Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Quid quod etiam ipse posuit in epistula sua Quoduultdeum de duobus adulteriis apud uos conuictum et abiectum a nostris esse susceptum? quid ergo? sine huius praeiudicio dixerim, qui causam suam bonam uel probauit uel persuasit: tales apud uos nondum detecti cum baptizant, quid ab eis accipitur, fides an reatus? non utique fides, quia non habent conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis, sed nec reatus propter illud additum uerbum: nam qui fidem (sciens\' a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; ab istis autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant conscientiam sancte dantis, non accipiendo etiam reatum, quia non scientes sed nescientes eorum crimina baptizati sunt, sine fide et sine reatu remanserunt. non sunt ergo in numero talium flagitiosorum, sed nec in numero possunt esse fidelium, quia sicut nec reatum ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. at eos in numero fidelium a uobis cernimus deputari nec censere quemquam uestrum ut baptizentur, sed ratum habere quod baptizati sunt. acceperunt itaque fidem nec tamen ab eis acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde ergo acceperunt? hinc satago, hoc urgenter interrogo, hoc ut respondeatur uebementissime flagito.
Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat uel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per nostras contumelias inaniter euagari criminantem et nihil probantem et, ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, ubique facillime superari, ad hoc tamen unum omnino nihil respondere quod quaerimus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui [*]( 1 cf. Petil. epist. II ) [*]( 2 adulteris Oml 8 quid] quod Q 8 aditum Oml nam qui] namque Oml 16 pr. nec om. Oml 18 ratum] reatum OPmU uel reatum PmlQ 24 petilianus Oml 26 criminanantem Q 30 accipiat scripst accipiebat codd. v )
Commemorat Petilianus et apostolum Paulum monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus si ex deo sunt, quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius ne frumentum a palea decipiatur, aut uero etiam spiritus mendax si aliquid ueri dixerit, ideo negandum est, quia hoc detestandus spiritus dixit. quod quisquis arbitratur, tam demens est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere: tu es Christus filius dei uiui, quia tale aliquid iam daemonet» dixerant. cum ergo baptismus Christi siue per iniquum siue per iustum ministratus nihil aliud sit quam baptismus Christi. ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est uitanda, non dei sacramenta damnanda.
In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat. collega eius a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina in lupanari deprehensus et Primiano Carthaginis oblatus atque damnatus est. iste quando baptizabat, antequam detectus et abiectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde igitur abluti sunt, qui hodie illo damnato non utique rursus abluuntur? non erat necesse ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret: quis est iste aut unde prosiluit? cur istum baptistam uestri non discusserunt, sicut Iohannes Petiliano ita sentiente discussus est? an et discusserunt, quantum homines hominem potuerunt, sed astuta fictione latitantem diu non inuenerunt?
Huiusne aqua non erat mendax aut oleum fornicatois non est oleum peccatoris? an, quod catholica dicit et [*]( 1 cf. Petil. epist. II 2 cf. I loh. 4, 1 8 Matth. 16, 16 9 cf. Matth. 8, 29. Marc. 1, 24. Luc. 8, 28 25 pag. 187, 18 ) [*]( 1 Patilum] Ioannem v; aut Petiliaum aut Augustinus aut.uterque errauit 12 fldeli bono Qml 20 quando) namque P nanque Q 22 ab- luerit PQ )
Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter inquiritur, deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans: cum haec, inquit, et prophetae et apostolus caute timuerint, qua fronte tu dicis, quod bene credentibus sanctum est baptisma peccatoris? quasi ego uel quisquam catholicus peccatoris baptisma esse dicat quod peccatore ministrante traditur uel accipitur, et non illius in cuius credens nomine baptizatur. inde iam excurrit in ludam traditorem et dicit in eum quidquid potest, adhibens testimonia prophetica quae de illo tanto ante praemissa sunt, tamquam ecclesiam Christi toto orbe diffusam, cuius causa in hac quaestione uersatur, Iudae traditoris impietate perfundat, non considerans, quod uel hinc debuit admoneri, tam non esse dubitandum illam esse ecclesiam Christi quae in omnibus gentibus dilatatur, quoniam hoc tanto ante ueraciter prophetatum est, quam non est dubitandum ab uno ex discipulis tradi oportuisse Christum, quoniam et hoc similiter prophetatum est.
