Contra Mendacium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed occultos lupos, inquies, indutos pellibus ouium et dominicum gregem latenter grauiterque uastantes aliter inuenire non possumus. unde ergo innotuerunt Priscillianistae, priusquam huius mendacii fuisset excogitata uenatio? unde ad ipsius auctoris illorum profecto astutioris et ideo tectioris cubile peruentum est? unde tot tantique manifestati atque damnati et ceteri innumerabiles partim correcti, partim uelut correcti et ecclesia miserante conlecti sunt? multas enim uias dat dominus, quando miseretur, quibus ad eorum perueniatur indaginem: quarum duae sunt aliis feliciores, ut uel ab eis, quos seducere uoluerunt, aut ab eis, quos iam seduxerant, resipiscentibus conuersisque monstrentur. quod facilius fit, si nefarius eorum error non mendacibus captationibus, sed ueracibus disputationibus euertatur. quibus conscribendis operam te oportet inpendere, quoniam dominus donauit, ut possis. quae scripta salubria, quibus eorum peruersitas insana destruitur, cum magis magisque innotuerint et a catholicis uel antistitibus, qui loquuntur in populis, uel a quibusque studiosis zelo dei plenis fuerint usquequaque diffusa, haec erunt sancta retia, quibus capiantur ueraciter, non mendaciter inquirantur. sic enim capti aut ultro quid fuerint fatebuntur et alios, quos in sua mala societate nouerunt, uel concorditer 1 cf. Matth. 7, 15 1 hoccultus Ch inquies lupos V indutus Ch 2 latentes cp grauiterque uastantes aliter om. If 3 pricillianistae 9 4 esset T unde (de 8. I.) <p 5 actoris V eorum P astutioris] aut inuenirent V ideo] inde TCh 6 tot antiqui <p tantique] antiqui FL 7 dampnati V parti V incorrecti B correpti tp 8 correpti <p et in ecclesiam miserantem bd conlecti] correcti V enim habet (habet a. I.) y 9 dat om. y 10 uel om. V 11 quose ducere V ne duxerant V 12 resipisentibus y fit] sit ii sine farius V 13 error eorum FL aptationibus 9 14 operam te] operanter T operante Ch ? 16 quae] querere V scribta T 18 antistibus T1^ antestitibus RP atestitibus V locuntur T???? in populis om. V 19 qui zelo V pleno R pleni V fuerunt o diffusa (in mg. perfecta) y 20 sancta om. V in quibus wT nomendaciter Ch 22 uel-corrigent om. TCh 31*