Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
At in omnibus his quattuor sententiis ueritas pro communione catholicae est, quia, si utraque uera sunt, propter homines quales et uos habebatis communionem orbis terrarum deserere minime debebatis; si utraque falsa sunt, propter nulla crimina traditionis cauendum erat crimen atrocissimum diuisionis; si nostra uera et uestra falsa sunt, olim quid dicere non habetis; si uestra uera et nostra falsa sunt, falli potuimus cum orbe terrarum de hominum iniquitate, non fidei ueritate. non enim debuit attendere semen Abrahae in omni gente diffusum, quid uos nosse diceretis, sed quid iudicibus probaretis. unde scimus, quid egerint quos uestri maiores accusauerunt, etiamsi uera eis obiciebantur, ut uel cognitoribus causae uel certe ecclesiae ubique diffusae, quae non nisi cognitorum sententias debebat attendere, non illa uera sed falsa putarentur? non ideo deus absoluit, quidquid hominum sceleris ut homines nosse non possint; neminem tamen recte [*](9 cf. Petil. epist. II ) [*](8 insere Oml 11 tamen om. PQ iam ut PQ iam fort. delendum, qf. p. 196, 7. 236, 12 12 post proferuntur add. v: quae usque ad hunc diem omnino nesoimus; cf. lin. 7 15 quatuor his Pml 16 quia si] quasi Pml 21 diceretis 0m2PQv 26 ut] cum v 30 ut] ad Oml )