Sed plane post haec Petilianus, ubi ad nostrum illud uenit obiectum, quod Maximianistarum baptismum quos damnauerant susceperunt, quamuis in huius propositione quaestionis suis uerbis quam meis uti maluerit - neque enim nos [*]( 4 cf. Sàp. 1, 5 14 Petil. epist. II 19 ef. Petit epist. II 30 cf. Ifb. I 11, 12 ) [*]( 2 ibi] sibi 0 4 Spiritos enim eanctua v 13 latitu Omi 31 quaestionifi propositione v ) [*]( 13* )
Proinde apud nos nec ille, quem dixit a nobis propter Sodomitarum crimen abiectum et in locum eius alterum constitutum et rursus ipsi nostro collegio redditum nesciens quid loquatur, nec ille, quem apud uos paenitentem fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi siue possint siue non possint, aliquid praeiudicant ecclesiae dei, quae per omnes gentes diffunditur et crescit in mundo usque ad messem. in qua si uere mali sunt quos accusatis, non iam in illa, sed in paleis eius sunt, si autem boni sunt, cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi uelut aurum probantur uobis paleae similitudine ardentibus, alienis tamen peccatis non maculatur ecclesia, quae secundum fidelissimas prophetias toto terrarum orbe dilatata finem saeculi tamquam litus expectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter., nec propterea tamen ecclesiastica disciplina neglegitur a constantibus et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi, ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione defendi. extant innumerabilia documenta in eis, qui uel episcopi uel alterius huiuscemodi gradus clerici fuerunt et nunc degradati uel pudore in alias terras abierunt uel ad uos ipsos aut ad alias haereses transierunt uel in suis regionibus [*]( 6 cf. Rom. 4, 5 8. 12 cf. Petil. epiet. II ) [*]( 2 non tolerantar Pbml 10 ipso 0 ipsi (alt. i in ras.) P 14 dei om. PQ 17 infamatis] inflamamini Oml 18 in paleae similitudine 0m2 in p. similitadinem PQt. 21 littus Pv 30 aut] ut Pml )
Ut enim alios omittam diuersis terris habitantes — uix enim alicubi deest hoc genus hominum —, quo appareat iniquos praepositos ac ministros et in catholica ecclesia solere damnari, Mileuitanum Honorium de proximo potuit intueri. de Splendonio uero, quem diaconum in catholica damnatum et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cuius in Gallia damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit et quem postea idem Petilianus horrendas eius insidias expertus abiecit, de hoc ergo Splendonio quando non potuit com- 5 moneri, quemadmodum mali et in catholica degradentur? miror in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret, ubi ausus est dicere: nemo uestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur. quamobrem permixti corporaliter, separati spiritaliter in catholica ecclesia mali, et quando humana condicione ignorantur et quando disciplinae consideratione damnantur, suas sarcinas portant, ac per hoc illi securi sunt, si eorum peccatis imitatione et consensione non communicant, quicumque per eos Christi baptismo baptizantur, quia et si per optimos baptizarentur, non nisi ab illo qui iustificat impium iustificarentur. credentibus quippe in eum qui iustificat impium deputatur fides ad iustitiam.
