Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Certe proposueras plene discutere baptismum trinitatis et intentos nos multum feceras; sed scilicet, quod uobis facillimum est, quam cito ad solita maledicta uertisti. hoc reuera copiose facis. proponis enim tibi quos uis, in quos inueharis quantum uis; in qua magna sermonis latitudine uno breuissimo uerbo quod dicitur \'proba\' in artissimas coartaris angustias. hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur non curant cum a te maledicuntur. sed tamen, quia de baptismo agis, quem tunc putas esse uerum cum in homine iusto est, falsum autem cum in homine iniquo est, ecce et ego secundum tuam regulam si discutiam baptismum trinitatis, copiosius ut arbitror potero dicere, quod non habeat deum patrem cui comes est deus, nec Christum suum credat nisi pro quo passus est, nec spiritum sanctum habeat qui longe diuerso modo linguis igneis miserabilem Africam incendit. quomodo ergo habet baptismum aut quomodo dat in nomine patris et filii et spiritus sancti? certe iam aduertis posse in homine iniquo esse uel ab homine iniquo dari baptismum non iniquum sed iustum et uerum, non quia illius est, sed quia dei est. et ego tibi de isto nil calumnior, quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non [*](16 cf. Gen. 22, 18 22 cf. p. 10, 13. 52, 8. 58, 1 ) [*](1 ipsum, qui Ov 2 nonnullis Oml nec] ne Onú 5 uobis deus Pml 6 uere nascimini Ov 7 non om. PQ, cf. p. 67, 24 12 cito] add. te v 16 coarteris 0 18 tunc] tu PQ 23 spiritum-miserabilem om. PQ 25 habet scripsi habent codd. v 26 dant v 29 nil (i s, I., 1 a m2) 0 nihil Pv 80 orbis Om2 )
Petilianus dixit: Nam si illos apostolis lieuit baptixare quos p>aenitentiae baptismo lohannes abluerat, mihi uos baptixare sacrilegos non licebit?
Augustinus respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras non alium baptismum fuisse Iohannis, alium Christi, sed unum baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum aquam lohannes, spiritum Christus, ignem paracletus dedit? cur ergo aquam repetiuerunt apostoli in eis quibus iam Iohannes aquam dederat pertinentem ad unum baptismum tribus gradibus consecratum? cernis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur. [*]( 25 p. 60, 26 ) [*]( 7 fit] sit Ov 9 sancti Oml 10 solatium codd. v 11 falsum bis Oml 14 quicquid codd. 29 aqua Oml ) [*]( 5* )
Petilianus dixit: Neque enim spiritus sanctus in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi aqua purae conscientiae praecesserit generatrix.