Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Eat nunc et anhelis pulmonibus ac turgidis faucibus me tamquam dialecticum criminetur, immo non me, sed ipsam dialecticam uelut mentiendi artificem in populare iudicium ream deuocet et in eam quamlibet fragosissimo strepitu aduocati forensis ora distendat. dicat quidquid uult apud imperitos, unde stomachentur docti, illudantur indocti. me propter rhetoricam Tertulli oratoris, a quo accusatus est Paulus, [*]( 7 cf. Petit epiat. II 23 §§ 19. 20] cf. Petil. epist. II 29 cf. Act. 24,1 ) [*]( 3 sillabus PQ 4 conscientia polluta v 5 est] est et 0 11 aditum Oml 13 respondeSrit (sic) 0 15 conscientia maculosa PQ et s. I. 0 16 respondere Om2PQ nec hominem scripsi neminem codd. v; cf. p. 180, 25: uidete hominem uagari qua potest, p. 186, 29: copiosissime alienatur 17 conuicio se Qm2 20 igitor] ergo Pml 24 dilecticum Pml 25 uelad 0 29 rethoricam PQ )
Pergat etiam sermone multiloquo sed plane uaniloquo in ea, quae prorsus ignorat uel in quibus potius abutitur ignorantia plurimorum, et ex confessione cuiusdam feminae, quod catechumenam se dixerit Manicheorum quae sanctimonialis in catholica fuerit, quod ei placet de illorum baptismo dicat et scribat, nesciens aut nescire se fingens non illic ita appellari catechumenos, tamquam eis baptismus quandoque [*]( 16 cf. Cresc. III 80, 92. IIII 64, 78—79. Possid. nit. Aug. c. 8 ) [*]( 2 quandam Qm2 paracliti codd. ob] ab 0 4 exageret Om1 10 pr. ei Q 11 ante confitentem interpunxit v hylariter 0 12 nomine et Oml 15 fauente add. Erasmus snbornante coni. Engelbrecht 20 uel ipsius oblitus Pm1 22 multiloquio Pml 23 in ea] mea Q 25 catechuminam ex catechuminum (h a. I.) 0 cathecuminam PQ sanctemonialis Oml 26 baptimo Oml 27 illic ita] illicite PQ 28 catechuminos (h a. I.) 0 cathecuminos PQ ) [*]( LII. August. c. Don. II. ) [*]( 12 )
In his certe omnibus, sicut legendo cognoscere uel recognoscere poteritis, impetum quidem linguae suae quo libuit ambitu iactationis exercuit, nusquam tamen dixit, unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat. at ego inter strepitum uel post strepitum eius grandem et nimis ut putat ipse terribilem lente ut dicitur et bene hoc ipsum repeto, ut uel respondeat his exposco: (si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde est abluendus, qui maculosam conscientiam dantis ignorat?\' et per totam eius epistulam ad hoc non inuenio aliquid dictum.
Iam fortasse dicet mihi aliquis uestrum: (haec omnia quae dixit in te ad hoc ualere uoluit, ut te deformaret ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicuius momenti esse te existiment uel ipsi uel hi, quos ad uestram communionem traducere niteris. ceterum ex quo proposuit uerba epistulae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil ad illa responderit.\' ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco scripta eius consideremus. excepto ergo prooemio, quo uolui animum praeparare lectoris et pauca eius uerba prima [*]( 3 possint v 4 putans Oml 6 tertii v libri mei Pml 7 ipse Oml antea Pml 12 uel] et Om1 15 ego] ergo Pml eius grandem vel post strepitum P 16 ut putat et putat Oml bene] lene Morehus 17 ut vel] nt PQ et ut v respondeat his scripsi respondeatis eodd. v 18 est om. 0 21 iam scripsi nam codd. v 24 ii v 28 uoluit 0 )