Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Pars quippe epistulae quam scripsit ad suos a capite usque ad eum locum, ubi dicit: hoc nobis dominus imperat: cum uos persecuti fuerint homines in ciuitate ista, fugite in aliam; quodsi et in ea uos persequuntur, fugite in aliam, primum uenit in manus nostras; huic respondimus. quae nostra responsio cum etiam in illius uenisset manus, scripsit hanc contra quam nunc refellimus et eum nostrae non respondisse monstramus. in illa ergo prima parte scriptorum eius, quibus primum respondimus, haec sunt testimonia scripturarum, quae nobis putauit aduersa: arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas, et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, his testimoniis nolens ostendere talem fieri eum qui baptizatur, qualis fuerit a quo baptizatur. ego contra quemadmodum accipienda essent haec testimonia et quod eius intentionem nihil adiuuarent ostendi. cetera uero quae posuit dicta in malos et sceleratos homines non esse aduersus frumenta dominica, sicut praedicta et promissa [*]( 12 lib. II 19, 42 13 Mattb. 10, 23 20 sqq.] cf. lib. I 8, 9-9, 10. 11 6, 12. 7, 14 Matth. 7, 17. 16 22 Matth. 12, 35 24 Eccli. 81, 30 ) [*](12 haec PQ iubet nobis dominus Christus Petilianus l. c. 14 alteram l. c. et deest l. c. persequentur l. c. 17 contra om. PQ )

214
sunt, toto orbe diffusa, et potius a nobis contra uos posse dici satis edocui. recensete et inuenietis.