Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

An forte qui eo modo Priscillianistas inuenire molitur, ideo non negat Christum, quia ore depromit, quod corde non credit? quasi uero — quod et paulo ante iam dixi — cum dictum esset: corde creditur ad iustitiam, incassum est additum: ore confessio fit ad salutem. nonne paene omnes, qui Christum coram persecutoribus negauerunt, quod de illo credebant, corde tenuerunt et tamen ore ad salutem non confitendo perierunt, nisi qui paenitentia reuixerunt? quis ita uanescat, ut existimet apostolum Petrum hoc habuisse in corde quod in ore, quando Christum negauit? nempe in illa negatione intus ueritatem tenebat et foras mendacium proferebat. cur ergo lacrimis diluit, quod ore negauerat, si saluti sufficiebat, quod corde credebat? cur loquens in corde suo ueritatem tam amaro fletu puniuit mendacium, quod ore depromsit, nisi quia magnam uidit esse perniciem, quod corde quidem credidit ad iustitiam, sed ore non confessus est ad salutem?