De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nouimus etiam Machabeorum iuuenum matrem fecundiorem uirtutibus, quando filii passi sunt, quam fetibus, quando nati sunt, eos sic fuisse adhortatam, ut diceret: filii, nescio quomodo paruistis in uentrem meum. neque enim ego spiritum et animam donaui uobis nec singulis uobis uultus et membra formaui; sed deus, qui fecit mundum et omnia quae in es o sunt fecitque hominum genus et omnium inquirit actum, ipse uobis spiritum et animam reddet cum magna misericordia. nouimus haec quidem, sed huic quomodo suffragentur ad id quod asserit non uidemus. quis enim Christianorum neget deum donare hominibus animam et spiritum ? sed eodem modo existimo istum negare non posse deum donare hominibus aurem, linguam, manum, pedem omnesque corporis sensus et omnium formam naturamque membrorum. quomodo enim haec dei dona esse negaturus est, nisi se obliuiscatur esse Christianum ? sed sicut [*](5 Zach. 12, 1 13 II Mach. 7, 22. 23 ) [*](1 ambiigit A a de G 6 unde hoc eum fingit hoc quaer. G et hoc Jl 7 et] utE 8 in se ipso b ut est certum est b 9 et om.M nouā insufflationē M 10 contractum E 11 macchabeorum D 12 quam] quando E 13 eos om.DM adortatam A adhortata M 14 apparuistis Eb uentre meo EF ex corr, b 15ego singulis G spiritum om. G et animam orn. EG 16 uultu E 18 sunt—et cm. DM omnia F 19 inquiret E actus E acta m2 ex acto F et ipse d et spiritum E 20 reddatG 21 sufragentur/i 23 spiritum et animam EG animam—hominibus om.Gml exestimo A 24 linguam aurem ba 25 om- nisque Ftnl omnium] hominum E 26 haec enim M esse oin. E )

323
constat ex propagine ab illo haec fieri atque donari, ita quaerendum est etiam, spiritus et anima hominis unde ab illo efficiatur, a quo efficiente donatur, utrum ex parentibus an ex nihilo an — quod iste affirmat, sed omni modo cauendum est — ex aliqua flatus eius exsistente natura, non de nihilo creata, sed de ipso.

Cum igitur scripturarum testimonia, quae commemorat, nequaquam doceant id quod persuadere conatur quod enim ad hanc quaestionem attinet, omnino non exprimunt —, quid est quod dicit: animam ex flatu dei constanter asserimus, non ex traduce. quia ex deo datur? quasi corpus ex alio detur quam ex illo, a quo creatur, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, quamuis non ex eius natura, sed ex eius opificio. neque ex nihilo, inquit, quia ex deo proficiscitur. hoc plane non adhuc quaerendum monemus utrum ita sit; sed prorsus uerum non esse quod dicit, id est quod anima nec ex traduce sit nec ex nihilo, hoc, inquam, uerum non esse sine dubitatione firmamus. unum est enim e duobus: si ex traduce non est, ex nihilo est, ne ita sit ex deo, ut naturae sit dei, quod omnino sacrilegum est credere. sed adhuc utrum non sit ex traduce, certa testimonia flagitamus aut quaerimus, non qualia iste posuit, quibus hoc quod quaerimus non ostenditur.

Qui utinam in tanta profunditate quaestionis. quamdiu quid dicat ignorat, imitaretur Machabeorum matrem ! quae cum sciret de uiro se filios concepisse et a creatore omnium siue secundum corpus sine secundum animam et spiritum sibi creatos esse, ait tamen: nescio quomodo paruistis in uentrem meum. uellem iste diceret, quid ista nesciebat. haec enim, quae dixi, utique sciebat, quomodo secundum corpus in eius uterum uenerint, quia de uiro eos se concepisse dubitare [*]( 10 Vinc. Victor 13 rf. Rom. 11, 36 14 Vinc. Victor 28 II Macli. 7, 22 ) [*]( 1 reddendum M (den s. l.) 2 illi E 5 existente BCEGM 10 ex flatu dei? Constanter b 11 datum DM 12ex alio om.E illo] alio E 14 prim. ex]de b 17 nfc] nou G 20 natura E dei ex tra duce certo sacrilegii F 23 quod om. A 25dicitF macchabeorum D qu5 M 27 corpns s. sec. in mj.F 28 apparn- istia Kb 29 uentre meo EF m?b 30 dixit Eb 3I iterumJl uenerit M ) [*]( 21* )

