc debet premere defensores propaginis animarum, quia dictum est: omne genus hominum ex uno sanguine, tamquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. si enim hoc est uerum, quod isti asserunt, ut non sit anima ex anima, sed caro ex carne sit tantum, ita dictum est e x uno sanguine, ut non totus homo significaretur a parte, sed tantum unius hominis caro; illud nero quod dictum est: in quo omnes peccauerunt, sola omnium hominum caro intellegenda est, quae inde transfusa est, a toto partem significante scriptura. si autem illud est uerum, quod totus homo ex toto homine propagatur, id est corpus, anima et spiritus, ibi proprie dictum est \'in quo omnes homines peccauerunt\', hic autem tropice \'ex uno sanguine\' totum significatur a parte, id est totus homo. qui ex anima constat et carne, uel potius, ut iste amat loqui, ex anima et spiritu et carne. nam et ex parte totum et ex toto partem diuina eloquia significare consuerunt. ex parte enim totum significatum est, ubi legitur: ad te omnis caro ueniet, quia ex carne intellegitur totus homo; ex toto autem pars, cum dicitur Christus sepultus, cum sola eius caro sepulta sit. iam Llud quod in hoc apostoli testimonio positum est, quia ipse dat omnibus uitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto quod neminem moueat; ipse enim dat. sed adhuc quaerimus unde det, utrum ex noua insufflationc an ex propagine. ipse quippe dare etiam carnis substantiam rectissime dicitur, quam tamen dare ex propagine non negatur.

Nunc uideamus illud de Genesi testimonium, ubi facta mulier de latere uiri adducta est ad eum et dixit: hoc nunc os ex ossibus meis is et caro de carne [*]( 4 Act.17,26 lORom.5,12 20 Ps. 64,3 23cf. Act. 17,25 31 Gen. 2, 23 ) [*]( listchincE 3hicF 4 est om. M 6 uerum est E ista C 12 significare BC,F (nt. s. r) 11 ubiAUFmlG homines om. M lGaperteC 18 ct-eaim totum in mg. M ex tota A diuine loqui a A diuine loquia C eloquentia R 19 consueuerunt d 21 totus tn ras. E 22 alt. sepultus D in hoc s. I. E 24 secundum bis pus. semel eras. U 25 moneat A 26 probaginc A 29 genesy E tcstiniu A 31 *os G, om. M ex] de E hossibusO )

330
m ea. hoc quippe iste putat, \'quod dicere debuerit Adam: "anima ex anima mea" uel: "spiritus de spiritu meo", si etiam hoc de illo tractum esset\'. sed illi qui propaginem asserunt animarum, hinc se putant inuictius suam munire sententiam, quia, cum scriptum sit detraxisse deum costam de latere uiri eamque aedificasse in mulierem, non est additum, quod in eius faciem sufflauerit flatum uitae; ideo, inquiunt, quia iam de uiro fuerat animata. nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, sancta scriptura huius rei cognitione fraudasset. ad illud uero quod ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea nec ait: \'spiritus\' uel \'anima de spiritu meo\' uel \'de anima mea\', sic ab cis responderi potest. quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte totum intellegatur hoc dictum \'os et caro mea\', sed quae animata fuerint detracta, non mortua. neque enim hoc omnipotentem facere potuisse ideo negandum est, quia nullus hominum potest aliquid cum anima de humana carne praecidere. nam quod Adam secutus adiunxit: haec uocabitur mulier, quia d e u i r o s u o s u m p t a c s t, cur non ait potius, unde opinio confirmaretur istorum: \'quoniam de uiro suo caro eius sumpta est\'? hic itaque illi qui contra sentiunt possunt diccre, quia non scriptum est carnem mulieris, sed mulierem de uiro suo sumptam. totam debere accipi cum anima et spiritu. nam etsi anima sexu caret, non tamen quando appellantur mulieres excepta anima eas necesse est intellegi. alioquin non ita se ammonerentur ornare: non in tortis crinibus aut auro uel margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decet, inquit, mulieres promittentes pietatem per bonam conuersationem. utique pietas intus est in anima [*]( 1 Vinc. Victor 10 Gen. 2, 23 18 Gen. 2, 23 26 I Tim. 2, 9. 10 ) [*](1 putat iste bd ad amā M 2 etiam] iam D, om. G hoc setnel eras. M 3 traetatum E 4 inuictos M 5 sit] est DM 7 qui C 8 anima ita C 9 huis A eius D 10 hos ex hossibusO 12 uel] add. anima Eb responderi ab eisE habeis M 13 aperte E 14 non fuerint B non fuerint G 19 de uiro in mg. mlE cur] quae ABCFG 21 utique b illi om. M 22 est scriptum b uiro sumptam sno b 23 totum deberi E siet G 24 appellentur A appellatur M 27 uestem C 29 est intus E )
331
ucl in spiritu, et tamen mulieres appellatae sunt, etiam ut se intus ornarent, ubi nullus est sexus.

Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certauerint, ego inter cos sic iudieo, ut, ne incognitis fidant et temere audeant affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. si enim scriptum esset : \'insufflauit flatum uitae in faciem mulieris et facta est in animam uiuam\', nec sic esset iam consequens, ut non propagaretur ex parentibus anima, nisi etiam de filio eorum hoc scriptum similiter legeretur. fieri enim potuit, ut membrum non animatum de corpore extractum indigeret animari, filii uero anima ex patre per matrem propaginis transfusione traheretur. cum uero tacitum est, occultatum est, non negatum, sed neque affirmatum. ac per hoc sicubi forte non tacitum est, clarioribus documentis est astruendum. unde nec illi, qui defendunt animarum propaginem, ex co, quod non sufflauit deus in faciem mulieris, aliquid adiuuantur nec illi, qui eam negant, ideo quia non dixit Adam: \'anima de anima mea\', debent sibi persuadere quod nesciunt. sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione potuit tacere scriptura, quod mulier deo sufflante sicut uir eius acceperit animam, sic eadem non soluta, sed manente quaestione potuit tacere scriptura, ut Adam non diceret: \'anima de anima mea\'. ac per hoc, si primae mulieris anima ex uiro est, a parte totum significatum est, ubi legitur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, cum tota ex uiro, non caro sola sit sumpta. si autem non est ex uiro, sed eam deus insufflauit sicut uiro, a toto pars significata est, ubi legitur: de uiro suo sumpta est, eum caro eius, non tota sit sumpta.