Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quapropter nolite de Iohannis baptismo caliginem facere. cuius causa et ratio siue ista sit quam exposui siue alia melior certiorque reddatur, illud tamen manifestum est alium fuisse baptismum Iohannis, alium Christi, et illum Iohannis baptismum appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio declarat et sermo ipsius domini ubi ait Iudaeis: baptismus Iohannis de caelo est an ex hominibus? iste autem baptismus non dicitur Caeciliani nec Donati nec Augustini nec Petiliani, sed baptismus Christi. nam si inpudentes nos putas, quia post nos neminem uolumus baptizari, cum uideamus post Iohannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter maior est nobis, numquid forte Iohannes et Optatus aequales sunt? ridiculum uidetur et tamen puto quod non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum: post Iohannem quippe apostolus baptizauit, uos baptizare post Optatum neminem audetis. an quia Optatus in unitate uestra fuit? iam hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus comitis cui comes erat deus in unitate dicitur fuisse et amicus sponsi praeter unitatem. quodsi Iohannes maxime in unitate fuit et non solum Optato, sed omnibus uobis et omnibus nobis longe excellentior et maior fuit et tamen post eum Paulus apostolus baptizauit, quare uos post Optatum non baptizatis? nisi forte in has angustias uos coartat caecitas uestra, ut dicatis Optatum dare potuisse spiritum sanctum, Iohannem non potuisse. quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis uestra rideatur insania, quid responsuri estis, cur post Iohannem baptizandi fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia illi baptismo Iohannis fuerant baptizati, quicumque autem Christi baptismo baptizantur, siue per Paulum baptizentur siue per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum? [*](6 Matth. 21, 25 17 amicua] Optatus comitis] Gildonis 18 cf. ad p. 66, 22 ) [*]( 6 baptimus 0 11 homines om. PQ 18 fuisse dicitur v 20 omnibus nobis et omnibus uobis v 21 maor O 24 pr. posuisse Oml 30 distare] distat v )

74
redite ergo, praeuaricatores, ad cor et nolite ex hominum moribus et factis diuina sacramenta pensare. illa enim per eum sancta sunt cuius sunt, sed digne tractata afferunt praemium, indigne autem tractata iudicium. et quamuis unum non sint qui dei sacramentum digne et qui indigne tractauerint, unum est tamen illud, siue digne siue indigne tractetur, non ut ipsum melius uel deterius fiat, sed ad uitam mortemue tractantium. illud sane quod dixisti, quia in illis quos baptizauit post Iohannem Paulus quod iam fuerat abluit, profecto non diceres, ei aliquantulum considerares quid diceres. si enim abluendus fuit baptismus Iohannis, procul dubio sordidus fuit. quid ergo iam te urgeam? recole aut lege et uide unde hoc Iohannes acceperit: repperies in quem effuderis istam blasphemiam. quod cum reppereris, saltem pectus tundatur, si lingua non frenatur.

Iam uero quod eleganter uobis dicere uidemini: si male hoc facimus, quare nos quaeritis?, nonne aliquando recordamini quia non quaeruntur nisi qui perierunt? an et hoc non uidere ad ipsam perditionem pertinet? posset enim et illa ouis tam absurde pastori dicere: \'si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris\'?, non intellegens, quare se putat non esse quaerendam hanc esse unam causam quare quaeratur, quis autem uos quaerit siue per scripturas suas siue per linguas catholicas et pacificas siue per flagella temporalium tribulationum nisi ille, qui misericordiam istam uobis dispensat in omnibus? quaerimus ergo uos, ut inueniamus; tantum enim . uos diligimus ut uiuatis, quantum uestrum errorem odimus ut intereat, qui uos perdit quamdiu ipse non perit. atque utinam sic uos quaeramus, ut etiam inueniamus et de unoquoque [*](1 cf. Esai. 46, 8 4 cf. I Cor. II, 29 8 cf. p. 70, 22 16 p. 70, 20 ) [*]( 10 aliquantum v 12 et uide aut lege 0 iohannes hoc P 18 accepit PQ reperies Qo blaphemiam 0 14 repereris PQv 16 nidebimini 0 19 non pertinet Q 21 se putat bts Pml 25 istam misericordiam v )

75
uestrum gaudenter dicamus: mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est!

Petilianus dixit: Si uos tenere catholicam dicitis, catholicos illud est quod Graece dicitur unicum siue totum. ecce in toto non estis, quia in parte cessistis.

