Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Qui utique spiritus sanctus in uos uenire non potuit, quos non uel paenitentiae baptismus abluit, sed paenitenda, quod uerum est, aqua polluit traditoris.
Augustinus respondit: Traditores quidem non solum nos non probatis, sed nec patres uestri patres nostros probare potuerunt. qui si probati essent, non utique patres nostri essent secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus facta sectati, nec tamen propter eos a consortio diuelleremur unitatis et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. uerumtamen si alia est aqua Christi et alia est aqua traditoris, quia non fuit traditor Christus, cur non alia sit aqua Christi et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? baptiza ergo tu post raptorem tuum et baptizabo ego post traditorem nec meum nec tuum aut, si chartis prolatis credendum est, et meum et tuum, si autem communioni orbis terrarum magis quam parti Donati, non meum sed tuum. meliore uero et saniore sententia, quia secundum apostolicam uocem unusquisque nostrum proprium onus portabit, nec ille raptor uester est quotquot non estis raptores, nec quisquam traditor aut noster aut uester est quotquot non sumus traditores. et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam non deserimus unitatem, uos uero haeretici, qui propter quorundam hominum crimina seu uera seu falsa non uultis tenere cum Abrahae semine caritatem. [*]( 14 cf. p. 84, 14 16 cf. Gen. 22, 18 21 chartia] actis et gestis 25 Gal. 6, 5 ) [*]( 4 repereris v 7 uos] noa OPmlv 9 uel om. P 14 assertionem superiorem Qml 21 cartia PQ 28 catholici aumus PQ )
Petilianus dixit: Sed ut haec ab apostolis facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum est: factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus perambulatis superioribus partibus uenit Ephesum, et cum inuenisset quosdam discipulos, dixit illis: si spiritum sanctum accepistis credentes? at illi dixerunt: sed neque si est spiritus sanctus audiuimus. dixitque Paulus: in quo ergo baptixati estis? et responderunt dicentes: Iohannis baptismo. ait autem Paulus: Iohannes baptizauit baptismo paenitentiae, plebi dicens in eum qui uenturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum Christum dominum nostrum. quo audito baptixati sunt in nomine domini nostri Iesu Christi; et cum imposuisset illis manus Paulus, uenit spiritus sanctus super illos; loquebantur autem uariis linguis et prophetabant. et erant omnes uiri fere duodecim. si igitur illi sunt baptizati ut sanctum spiritum reciperent, cur non uos, si sanctum uultis spiritum sumere, post uestra mendacia neram percipitis nouitatem? qui si male hoc facimus, quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus con... demnate: qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos autem in nobis quod nondum est baptixamus. non enim uos, ut saepe iam diximus, uero baptismate tinguitis, sed inani uocabulo falsi baptismatis infamatis.
Augustinus respondit: Paulum non accusamus qui dedit hominibus baptismum Christi, quia non habebant baptismum Christi, sed baptismum Iohannis secundum ipsorum responsionem; qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt: \'baptismo Iohannis\', qui ad baptismum Christi non pertinet nec eius pars ulla uel gradus est. alioquin aut tunc iterabatur aqua [*]( 8 Act. 19, 1-7 ) [*]( 1 ab om. 0 fort. recte, cf. index s. u. datiuus 8 chorinti 0 4 peragratis PQ 18 Bpiritum sanctum PQv 24 tingitis v 80 ad om. Oml )