Contra Mendacium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Et quod est miserabilius, etiam ipsi iam quasi nostri effecti, quemadmodum nobis credant, reperire non possunt. si enim suspicentur etiam ipsa catholica dogmata nos mendaciter loqui, ut nescio quid aliud occultemus, quod uerum putamus, certe talia suspicanti dicturus es: hoc tunc ideo feci, ut caperem te. sed quid respondebis dicenti: unde igitur scio, utrum etiam nunc id facias, ne capiaris a me? an uero cuiquam persuaderi potest hominem non mentiri, ne capiatur qui mentitur, ut capiat? uidesne, quo tendat hoc malum? ut scilicet non solum nos illis ipsique nobis, sed omnis frater omni fratri non inmerito uideatur esse suspectus. atque ita, dum per mendacium tenditur, ut doceatur fides, id agitur potius, ut nulli habenda sit fides. si enim et contra deum loquimur, cum mentimur, quid tantum mali poterit in ullo mendacio reperiri, quod tamquam scelestissimum omni modo deuitare debeamus?