Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Nec tantum uos, quibus in nobis ipsa Christi ueritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus, quia in illo spes uestra est quem uobis ex illius super uos misericordia praedicamus: uerum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti baptismi [*](8 Matth. 10, 25 9 II Tim. 2, 12 15 cf. Ps. 61, 8 19 Ps. 25, 1. 55, 11 22 Ps. 10, 2 ) [*]( 5 sepulchro PQ 8 familia belzebub Oml 10 cumregnabimns Oml 12 quod Pml 15 nostra Q 16 simus PQm2v 19 mouebor] infirmabor PQ domino Q 20 eis] ei Oml )

171
percepistis, eadem securitate gaudete, quoniam non in nobis, sed in Christo baptizati estis. non itaque nos, sed Christum induistis, nec uos interrogaui utrum ad me conuerteremini, sed ad deum uiuum, nec utrum in me crederetis, sed in patrem et filium et spiritum sanctum. quodsi ueraci animo respondistis, saluos uos fecit non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, non conseruus, sed dominus, non praeco, sed iudex. neque enim uere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, conscientia dantis uel quod addidit: conscientia (sancte) dantis attenditur quae abluat accipientis. cum enim hoc datur quod dei est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. quae certe, siue sit sancta siue non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. nisi enim sancta uerba essent ex cathedra Moysi, non diceret ueritas: quae dicunt facite. si autem ipsi qui uerba sancta dabant sancti essent, non diceret: quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. nullo quippe modo legitur uua de spinis, quia numquam de spinarum radicibus oritur; sed cum se spinosis saepibus palmes uitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet horretur, sed spina cauetur, uua decerpitur.

Itaque, ut saepe dixi et uehementer inculco, qualescumque nos simus, securi estis qui deum patrem et eius ecclesiam matrem habetis. quamuis enim simul haedi cum ouibus pascantur, non stabunt ad dexteram; quamuis simul palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum; quamuis simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non mittentur in uascula. nemo glorietur nec in homine bono, nemo bona dei fugiat nec in homine malo. [*]( 2 cf. Gal. 3, 27 5 cf. I Petro 3, 21 8 lib. 11,2. cf. pag. 176, 9 15 cf. Matth. 23, 2 16. 17 Matth. 28, 3 19 cf. Matth. 7, 16 ) [*]( 4 credideritis (h, 7 cumseruus 0 9 eancta Om2PQ 11 sanctum om. PQ 13 ei] ei esse Oml 15 accipiatur OPml 17 uera codd. dicerent Om1 29 pr. nemo enim Pml )

172

Haec uobis, christiani catholici fratres carissimi, pro negotio praesenti suffecerint. quae si catholica dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis curo, quod mihi uel congregali uestro uel certe cani uestro conuiciatur quilibet inimicus, dummodo me magis pro uestra quam pro mea defensione latrare compellat. qua tamen si opus esset ad causam, breuissima facillimaque uterer, totum scilicet uitae meae tempus, antequam perciperem baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in eius temporis defensione meam gloriam quaerere uiderer, non illius qui me per gratiam suam et a me ipso liberauit. unde illam uitam meam cum uituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque adeo sum ingratus ut doleam; quantum quippe ille accusat uitium meum, tantum ego laudo medicum meum. quid ergo iam de illis praeteritis atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa dixit, sed plura uera non dixit? de tempore autem uitae meae, quod est post baptismum, uobis quicumque me nostis superfluo loquor ex his, quae nota esse hominibus possunt; hi uero, qui me non nouerunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me credant Petiliano quam uobis. nam si laudanti amico credendum non est, nec inimico detrahenti. restant ea quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est, quae testis esse apud homines non potest. in his me Petilianus Manicheum esse dicit, loquens de aliena conscientia; hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. eligite cui credatis. uerumtamen quoniam nec ista breui ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius hominis merito, sed de sanctae ecclesiae ueritate uersatur, ad uos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo [*]( 17. 25 cf. Petil. epist. II 24 cf. Rom. 2, 16. 15 ) [*]( 1 kwi PQ 6 qua] quia Pml 10 hominibus Oml 20 iis v 27 esse non Qml mea] me Pml 28 ueruntamen Oml 29 qualicumque PQ 31 quicunque Oml )

173
non audirem, si uestram perditionem contemnerem, si caritatis Christianae uiscera non haberem.

