Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Et illud quidem primum, id est sancte dantis\', omnino non impedit inquisitionem meam qua ille uehementer urgetur, utrum ita dicam: si conscientia dantis attenditur,\' an uero ita: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, si dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat?\' illud autem alterum quod additur \'sciens\', ut non dicatur: nam qui fidem a perfido sumpserit,\' sed: gui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' fateor, tamquam deesset, me nonnulla dixisse quorum iacturam facile patior, quoniam magis moram meae facilitati afferebant quam adiutorium facultati. quanto enim expeditius, quanto plenius et breuius sic interrogo: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem pereipit sed reatum, unde abluitur quem latet non sancte dantis maculosa conscientia, et unde ueram percipit fidem qui [*]( 1 insinuat PQ, cf. calnmniatar p. 179, 21. 184, 5 2 cui] cur 0 5 sed em. Pml 9 achademica PQ 12 qaae] qui OQv 14 sine om. Q 23 nam om. Qv 27 facilitati] facultati PmlQ facultati] falsitati Pmg.-В )

184
nesciens baptizatur a perfido? dicatur unde, et ibi omnis causa baptismi patebit, ibi totum quod quaeritur elucebit, sed si dicatur, non si tempus maledicendo finiatur.

Quidquid ergo de duobus istis uerbis uel detractis calumniatur uel additis gloriatur, nihil interrogationem meam impedire perspicitis, cui quid respondeat ille non inueniens, ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam, dicerem recedens a causa, si omnino accessisset ad causam. quippe quasi de. me agatur et non de ecclesiae uel baptismi ueritate, ideo me dicit subtractis illis duobus uerbis argumentatum, ut quasi conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris, ut dicit, mei sacrilegam ignoraui conscientiam. quod si ita esset, uerbum illud quod positum est \'sciens\' additum mihi potius prodesset et obesset ablatum. si enim me ita defendi uoluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam, pro me locutum acciperem Petilianum, quando non utcumque ait: (qui fidem a perfido sumpserit\', sed: qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' ut hinc ego non me reatum, sed fidem percepisse iactarem, quia dicerem: \'non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam dantis hominis ignoraui\'. uidete itaque et numerate, si potestis, quanta superflua loquatur ad unum (ignoraui ? quod me proponit dixisse, cum hoc omnino non dixerim, quia nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid criminis in eo qui me baptizauit apparuit, ut eius me ignorasse conscientiam pro mea defensione cogerer dicere.

Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, proponit sibi quod non dixi et auocat homines ab intentione debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur. interponit. saepe: ignoraui, inquis et respondet: sed si ignorares et quasi conuincit, ne mihi liceat dicere: \'ignoraui\'. commemorat [*]( 10. 31 cf. Petil. epist. II 30 Petil. epist. II ) [*]( 7 ne] nec Oml 14 si] qui 0 defendi potius P 15 uolnisset 0 30 inquam OmSPQv .. )

185
Mensurium Caecilianum Macarium Taurinum Komanum et eos contra ecclesiam dei fecisse affirmat quae ignorare non possem, eo quod Afer sim et aetate paene iam senex, cum, sicut audio, Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam se scinderet pars Donati, causam uero Caeciliani legerim quod ad Constantinum ipsi detulerint et ab episcopis, quos ille imperator iudices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius uero et Taurinus et Romanus quidquid uel iudiciaria uel executoria potestate aduersus eorum obstinatum furorem pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat, quas idem ipsi causam Caeciliani ad imperatoris iudicium deferendo contra se ferri exerique coegerunt.

Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex Africa fugerem, et propter hoc falsum, quod si non ipse confinxit, certe maliuolis fingentibus maliuole credidit, quam multa alia falsa consequenter non utcumque dicere, sed etiam scribere mira temeritate non timuit, cum ego Mediolanum ante Bautonem consulem uenerim eique consuli calendis Ianuariis laudem in tanto conuentu conspectuque hominum pro mea tunc rhetorica professione recitauerim et ex illa peregrinatione iam post Maximi tyranni mortem Africam repetiuerim, Manicheos autem Messianus proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. quae si dubitantibus uel contra credentibus probare necesse esset, multos possem claros in saeculo uiros testes locupletissimos adhibere totius illius temporis uitae meae.