De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater carissime, et fraternam beniuolentiam ac mutuae dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus, uerum nunc probatiorem nobis amica diligentia diligentia, quod mihi duos libros eius quidem hominis, quem penitus ignorabam. nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris — sic enim praenotatum ibi nomen eius inueni — proxime praeterita aestate misisti, quamuis mihi eo quod absens fuissem in autumni fine sint redditi. quomodo enim tu carissimus meus posses ucl deberes in meam non perferre notitiam, cum in manus tuas uenissent cuiuslibet hominis qualescumque litterae licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur uerbis meis quae in quibusdam opusculis edidissem? hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti. [*]( AVRELII AVGVSTINI EPI DE NATVRA ET ORIGINE ANIMAE AD RENATVM AMICVM LIB I. A AVRELII AGVSTINI EPI DE NA- TVRA ET ORIGINE ANIMAE. AD RENATVM LIBER 1 AD PETRVM PRBM EPiSTOLA I AD VINCENTIVM VICTORE LIMRI DVO Ii EXPLICIT LlBER DE ANIME QVANTITATE AVRELII AGVSTINl EPISCOPI DE NATVRA ET ORIGINE ANIME AD RENATVSI LIB PRIMVS AD PETRV PRESBITERVM EPISTOLA AD VINCENTIV VICTOREM LIB II C EIVSDEM INCIPIT AD KENATVM D EXPLI- CIT EPLA SCDA AD OPTATV DE NATVRA ET ORIGINE ANIME SCI AVG INCIPIT EIVSDE AD RENATVM DE EADEM RE E Incipit liber sci augustini ad reuatum do natura et origine animae F aurelii augustini epi ilo natura et origine animę ad renatum liber primus incipit G Explicit soliloquiorum lib II do gratias finit am. Ad reuatii lib de origine animv incip augustini epi M 3 fraterna M beneuolentuim E acfectum M 5 eius quidem] eiusdem M 7 uicontii C nincenti E 8 proxima EG 11 non] uel A 12 qualiscumque M latore Mml ad ex ab R ibi ABCG ta M 15 fecisti om. G sincari simus C )

304