Augustinus respondit: Et ego quidem Graecae linguae perparum assecutus sum et prope nihil; non tamen impudenter dico me nosse oXov non esse (unum\\ sed totum), et xad-\'oXov \'secundum totum\', unde catholica nomen accepit dicente ipso domino: non est uestrum scire tempora quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. ecce unde catholica uocatur. sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui ex paruo lapide secundum prophetiam Danielis creuit et impleuit uniuersam terram, ut nobis dicatis quod in parte cesserimus et in toto non simus, quorum communio uniuerso orbe diffunditur. sed quemadmodum, si mihi diceres quod ego sim Petilianus, non inuenirem quemadmodum te refellerem, nisi ut aut iocantem riderem aut insanientem dolerem, hoc mihi nunc faciendum esse uideo; sed quia iocari te non credo, uides quid restet.

Petilianus dixit: Sed non est pars tanebrarum cum luce nec pars amaritudinis cum melle; non est pars uitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine nec amurcae pars cum oleo, licet sit faeculenta cognatio, sed cuncta reproba defluent. ipsa est sentina uitiorum dicente Iohanne: ex nobis exie- [*]( 1 Lnc. 15, 32 10 Act. 1, 7-8 16 cf. Dan. 2, 35 24 cf. II Cor. 6, 14 29 I Ioh. 2, 19 ) [*]( 4 an catholicon P 5 partem Om2PQv, cf. lin, 17 7 assequutus Q 8 holon codd. KaθωLωƆ- codd. et s. scr. catholon Om2PQ 12 sancti spiritus PQ 17 partem PQv 21 ut om. 0 dolorem Pml 25 cum hice seripsi contra lucem. codd. v amaritudo Ornl 27 aqua Oml amurca Oml cum oleo pars Ov 28 faculenta 0 feculenta PQ )

76
runt, sed non sunt de nobis; nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum. non est aurum cum sordibus suis, omnia pretiosa. purgantur; scriptum est namque: sicut aurum probat fornax, ita et iustos uexatio tribulationis, non est pars crudelitas mansuetudinis nec religio sacrilegii nec pars Macari penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudine maculat. acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile. quae si nere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret: pereat pars eorum de terra.

Augustinus respondit: Haec uerba iactare et nihil probare quid est nisi delirare? attendis zizania per mundum et triticum non adtendis, cum per totum utraque iussa sint crescere. attendis semen maligni quod in tempore messis separabitur, et non attendis semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. quasi uero uos iam sitis massa purgata et mel sincerum et eliquatum oleum et aurum purum uel ipsa species dealbati parietis. ut enim de uitiis ceteris taceam, numquid ebriosi partem faciunt sobriorum aut deputantur auari in parte sapientium? si mansueti homines lucis uocabulum tenent, furor circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? cur ergo per tales baptismus datus apud uos ualet et per quoslibet in orbe terrarum idem Christi baptismus non ualet? cernis nempe ad illud uos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut non quidem sitis omnes ebriosi nec omnes auari nec omnes uiolenti, sed omnes haeretici ac per hoc omnes impii et omnes sacrilegi.

Quod autem uniuersum orbem terrarum christiana societate gaudentem Macari partem uocatis, quis hoc sano cerebro diceret? sed quia uos de parte Donati esse dicimus, quaeritis [*](4 Sap. 3, 6 6 Macari] cf. Ps. c. part. Don. u. 144 sqq. 157 sqq. 9 Prou. 2, 22 12 cf. Mattb. 13. 24—30. 36. 43 15 cf. Gen. 22, 18 ) [*]( 2 auro 0 6 macarii Om2 macharii PQ (pastim per ch) esse nostra 8. I. m2 0 7 similitudine scripsi similitudinem codd. v, cf. p. 70, 24 maculant codd. 12 delerare 0 14 in om. v 16 uos modo iam P 22 orbem codd. 29 macarii Om2 )