Quid ergo mirum si. cum grana de area dominica excussa simul cum terra et palea introrsum traho, iniuriam resilientis pulueris suffero uel, cum domini mei oues perditas diligenter inquiro, spinosarum linguarum uepribus laceror? obsecro uos, deponite paululum studia partium atque inter me et Petilianum cum aliqua aequitate iudicate. ego ecclesiae causam uolo ut noueritis, ille ut meam. ad quid aliud, nisi quia testibus mei?, quos in causa ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne credatis — prophetae sunt enim et apostoli et ipse prophetarum et apostolorum dominus Christus —, de me autem quidquid dicere uoluerit, homini aduersus hominem et uestro aduersus alienum facile creditis? et si quos uitae meae testes adhibuero, quid magnum est, ut dicat non eis esse credendum et hoc uobis cito persuadeat, praesertim quoniam quisquis pro me ullum uerbum fecerit inimicus parti Donati ac per hoc uester continuo deputabitur? regnat itaque Petilianus; quando in me quaelibet conuicia iaculatur, ei omnes acclamatis et plauditis. hanc sibi inuenit uincibilem causam, sed iudicibus uobis; nec testem nec argumentum requirit, cui hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis copiosissime maledicit. nam quoniam diuinae scripturae testimonia cum pro ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, uobis dolentibus remanet mutus, elegit materiam ubi uobis fauentibus loquatur et uictus. uerum si miliens tantum talia uel etiam sceleratiora dicat in me, mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod, qualiscumque in ea sim, tamen ecclesia pro qua loquor inuicta est.

Homo sum enim de area Christi, palea si malus, granum si bonus. non est huius areae uentilabrum lingua [*](1 alt. si] sed Ov 3 grana] gratia Pml 11 credetis Prnl enim sunt Qv 16 quoniam] quando v 21 requireret Oml requiret 0m2v 26 si miliee Morelius similans OQ simulans Pv 27 tantum Morelim statum Ov statim PQ )

174
Petiliani, ac per hoc, quidquid in eius paleam mali etiam uere dixerit, nullo modo frumentis eius praeiudicat, quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque iactauerit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in caelis. sanctis enim dei seruis sancteque deo militantibus non aduersus Petilianum atque huiusmodi carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum — quales sunt omnes aduersarii ueritatis, quibus utinam dicamus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino —, hanc ergo militiam militantibus seruis dei quaecumque ab inimicis conuicia criminosa dicuntur, quae apud maliuolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. cum enim per bonam famam probamur, utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur, utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur diligamus, per arma iustitiae dextra et sinistra diabolum uincimus. quae cum apostolus commemorasset dicens: per arma iustitiae dextra et sinistra, continuo tamquam exponens quid dixerit: per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam et cetera talia, gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dextris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.

Si ergo sum dei seruus et miles non reprobus, quamlibet disertus conuiciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quod mihi armorum sinistrorum faber sollertissimus procuratus est? opus est ut his in adiutorio domini mei peritissime* dimicem et eis illum feriam, contra quem inuisibiliter pugno, qui peruersissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum [*]( 6 cf. Eph. 6, 12 9 Eph. 5, 8 18. 19 II Cor. 6, 7—8 ) [*]( 1 ueri Oml dixerit uere Pml 2 nullo bis Oml eius om. Q 11 imicis Oml maleuolos v 12 tremere Pml 18 diabolus his P 16 configitur PQ dextera v 18 a dextra Om2P dextera v 22 dexteris v 26 quod] quia v 27 paratus v 29 peruersissime Pml 30 agit ut] agitur 0 )

175
oderim ac sic praeceptum Christi, quod ait: diligite inimi- CO8 uestros, implere non possim. quod a me auertat eius misericordia qui me dilexit et tradidit se pro me, ut pendens in cruce diceret: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, meque de Petiliano et talibus inimicis meis dicere doceret: \'domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur).

Proinde si impetraro a uobis, sicut intendi, ut remoto ab animis uestris omni studio partium inter me et Petilianum aequi iudices sitis, ostendam uobis non eum respondisse scriptis meis, ut intellegatis, quia ueritatis inopia coactus sit causam relinquere et in hominem, qui eam sic egit, ut respondere ille non posset, quae potuit maledicta iactare. quamquam tanta manifestatione clarent quae dicturus sum, ut, etiamsi studio partium et odio mei uestrae mentes a me alienentur, tantummodo si utraque legatis, certe apud uosmet ipsos in cordibus uestris uerum me dixisse fateamini.

