Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: De conscientia Christi ergo securi sumus. nam si quemlibet hominem ponas, incerta erit accipientis mundatio, quia incerta conscientia est abluentis.
Petilianus dixit: Na-m qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum.
Augustinus respondit: Non est perfidus Christus, a quo fidelis homo fidem percipit, non reatum. credit quippe in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam.
Petilianus dixit: Omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.