77
hominem de cuius parte nos esse dicatis et in magnis angustiis nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in aliis autem orbis partibus ignotum. quapropter ecce respondet uobis uniuersum semen Abrahae ab uniuersa terra: \'Macarium istum, de cuius parte nos dicitis, omnino non nouimus\'. respondete uicissim non uos nosse Donatum. sed et si partem Optati uos esse dicamus, quis uestrum potest dicere nescire se Optatum nisi forte facie, sicut nec Donatum? sed gaudetis uidelicet de nomine Donati; numquid et de nomine Optati? quid ergo uobis prodest Donatus, cum uos omnes coinquinarit Optatus? quid uobis prodest sobrietas Donati, cum circumcellionum ebriositate polluamini? quid uobis prodest secundum uestram opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? hic enim est error uester, ut amplius putetis ualere iniquitatem hominis ad alium contaminandum quam iustitiam hominis ad alium purificandum. itaque si duo pariter diuina sacramenta communicent, unus iustus alius iniquus, sed ita ut nec iste illius iniquitatem nec ille huius imitetur iustitiam, non dicitis ex hoc fieri ambos iustos sed ambos iniquos, ita ut et illud sanctum quod pariter sumunt inmundum fiat et amittat propriam sanctitatem. ubi sibi inuenit tales aduocatos iniquitas, quibus delirantibus ita uictrix putetur? ut quid ergo uobis plauditis de nomine Donati in tantae peruersitatis errore, ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse Donatus esse cogitur quod Optatus? dicat autem domus Israhel: pars mea dominus, dicat semen Abrahae in omnibus gentibus: dominus pars hereditatis meae. nouit enim quomodo dicat (Caiphas) in euangelio gloriae beati dei. nam et uos per sacramentum quod in uobis est, sicut Caiphas domini persecutor, nescientes prophetatis. quod enim Graece [xaxapio*;, [*](26 Ps. 72, 26 27 Ps. 15, 5 28 cf. lob, 11, 51-52 cf. I Tim. 1,11 ) [*]( 2 si om. PQ 3 ignoratum PQ 6 parte 0 fort. (de) parte 10 cumquinarit Oml 12 ebrietate Qv 20 pr. et om. P 23 tanto v 25 israel codd. v 26 domine 0 27 domine codd. 28 Caiphas addidi, cf. Ioh. I. c. et p. 58, 26 sqq. 29 cayphas PQ 30 macarius 0 machariua PQ )
78
Latine \'beatus\' est. ita plane de parte Macarii sumus. quid enim est Christo beatius cuius sumus, ad quem commemorantur et conuertuntur uniuersi fines terrae et in cuius conspectu adorant uniuersae patriae gentium? itaque maledictionem tuam ultimam in peruersum de Salomone usurpatam non timet pars huius Macarii, id est huius \'beati\', ne pereat de terra. quod enim dictum est de impiis, hoc uos ad Christi hereditatem conuertere conamini et hoc esse factum nefanda impietate contenditis. cum enim de impiis ille loqueretur, ait: pereat -pars eorum a terra. cum autem uos dicitis illud quod scriptum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae iam istam promissionem perisse de terra, in Christi hereditatem retorquere uultis quod de sorte praedictum est impiorum; sed manente atque crescente Christi hereditate, cum ista dicitis, uos peritis. non enim ubique per sacramentum dei prophetatis, quandoquidem hic per uestram insaniam male optatis. sed plus ualet praedictio prophetarum quam maledictio pseudoprophetarum.

Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus clamat: nolite uigum ducere cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luminis cum tenebris? quae autem conuentio Christi ad Belial, aut quae pars fideli cum infidele?

Augustinus respondit: Uerba apostoli agnosco, sed quid te adiuuent omnino non uideo. quis enim nostrum dicit esse participationem iustitiae cum iniquitate, etiamsi iustus et iniquus, sicut ludas et Petrus, pariter sacramenta communicent? ex una quippe re sancta ludas sibi sumebat iudicium, Petrus salutem, sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato sacramentum sumebas et raptor sicut ille non eras. an rapina iniquitas non [*]( 2 cf. Ps. 21, 28 9 Prou. 2, 22 11 Pe. 2. 8 12 Ps. 21, 28 21 II Cor. 6, 14-15 - ) [*]( 2 est om. PQ 8 hoc est esse Pml 13 periisse v 24 fidelis PQ infideli PQlJ )

79
est? quis ita insaniat ut hoc dicat? quae ergo participatio iustitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis altare?

Petilianus dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur: dico autem uobis, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. numquid diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro nobis, aut in nomine Pauli baptixati estis?

Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere?

Petilianus dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis?

Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse \'Petilianus dixit\', ubi debuit facere \'Augustinus respondit\'. sed uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut uos ab ecclesia scinderetis?

Petilianus dixit: Numquid pro nobis laqueo suo ludas traditor mortuus est aut eius uos moribus tinguitis, cuius facta sectantes raptis thesauris ecclesiae nos Christi heredes potestatibus saeculi uenumdatis?

Augustinus respondit: Non pro nobis Iudas, sed Christus mortuus est, cui dicit ecclesia toto orbe diffusa: respondeam exprobrantibus mihi uerbum, quoniam in uerba tua speraui. cum ergo audiam uerba domini [*]( 5 I Cor. 1, 12-13 29 Ps. 118, 42 ) [*]( 5 quia] quod v 18 haec paulas P 19 ita 0 25 tingitia v 27 uenandatiB Q 31 super speraui Pml )

