Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia uniuersaliter odisse debemus. nullum est enim mendacium, quod non sit contrarium ueritati. nam sicut lux et tenebrae, pietas et inpietas, iustitia et iniquitas, peccatum et recte factum, sanitas et inbecilitas, uita et mors, ita inter se sunt ueritas mendaciumque contraria. unde quanto amanus istam. tanto illud odisse debemus. uerumtamen sunt quaedam mendacia, quae credere nihil obsit, quamuis etiam tali mentiendi genere fallere uoluisse mentienti sit noxium, non credenti. tamquam si frater ille seruus dei Fronto in his, quae tibi indicauit — quod absit — aliqua mentiretur, sibi nocuisset profecto, non tibi, quamuis tu omnia credidisses sine tua iniquitate narranti, quoniam siue illa ita gesta sint sine non ita, non habent tamen aliquid, quod si quis crediderit ita esse gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula ueritatis et doctrina salutis aeternae iudicetur esse culpandus. si autem hoc quisque mentiatur, quod si quis crediderit aduersus doctrinam Christi haereticus erit, tanto est nocentior mentiens, quanto [*](1 sentie Ch potius om. V ueraedicam TCh ueredicam P 2 defendam Ch deferendam V exortor T1 3 asertor V 4 adtende Ifl 5 laudabilia W impius Ch 7 putatur multa genera mendaciorum RMOWI 9 odisse] ostendisse V enim est V enim mendacium est β 10 ueritati contrarium V ueritatis C 11 rectum TCh 13 et mendacium V quando TCh 14 tanto ex toto m. 2 B uernntamen (n semper) L 15 nichil (semper ch) llr 16 mentiendi T 17 hiis β iis bd 18 non mentiretur V sibi om. TCh nocuisse TCh 19 tua TCh creddisses Ch 21 tamen] tale TCh ita crediderit V 22 etiamsi (si s. l.) M ut regula FL 23 interne V culpandus esse V 24 mentiatur] nuntiat V 25 hereticos Ch nocentior est 17 nOllcentior T )
475
miserior credens. uide ergo, quale sit, si aduersus doctrinam Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, ut inimicos eiusdem doctrinae capiamus, quos ad ueritatem, dum nos ab ea recedimus, adducamus, immo uero cum mendaces mentiendo capimus, mendacia peiora doceamus. aliud est enim quod dicunt, quando mentiuntur, aliud quando falluntur. nam cum haeresim suam docent, ea dicunt, in quibus falluntur; quando autem se dicunt sentire, quod non sentiunt, uel non sentire quod sentiunt, ea dicunt, in quibus mentiuntur. quod eis quisquis credit, etsi eos non inuenit, ipse non perit. a regula quippe catholica non recedit, qui haereticum catholica dogmata mendaciter profitentem catholicum credit. ac per hoc non est ei perniciosum, quia in hominis mente, de qua latente non potest iudicare, non in dei fallitur fide, quam debet insitam custodire. porro autem, quando haeresim suam docent, quisquis eis crediderit putando ueritatem, erit particeps ut erroris ita damnationis illorum. sic fit, ut, cum illi sua nefaria dogmata fabulantur, in quibus mortifero errore falluntur, tunc quisquis crediderit, pereat, nos autem quando catholica dogmata praedicamus, in quibus rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inueniatur quicumque perierat; quando uero, cum sint Priscillianistae, ut sua uenena non prodant, nostros se esse mentiuntur, quisquis nostrum eis credit etiam illis latentibus ipse catholicus
[*](1 qualeg z> 3 doctrini W quod VMłp 4 adducimus V 5 docemua V 6 enim est V quo ChT1 dictum 3 mentitur RM 7 beresem TCh heresim JR-f 9 quod non sentiunt uel non sentire quod sentiunt ea dicunt sqq. MC 10 quisquis eis FL eius TCh 11 peribit V 12 catholicum dogma FL proferente P 13 hac T pernitiosum TVy 14 de om. V de qua latente non] de qualitate nemo C latent V late ne R 16 heresim TLf 17 error ista TiCh et damnationis bd dampnationis V illorum] eoram P sicj sit T 18 ut] aut (a a. I.) T in—falluntur om. TCh 19 errore mortifero Y 20 qui Chl 21 ei. cp crediderit ex dederit Ch inuenitnr FL quaecumque \'fit 22 priscilianistae M 23 non (del. assign.) f om. V nostris T 24 credit eis V credito B in illis R catholicus ipse T ) 476
perseuerat; nos contra ut ad eorum perueniamus indaginem, si Priscillianistas nos esse mentimur, quia eorum tamquam nostra sumus dogmata laudaturi, quisquis ea crediderit, ant confirmabitur apud eos aut transferetur ad eos interim statim. quid autem hora superuentura pariat, utrum inde postea liberentur uera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus nobis, et utrum audire uelint docentem, quem sic experti sunt mentientem, quis nouerit certum? quia hoc esse ignoret incertum? ex quo colligitur perniciosius aut, ut mitius loquar, periculosius mentiri catholicos, ut haereticos capiant, quam mentiuntur haeretici, ut catholicos lateant, quoniam quisquis credit catholicis mentiendo temptantibus, aut efficitur aut confirmatur haereticus, quisquis autem credit haereticis mentiendo sese occultantibus, non desinit esse catholicus. quod ut fiat planius, aliqua exempli gratia proponamus et ex eis potissimum scriptis, quae mihi legenda misisti.