Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere?

Petilianus dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis?

Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse \'Petilianus dixit\', ubi debuit facere \'Augustinus respondit\'. sed uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut uos ab ecclesia scinderetis?

Petilianus dixit: Numquid pro nobis laqueo suo ludas traditor mortuus est aut eius uos moribus tinguitis, cuius facta sectantes raptis thesauris ecclesiae nos Christi heredes potestatibus saeculi uenumdatis?