Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Paulum non accusamus qui dedit hominibus baptismum Christi, quia non habebant baptismum Christi, sed baptismum Iohannis secundum ipsorum responsionem; qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt: \'baptismo Iohannis\', qui ad baptismum Christi non pertinet nec eius pars ulla uel gradus est. alioquin aut tunc iterabatur aqua [*]( 8 Act. 19, 1-7 ) [*]( 1 ab om. 0 fort. recte, cf. index s. u. datiuus 8 chorinti 0 4 peragratis PQ 18 Bpiritum sanctum PQv 24 tingitis v 80 ad om. Oml )
Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Iohannis qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet, nisi tantummodo ut uideatur, quod Iohannis baptismus alius fuit, Christi autem alius; sicut alius fuit ille baptismus in quo patres nostros dicit apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per Moysen Rubrum Mare transierunt. lex enim et prophetae usque ad Iohannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram; nostri uero temporis sacramenta uenisse testantur quod illa uenturum esse praedicabant. Iohannes itaque omnium praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. et quia omnes superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant uidere completum quod reuelante spiritu futurum esse cernebant — unde et ipse dominus dicit: quoniam multi iusti et prophetae cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt, et audire quae auditis et non audierunt —,propterea lohannes amplius quam propheta dictus est et in natis mulierum non habuisse maiorem, quia prioribus iustis praenuntiare tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare absentem et uidere praesentem, ut huic inueniatur patuisse quod illi cupierunt. et ideo sacramentum baptismi eius adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet sed plane nouissimam, quoniam usque ad ilium fuerunt praenuntiationes primi aduentus domini, cuius aduentus modo annuntiationes sunt, iam non praenuntiationes. sed dominus humilitatis uiam docens sacramenta quae hic inuenit praenuntiationis suae suscipere dignatus est non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae [*]( 7 cf. p. 64, 15 11 cf. I Cor. 10, 1-2 12 cf. Luc. 16, 1R 19 Matth. 13, 17 22 cf. Luc. 7, 26. 28 ) [*]( 1 aquas] add. tuic Oml 6 illo] eo PQ 7 nunc etiam iam Pml 13 praenuneiari 0 25 hnic] hinc PQ potuisse codd. )
Quapropter nolite de Iohannis baptismo caliginem facere. cuius causa et ratio siue ista sit quam exposui siue alia melior certiorque reddatur, illud tamen manifestum est alium fuisse baptismum Iohannis, alium Christi, et illum Iohannis baptismum appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio declarat et sermo ipsius domini ubi ait Iudaeis: baptismus Iohannis de caelo est an ex hominibus? iste autem baptismus non dicitur Caeciliani nec Donati nec Augustini nec Petiliani, sed baptismus Christi. nam si inpudentes nos putas, quia post nos neminem uolumus baptizari, cum uideamus post Iohannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter maior est nobis, numquid forte Iohannes et Optatus aequales sunt? ridiculum uidetur et tamen puto quod non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum: post Iohannem quippe apostolus baptizauit, uos baptizare post Optatum neminem audetis. an quia Optatus in unitate uestra fuit? iam hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus comitis cui comes erat deus in unitate dicitur fuisse et amicus sponsi praeter unitatem. quodsi Iohannes maxime in unitate fuit et non solum Optato, sed omnibus uobis et omnibus nobis longe excellentior et maior fuit et tamen post eum Paulus apostolus baptizauit, quare uos post Optatum non baptizatis? nisi forte in has angustias uos coartat caecitas uestra, ut dicatis Optatum dare potuisse spiritum sanctum, Iohannem non potuisse. quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis uestra rideatur insania, quid responsuri estis, cur post Iohannem baptizandi fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia illi baptismo Iohannis fuerant baptizati, quicumque autem Christi baptismo baptizantur, siue per Paulum baptizentur siue per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum? [*](6 Matth. 21, 25 17 amicua] Optatus comitis] Gildonis 18 cf. ad p. 66, 22 ) [*]( 6 baptimus 0 11 homines om. PQ 18 fuisse dicitur v 20 omnibus nobis et omnibus uobis v 21 maor O 24 pr. posuisse Oml 30 distare] distat v )
Iam uero quod eleganter uobis dicere uidemini: si male hoc facimus, quare nos quaeritis?, nonne aliquando recordamini quia non quaeruntur nisi qui perierunt? an et hoc non uidere ad ipsam perditionem pertinet? posset enim et illa ouis tam absurde pastori dicere: \'si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris\'?, non intellegens, quare se putat non esse quaerendam hanc esse unam causam quare quaeratur, quis autem uos quaerit siue per scripturas suas siue per linguas catholicas et pacificas siue per flagella temporalium tribulationum nisi ille, qui misericordiam istam uobis dispensat in omnibus? quaerimus ergo uos, ut inueniamus; tantum enim . uos diligimus ut uiuatis, quantum uestrum errorem odimus ut intereat, qui uos perdit quamdiu ipse non perit. atque utinam sic uos quaeramus, ut etiam inueniamus et de unoquoque [*](1 cf. Esai. 46, 8 4 cf. I Cor. II, 29 8 cf. p. 70, 22 16 p. 70, 20 ) [*]( 10 aliquantum v 12 et uide aut lege 0 iohannes hoc P 18 accepit PQ reperies Qo blaphemiam 0 14 repereris PQv 16 nidebimini 0 19 non pertinet Q 21 se putat bts Pml 25 istam misericordiam v )