Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quod uero ex apostoli Pauli scriptis a me positum pro se tractare conatus est, quale sit parumper attendite. dixisti enim, inquit: apostolus Paulus eos, qui dicebant se apostoli Pauli esse, obiurgat et dicit: (numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptixati estis?\'\' quapropter si errabant illi et nisi corrigerentur perirent, qui nolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui noluerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo et radix et caput baptixati non nisi ille sit a quo baptixatur. haec uerba et hoc apostoli testimonium ex epistula mea commemorauit et sibi proposuit refellendum. proinde uidete, si ad propositum respondit. ait enim: inane hoc dictum est, inflatum et puerile et insipiens et quod longe sit penitus a fidei nostrae ratione. tunc enim recte hoc diceres, si nos diceremus (in nomine Donati baptixati sumus* aut Donatus crucifixus est pro nobis\' aut (in nostro nomine baptizati sumus). at cum haec a nobis nec dicta sint nec dicantur, quia formam diuinae sequimur trinitatÜ;, te qui nobis talia obicis certum est insanire. aut si putas, quia in Donati uel in nostro nomine bapti- [*]( 1 Matth. 23, 3 12 Petil. epist. II lib. I 3, 4-4, 5 13 I Cor. 1, 13 22 Petil. epist. II ) [*]( 5 esse om. Q 6 tumultum Oml 10 scriptis] dictis Q 13 apostoli deest l. c. esse pauli OQm2 17 uoluerunt] quaerunt l. c. nolnnt Cresc. IIII 23, 30 18 origo, radix l. c. 21 ad] ap Ontl 24 diceres hoc Qml 25 pro nobis crucifixus est P 26 at] aut Prnl 2* te 0m2, sed eras., et v et OmlPQ cst] est te 0m2P )

216
xati sumus, falleris perdite simulque de nobis sacrilege confiteris, quia uos in nomine Caeciliani miseros inquinatis. haec Petilianus contra illa mea respondit, non intendens uel potius ne ab aliquo intendatur obstrepens, omnino nihil se respondisse quod ad rem de qua agitur pertineret. quis enim non uideat ideo magis recte a nobis positum hoc apostoli testimonium, quia non uos dicitis in Donati nomine baptizatos neque Donatum crucifixum esse pro nobis, et tamen propter partem Donati uos ab ecclesiae catholicae communione separatis, sicut etiam illi quos Paulus arguebat non utique dicebant in nomine Pauli se fuisse baptizatos aut Paulum pro se esse crucifixum, et tamen de Pauli nomine schisma faciebant. sicut ergo illis, pro quibus Christus, non Paulus crucifixus est et qui in nomine Christi, non in nomine Pauli fuerunt baptizati et tamen dicebant: ego sum Pauli, propter hoc rectius dicitur: numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis?, ut haereant ei, qui pro ipsis crucifixus est et in cuius nomine baptizati sunt, et non ad nomen Pauli diuidantur, sic et uobis multo magis, quia non dicitis \'in nomine Donati baptizati sumus\' et tamen uultis esse de parte Donati, congruenter dicitur: numquid Donatus pro uobis crucifixus est aut in nomine Donati baptizati estis? scitis enim Christum pro uobis esse crucifixum et in nomine Christi uos baptizatos, et tamen propter nomen et partem Donati unitati Christi, qui pro nobis crucifixus est et in cuius nomine baptizati estis, tanta pertinacia repugnatis.