324
non poterat. confitebatur etiam, quia et hoc utique sciebat, quod deus illis animam et spiritum dederit, quod ipse illis uultus et membra formauerit. quid ergo nesciebat ? an forte quod nescimus et nos, utrum animam et spiritum, quem deus. illis sine dubio dedit, de parentibus traxerit an nouum sicut homini primo insufflauerit? sed sine hoc siue aliud aliquid de naturae humanae institutione nesciebat, nescire se dicebat, non quod nesciebat temere defendebat. nec tamen iste huic diceret. quod nobis dicere non erubuit: homo in honore positus non intellexit: comparatus est pecoribus insensatis e t s i mil is f actus est e i s. ecce ista mulier dixit de filiis suis: neseio quomodo paruistis in uentrem meum, nec tamen comparatur pecoribus insensatis. nescio, dixit; et quasi quaererent ab ea cur nesciret adiunxit: neque enim ego spiritum et animam donaui uobis ille ergo qui donauit scit, unde fecerit quod donauit, utrum ex propagine adtraxerit an nouum insufflauerit, \'quod ego\', inquit, \'nescio nec singulis uobis uultus et membra formaui; ille scit qui formauit, utrum simul cum anima formauerit an uero iam formatis animam dederit. quo ergo modo, utrum illo an isto, in eius uentrem uenerint filii, nesciebat; et illud tamen sciebat totum quod dedit redditurum esse qui dedit. sed eligat iste in naturae humanae tam profundo abditoque secreto quid mulier ista nescierit; tantum non iudicet mentientem nec pecoribus insensatis comparet nescientem. quicquid erat quod illa nesciebat, profecto ad naturam hominis pertinebat; quod tamen sine culpa homo nesciebat. quapropter dico etiam ego de anima mea: nescio, quomodo uenerit in corpus meum — neque enim ego illam mihi donaui —; scit ille qui donauit, utrum illam de patre meo traxerit an sicut homini primo [*]( 9 Vinc. Victor Ps. 48,13 12.14. 18 II Mach. 7, 22 ) [*]( 1 etiam] enim E 3 quid] quod A 4 nos utrum] nram D (a m2 add.) 7 institutione M nescire se dicebat om.G 10 pecoribus] iumtis E 11 illis Tibd 12 apparuistis Eb uentre meo KFm2h 13 conpatur A inscnsatis aut similis facta est eis (illis 6) Eb 15 uouis D 16 utrum-insufflauerit iti mg. E 19 cum om.Eb auimam Eb 21 an] in M uentre M 22 esse] add. ei b 24 ista mulier E 25 ment.] nescientem DJI ne M coparetur M 26 quidquid AE 29 ego enim C enim om.E illa M 30 meo] modo b an] ant BG primo homini Ebd )
325
nouam creauerit. sciam etiam ego, si ipse docuerit, quandocumque uoluerit; nunc autem nescio nec me pudet ut istum fateri nescire quod nescio.

Disce, inquit, ecce apostolus docet. discam plane, si apostolus docet — non enim nisi deus per apostolum docet —, sed quid est tandem quod docet apostolus? ecce, inquit, cum Atheniensibus loqueretur, hoc constanter exposuit dicens: cum ipse det omnibus uitam et spiritum. quis enim hoc negat? sed intellege, inquit, quod ait apostolus. \'det\', inquit, non dedit ad infinitum et iuge tempus reuocans, non de praeterito et perfecto pronuntians. et quod sine cessatione dat. semper dat, sicut semper est ipse qui dat. uerba eius posui, sicut in eorum quos misisti secundo libro eius inueni. ubi primum uide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare quod nescit. ausus est enim dicere deum non nunc solum atque in isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione atque omnino semper animas nascentibus dare. semper. inquit, dat, sicut semper est ipse qui dat. quid apostolus dixerit, quia satis apertum est, me intellegere absit ut negem; quod autem iste dicit, debet etiam ipse intellegere contra fidem esse christianam atque ulterius cauere ne dicat. cum enim mortui resurrexerint, iam nemo nascetur; atque ideo tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas dat in isto saeculo cum corporibus iudicabit. non ergo semper dat, quamuis semper ipse sit qui nunc dat. nec tamen quoniam beatus apostolus non dixit \'dedit\', sed \'det\', inde conficitur quod uult isto conficere non eum ex propagine animas dare. ipse quippe dat, etiam si de propagine dat, quia et corporis membra et corporis sensus et corporis formam et corporis omnino substantiam ipse hominibus dat, quamuis ex propagine det. neque enim quia dominus ait: si faenum agri, quod hodie est et [*]( 4. 7.18 Vinc. Victor 8 Act. 17, 25 31 Matlh. 6, 30 ) [*]( 1 a uoce sciam inc. c. XV I b etiam om. b 2 uolueris A istud fatear Eb 4 alt. discat M 6 tant undē E aplos C 7 loquitur E 9 negat] legat--1 ait] agit A 10 inquit] in quo id F iunge fi 12 est ml ex ipse M proposui E posuit M 15 dum M 18 ipse est E quid] quod A 21 clirUtianum A 22 iam] tam M nascitur fi 25 ipse semper aitABCFGbd quoniam] quod M 2G sedet A 27 coniicire M nec A 31 foenum FM fenum praet. A cet. )

326
cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, nec ait \'uestiuit\', sicut primum quando instituit, sed ait \'uestit\', quod et nunc facit, ideo negabimus lilia de origine sui generis procreari. quid si ergo sic etiam anima et spiri\';us hominis et a deo datur, quamdiu datur, et tamen ex propagine sui generis datur? quod ego nec defendo nec refello. sed si defendendum est uel refellendum, perspicuis, non ambiguis testimoniis id agendum esse commoneo. nec propterea sum pecoiibus insensatis comparandus, quia hoc me nondum scire pronuntio, sed potius cautis hominibus, quia non audeo docere quod nescio. istum autem non ego uicissim quasi rependens maledictum pro maledicto pecoribus comparo, sed tamquam filium moneo, ut quod nescit se nescire fateatur neque id quod nondum didicit docere moliatur, ne comparetur non pecoribus, sed illis hominibus, quos dicit apostolus uolentes esse legis doctores non intellegentes? neque quae quuntur neque de quibus affirmant.