Uos autem, cum obiciuntur uobis Maximianistae trecentorum et decem concilii sententia damnati, eodem concilio tot proconsularibus, tot gestis municipalibus allegato [*]( 4. 18 Petil. epist. II 25. 26 cf. Rom. 4, 5 ) [*]( 2 ea codd. (sed quorum et ea referri posse ad documenta equidem nego) 6 in diuersis v 13 apud conatantinam ibidem Qml 20 ecclesiam Oml 21 damnantur consideratione P 24 baptismo christi PQ 30 proconsularibus edd. uett. proconsulibus codd. v )
Nam si baptismus, quem Praetextatus et Felicianus in Maximiani communione ministrauerunt, illorum fuit, cur a uobis in eis quos baptizauerunt tamquam Christi susceptus est? si autem uere Christi est, sicuti est, nec eis prodesse posset qui eum cum scelere schismatis habuissent, quid uos potestis dicere praestitisse illis, quos cum eodem baptismo [*]( 11 cf. Num. 16 16 Gal. 6, 5 18 cf. pag. 196, 9_ ) [*]( 2 a uobia om. PQ 9 quae si ucra sunt lUlque ad pag. 200, 27 non fidem percipit eed reatom in O paulum mutata repetuntur post inter me cap. 59 sub fin.; aignaui Ob obmittam Obml 10 maximianistrarum Pml 11 obsorbuit Ob 14 sentis OPQ qua Oml quae OmHObPQv non om. Ob 16 seribitj dicit Q 19 ae Ob om. eet. v 20 quidj quod ObQ, fort. recte 22 pretexatus Pml 23 communionem Obml 27 potestis Ob potuisse cet. v dicere] dicitis Om.2PQv praestare PQv )
Uidete itaque et uigilantissime mementote, quemadmodum Petilianus nec ad ea ipsa responderit quae sibi ita proponit, unde aliquid loqui uideatur. illud autem olim dimisit omnino nec nobis dicere uoluit, quia utique non potuit, nec usque ad finem uoluminis sui aliquando dicturus est, quod ex primis partibus epistulae meae quasi refellendum commemorauit. additis quippe etiam duobus uerbis, quae me subtraxisse quasi fortissima sua munimenta iactauit, nihilominus immunitus iacet, non inueniens quid respondeat, cum quaeritur, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde sit eius abluenda conscientia, qui pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat, et si qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, unde fidem accepturus sit, non reatum, qui nesciens baptizatur a perfido. ad hoc [*]( 4 illis] illum Obml esset incipere Ob 6 tale aliquid Ob, om. cet. v scismatis apud scismaticos Ob 7 nobis Ob 9 proosit Oml 11 nescio per P 16 proponitur Oml 23 iacet Ob iacens cet. v inueniens] uiuens 0 quid respondeat cum quaeritur om. Ob cum quaeritur om. 0 25 eius Onl. Ob qui pollutam conscientiam om. Ob 26 quis Pv si fidem quis OOb sciens om. Ob 27 reatum] finis fragmenti Ob; sequuntur uerba In uerbo ubi ministri usque ad cibaria inutilia faciat cap. 49, r9 sub fin. inde Oml )
Deinceps perrexit ore maledico in uituperationem monasteriorum et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus uitae a me fuerit institutum; quod genus uitae omnino quale sit nescit uel potius toto orbe notissimum nescire se fingit. inde asserens me dixisse Christum esse baptistam subiecit etiam quaedam uerba ex epistula mea, quasi hoc ex mea sententia dixerim, quod ex uestra et ipsius dixi, et copiosissima atrocitate inuectus est quasi in me qui hoc dixerim, cum illa quam reprehendit non sit mea sed ipsius et uestra sententia, quod paulo post dilucide, quantum ualuero, demonstrabo. deinde conatus est nos docere multis et superfluis uerbis, quod non Christus baptizet, sed in eius nomine baptizetur simul et patris et filii et spiritus sancti, deque ipsa trinitate dixit uel quod uoluit uel quod potuit, Christum esse medium trinitatis. inde de nomine Simonis et Bar Iesu magorum ingessit nobis quas eum libuit contumelias, inde Optati Thamugadensis causam pedetemptim suspendens, ne illius perfunderetur inuidia, non se nec suos de illo iudicare potuisse et in eo ipso nos insimulans, quod meis ille suggestionibus pressus sit.