Ego enim respondens primae parti scriptorum eius, quae tone in manus meas uenerat, praetermisso conuicioso et sacrilego multiloquio, ubi ait: bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari, illud quod sequitur tenui discutiendum et refellendum quod ait: conscientia namque dantis attenditur quae abluat accipientis, et quaesiui. unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum dantis polluta ■ conscientia est et hoc ille qui est accepturas ignorat.

Legite nunc eius copiosissima maledicta quae in me inflatus et iratus effudit, et uidete utram quaerenti mihi responderit, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum [*]( 1 Luc. 6, 35 4 Luc. 23, 84 20 lib. II 2, 4 24 lib. II 3, 6. I 1, 2 25 lib. I 2, 8 ) [*](1 fort. quo 2 miaericordia eius PQ 8 ae otn. Oml semet ipsum v ut om. 0 5 et] et de PQ 6 quid] quod OQ loquntur Oml 8 impetrauero PQv 18 illi Q 20 hi] his 0 ii v 21 lauachro PQ 25 nanque Oml 80 accepit v )

176
dantis polluta conscientia est et hoc ignorat accipiens. obsecro uos, quaerite attente, omnes excutite paginas, omnes dinumerate uersiculos, omnia uerba uersate, omnes syllabae enucleate et dicite mihi, si inueneritis, ubi responderit, cum dantis polluta conscientia est, unde sit eius abluenda qui hoc accepturus ignorat.

Quid enim ad rem pertinuit, quia uerbum addidit, quod a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit: conscientia namque sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? nam ut noueritis non a me fuisse subtractum, nihil inquisitionem meam impedit additum, nihil eius subleuat defectionem. ad ipsa enim uerba rursus interrogo et utrum responderit quaero: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluitur accipientis conscientia, quando dantis maculosa conscientia est et hoc accepturus ignorat? ad hoc responderi flagitate ne(c ho)minem relicta causa conuiciose alienari permittite. si conscientia sancte dantis attenditur — uidete quia non dixi \'conscientia dantis\', sed addidi \'sancte dantis\' —, si conscientia, inquam, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat?

Eat nunc et anhelis pulmonibus ac turgidis faucibus me tamquam dialecticum criminetur, immo non me, sed ipsam dialecticam uelut mentiendi artificem in populare iudicium ream deuocet et in eam quamlibet fragosissimo strepitu aduocati forensis ora distendat. dicat quidquid uult apud imperitos, unde stomachentur docti, illudantur indocti. me propter rhetoricam Tertulli oratoris, a quo accusatus est Paulus, [*]( 7 cf. Petit epiat. II 23 §§ 19. 20] cf. Petil. epist. II 29 cf. Act. 24,1 ) [*]( 3 sillabus PQ 4 conscientia polluta v 5 est] est et 0 11 aditum Oml 13 respondeSrit (sic) 0 15 conscientia maculosa PQ et s. I. 0 16 respondere Om2PQ nec hominem scripsi neminem codd. v; cf. p. 180, 25: uidete hominem uagari qua potest, p. 186, 29: copiosissime alienatur 17 conuicio se Qm2 20 igitor] ergo Pml 24 dilecticum Pml 25 uelad 0 29 rethoricam PQ )

177
uocabulo denotet, sibi propter aduocationem, in qua potentiam quondam suam iactat, paracleti nomen imponat atque ob hoc se cognominalem spiritus sancti non esse, sed fuisse deliret. Manicheorum immunditias libentissime exaggeret easque in me latrando detorquere conetur. ignotorum mihi et notorum gesta recitet damnatorum et, quod ibi amicus quondam meus magis ad defensionem suam me nominauit absentem, in calumniam praeiudicati criminis nescio quo nouo et suo iure conuertat. titulos epistularum mearum a se uel a suis sicut eis placuit inscriptos legat et tamquam me in eis comprehendisse se gestiat confitentem. eulogias panis simpliciter et hilariter datas ridiculo nomine uenenosae turpitudinis ac furoris infamet et de uestro corde tam male sentiat, ut amatoria maleficia data mulieri marito non solum conscio, uerum etiam (fauente) credi sibi posse praesumat. quod de me adhuc presbytero scripsit iratus ordinator futurus episcopatus mei, uelit ualere aduersus me, quod autem a sancto concilio de hoc, quod in nos ita peccauit, ueniam petiuit et meruit, nolit ualere pro me, ita Christianae mansuetudinis et praecepti euangelici uel nescius uel oblitus, ut etiam, quod fratri ut sibi ignosceretur humiliter postulanti clementer ignotum est, criminetur.