80
dicentis: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram et per prophetam: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, malorum commixtio corporalis me nulla perturbat, si noui dicere: suscipe seruum tuum in bono, non calumnientur mihi superbi. non ergo curo uanum calumniatorem, quia idoneum teneo promissorem. si autem de rebus uel locis ecclesiasticis quos tenebatis et non tenetis querimini, possunt et Iudaei se iustos dicere et iniquitatem nobis obicere, quia locum in quo impie regnauerunt modo christiani possident. quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici secundum parem domini uoluntatem catholici tenent? ad omnes enim similes, id est ad omnes impios et iniquos illa uox domini ualet: auferetur a uobis regnum dei et dabitur genti facienti iustitiam. an frustra scriptum est: labores impiorum iusti edent? quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid quam quod aliquid amisistis. sed neque hoc miremini; paulatim enim cadit paries dealbatus. respicite tamen Maximianistas, quae loca tenebant et quibus inde agentibus et expugnantibus pulsi sint. et si haec pati iustitia est et facere iniquitas, aude loqui, si potes, primo quia uos fecistis, illi passi sunt, deinde quia secundum regulam iustitiae huius tu inferior inueniris. illi enim per iudices a catholicis imperatoribus expulsi sunt de locis antiquis, tu autem nec per ipsorum imperatorum iussa de basilicis expelleris unitatis. unde, nisi quia minoris meriti es non solum ceteris collegis tuis sed etiam istis ipsis, quos certe ut sacrilegos plenarii concilii uestri ore damnastis? [*]( 1 Act. 1, 8 3 Ps. 18, 5 5 Ps. 118, 122 14 Matth. 21, 43 16 Ps. 104, 44 ) [*]( 3 per phetam (pro om.) 0 exiuit v, cf. p. 38, 26 et Ep. c. Don. 8, 21 6 bonmn Pv 7 ydoneum P 9 quos] quas 0 quae v 15 dei om. P 17 magis s. I. 0 21 sunt Pml 24 aj non a PQ 25 de] ex v 27 quia nisi quia Otnl )
81

Petilianus dixit: Nos enim, ut scriptum est, baptismo nostro Christum induimus traditum, uos uestro contagio Iudam induitis traditorem.

Augustinus respondit: Possem et ego dicere: (uos uestro contagio Optatum induitis proditorem raptorem oppressorem separatorem*. sed absit ut cupiditas reddendi maledicti me in aliquam prouocet falsitatem; nec uos enim illum induitis nec nos istum. itaque si quisquam ad nos ueniens in nomine Optati se baptizatum esse respondeat, et baptizabitur in nomine Christi, et uos quotquot a nobis uenientes baptizastis, si in nomine Iudae traditoris se baptizatos dixerant, non reprehendimus quod fecistis. si autem in Christi nomine baptizati erant, non uidetis quanto errore arbitremini uarietate humanorum uitiorum diuina sacramenta uariari aut uitae cuiusquam sordibus pollui?

Petilianus dixit: Sed si istae sunt partes, nihil nobis praeiudicant nomina eompartis. duae namque uiae sunt, una angusta qua pergimus, altera est impiis qua peribunt; et tamen longe discernitur uocabuli aequalitas, ne uia iustitiae consortio nominis maculetur.

Augustinus respondit: Timuisti comparatam multitudini uestrae multitudinem orbis terrarum et ad paucitatis laudem per angustam uiam gradientis te conferre uoluisti. utinam non ad eius laudem, sed ad ipsam uiam te contulisses! profecto perspiceres eandem paucitatem in ecclesia esse omnium gentium, sed paucos dici iustos in comparatione multorum iniquorum, sicut in comparatione paleae possunt pauca grana dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. nam sicut in tribulationibus amissorum locorum, sic etiam in paucitate, si in his putas esse iustitiam, te ipsi Maximianistae superabunt. [*]( 1 cf. Gal. 3, 27 5 cf. ad p. 68, 28 17 cf. Matth. 7, 13-14 22 cf. Mattb, 7, 14 ) [*]( 7 me in scripri mei non 0 me ad PQx induiti 0 8 quisque Omlv 17 compartis] cum paucis PQ 23 gradientis scripsi gradientem codd, v ) [*]( Lll. AugTist. c. Don. II. ) [*]( 6 )

82

Petilianus dixit: Primo psalmo Dauid beatos et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab omnibus impiis separans sanctitatem: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit — ad uiam iustitiae redeat, qui errauerat ut periret — et super cathedram pestilentiae non sedit — cum ita commoneat o miseri, quid sedetis? — sed in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte. et erit uelut lignum quod plantatum est circa decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius non \'decidet, et omnia quaecumque fecerit prospera procedent. non sic impii, non sic: sed tamquam puluis quem proiciet uentus a facie terrae — implet oculos, ut excaecet —. propterea non exurgent impii in iudicio neque peccatores ita consilio iustorum, quoniam scit dominus uias iustorum, et iter impiorum periet.