Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Sed ut haec minora discurram, numquid ius dicit qui non est curiae magistratus, aut id quod dixerit ius est, cum priuati persona publica iura perturbet? an non magis reus non modo non prodest, sed cum eo quod conficit falsarius obtinetur?
Augustinus respondit: Quid, si iste priuatus atque falsarius legem imperatoris alicui det, nonne ille, cum contulerit cum eis qui hanc habent et ipsam esse inuenerit, non attendit & quo acceperit, sed quid acceperit? falsarius quippe quando ex sua falsitate dat aliquid, falsum est; quando autem alienum uerum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamuis ille uerax non sit, uerum est tamen quod datur.
Petilianus dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit uerus sacerdos et non quid sit uerum baptisma. ut enim sit quisque uerus sacerdos, oportet ut non solo sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: sacerdotes tui induantur iustitia. qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis ipse non sit uerax, quod dat tamen uerum est, si non det suum sed dei, sicut de ipso Caipha dictum est: hoc autem non a se dixit, sed cum , esset pontifex prophetauit. et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo uel profano [*]( 1 cf. p. 52, 3 24 PB. 131, 9 29 Ioh. 11, 51 ) [*]( 7 ius] instius O 16 detur] datur 0 22 quia] quid PQ quid] quia 0 quod PQ 26 caiphas pontifex P 31 prophano Q )
Petilianus dixit: Omnis enim potestas ex deo est, non in homine potestatis, sieut Pontio Pilato respondit dominus Iesus Christus : non haberes in me potestatem nisi esset tibi desuper data, et iterum dicente Iohanne: non potest homo facere quicquam nisi ei datum fuerit e caelo. doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis potestatem.
Augustinus respondit: Tu doce potius, uniuersus orbis terrarum, qua diffusa est hereditas Christi, et illa tot gentium multitudo, ubi apostoli ecclesias fundauerunt, quando baptizandi amiserit potestatem. numquam docebis, non solum quia eos calumniaris, non doces traditores, sed quia, etiamsi docueris, non potest quorumlibet malorum scelus siue ignotorum sine fallacium siue ut zizania uel palea tolerandorum euertere promissa dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes gentes; a quibus promissis uos alienos facitis, qui cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non uultis.
Petilianus dixit: Licet enim unum sit baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. dedit aquam Iohannes sine nomine trinitatis, sicut ipse professus est dicens: ego uos baptixo in aqua paenitentiae; alius ueniet qui fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptixat in spiritu sancto et igni. [*]( 9 cf. Rom. 13, 1 11 Ioh. 19, 11 13 Ioh. 3, 27 23 cf. Gen. 22, 18 28 Matth. 3, 11 ) [*]( 8 uestris Oml 14 e] de v 16 oniaersoe 0 17 quo Pm2Qr 26 baptisma Pm2 30 calceamenta Ov 31 igne PQv- )